Questiones super librum Posteriorum redactio secunda Incipiunt questiones libri Posteriorum secundum dictum magistrum Simonem Anglicum etc. Omnis doctrina et omnis disciplina etc. (71 a 1–2) Circa librum Posteriorum queritur utrum ista propositio sit vera omnis doctrina etc. 1.1 Et videtur quod non, quia sicut est de cognitione sensitiva, sic de cognitione intellectiva sed doctrina sensitiva non fit ex preexistente cognitione ergo etc. 1.2 Item, multa sunt que sunt naturaliter nota ergo non fiunt ex preexistente cognitione. Antecedens patet, quia principia sunt talia. 2 Oppositum patet per Philosophum hic. 3 Ad hoc est intelligendum, secundum quod dicit Alexander hic, quod duo sunt modi cognitionis cognitio per inventionem et per disciplinam unde intentio Philosophi secundum illum est omnis doctrina etc., id est, ex preexistente inventione. Sed hoc imponitur Alexandro, et si hoc dixit, male dixit quod omnis cognitio nostra fit ex inventione priore. Si tunc omnis cognitio nostra fit ex inventione priore, prima cognitione esset alia cognitio prior, vel si aliquid addisceremus, infinita prius addisceremus. Unde dicendum quod omnis doctrina fit ex precognitione intellectiva, et propter hoc hic declaranda sunt duo primum est quod omnis doctrina fit ex preexistente cognitione, secundum, quod ex cognitione intellectiva. Probatio primi, quia nihil aliud intelligitur per hoc quod omnis doctrina et omnis disciplina fit ex preexistente cognitione nisi quod omnis conclusio fit ex cognitione preexistente conclusio autem est nomen alicuius ignoti, et in cognitionem ignoti devenimus per aliquod notum. Item, ratio Theophrasti est ad hoc omne quod movetur habet aliquid illius ad quod movetur si ergo debemus cognoscere conclusionem, oportet prius habere aliqualem cognitionem de conclusione. Item, probatio secundi, quia cognitio conclusionis est ex cognitione principiorum, cognitio principiorum est ex cognitio ne intellectiva. Et ulterius cognitio principiorum est ex cognitione terminorum, cognitio terminorum est ex cognitione sensitiva. Unde competenter dixit Philosophus quod omnis doctrina et omnis disciplina fit ex preexistente cognitione sensitiva, et ibi est status. Ad rationes. Ad 1.1 Ad primam, dico quod in hoc est similitudo quod sicut sensus est in potentia et posterius in actu, sic et intellectus. Sed dissimilitudo est in hoc, quia cognitio intellectiva est ex priore, sensitiva autem non. Item, dissimilitudo est in hoc, quia cognitio intellectiva causatur a sensitiva, sed non e converso. Sed aliquis argueret in contrarium posterius non est causa prioris sed sensus est posterior intellectu ergo etc. Dico quod prius dicitur dupliciter aut secundum substantiam et perfectionem aut secundum generationem. Unde sensus est prior secundum generationem, intellectus secundum substantiam et perfectionem. Ad 1.2 Ad aliam, dico quod aliquid esse naturaliter notum est dupliciter aut quia aliquid sit in substantia anime nostre, et sic nihil est nobis naturaliter notum, quia tunc non esset anima nostra sicut tabula rasa aut quia statim intellectus noster est in potentia ad intelligendum illa, et talia sunt principia prima. Unde illorum non est ex cognitione priore intellectiva, sed ex cognitione priore sensitiva. Consequenter queritur utrum de demonstratione possit esse scientia. 1.1 Et videtur quod non, quia si de demonstratione sit scientia, cum scientia sit per demonstrationem, quero tunc de illa demonstratione utrum de ipsa sit scientia aut non si non, ergo nec de prima, si sic, queram de illa, et sic in infinitum. 1.2 Item, aliquis non habet scientiam de conclusione nisi prius sciat demonstrationem ad illam conclusionem. Si ergo prius sciat se habere demonstrationem ad illam conclusionem, prius scivit se habere demonstrationem ad illam demonstrationem, ergo prius demonstrationem habet quam sciat demonstrationem hoc autem est impossibile ergo etc. 2 Oppositum patet per Philosophum hic. 3 Ad questionem dico quod de demonstratione potest esse scientia, et iterum de demonstratione est scientia, et iterum quod de demonstratione est scientia per demonstrationem. Probatio primi, quia de omni eo quod est intelligibile ab intellectu et habet proprietates et passiones potest esse scientia sed demonstratio est huiusmodi. Probatio secundi, quia de eo quod est commune cuilibet scientie speciali, de eo est aliqua scientia sed demonstratio est commune cuilibet scientie speciali ergo etc. Et illa scientia est communis, non specialis, quia qua ratione determinatur in una, et in alia, et ideo determinatur in scientia communi, cuiusmodi est logica. Sed cum logica sit in aliqua parte de demonstratione, in aliqua parte de syllogismo probabili, intelligendum est quod quoad illam partem que est de demonstratione est tantum docens et non utens, quia procedit ex communibus, et demonstratio in scientiis specialibus non est ex communibus. Sed quantum ad illam partem aliam est docens et utens docens quia docet ex quibus et qualibus sit arguendum probabiliter, utens quia operatur in aliis scientiis. Probatio tertii, quia omnis scientia tradit doctrinam per demonstrationem. Cum ergo logica sit scientia, tradit de demonstratione scientiam per demonstrationem. Et hoc scitur per demonstrationem eandem specie et non numero. Et sicut non est inconveniens procedere in infinitum circulariter in generatione, sic nec in demonstratione, sicut est in operatione intellectus intelligentis alia, et intelligendo alia intelligit se intelligere se, et postea intelligit se intelligere se, sic in infinitum. Ad rationes. Ad 1.1 Ad primam, concedo quod demonstratio fit per demonstrationem, nec est inconveniens ibi processus in infinitum. Vel si non contingat procedere in infinitum in demonstratione, potest demonstratio prima accipi ab aliquo sensu, sicut possumus de ista regula omne totum est maius sua parte, et domus est quoddam totum, ergo etc. – omnia ista possumus sensu comprehendere. Unde si demonstratio fuisset adgenerata in mente, tamen credo quod illam habuit per inventionem. Ad 1.2 Ad aliam, dico quod duplex est scientia una in qua differt scientia et modus sciendi, sicut est in omnibus scientiis specialibus, alia in qua non differt scientia et modus sciendi, cuiusmodi est logica, cum ipsa sit suus modus sciendi simul enim scit demonstrationem et modum demonstrandi. Unde logicus, licet sciat demonstrationem, non oportet quod sciat se habere demonstrationem ad illam, sed maior solum intelligenda est in scientiis specialibus. Consequenter queritur circa partem illam dupliciter autem oportet precognoscere etc. (71 a 11–17), utrum tantum due sint precognitiones secundum quod dicit, scilicet quid est et quia est. Secundo utrum definitio indicans quid est res et quid significat nomen sint una et eadem. 1.1 De primo arguitur quod non, quia omnis questio est quedam precognitio, quia omne quod queritur aliquo modo precognoscitur, aliter numquam inveniretur sed quattuor questiones , sicut vult Philosophus secundo huius ergo etc. 1.2 Item, cuilibet precognito respondet sua precognitio sed tria sunt precognita, scilicet subiectum, passio et dignitas ergo etc. 1.3 Item, sicut contingit precognoscere quid est, ita contingit precognoscere quale est et quantum est et sic de aliis ergo etc. 2 Oppositum vult Philosophus. 3 Ad questionem dico quod tantum sunt due precognitiones. Et secundum quod vult Philosophus secundo huius quattuor sunt questiones, scilicet si est, quia est, quid est et propter quid est, et ideo illa que vere scimus quattuor sunt, scilicet dicta. Ex hoc arguitur quod tantum sunt due precognitiones, quia de numero illorum scibilium illa solum precognoscuntur ante demonstrationem quorum cognitio per demonstrationem non habetur. Sed quid est subiectum, et quid significat nomen subiecti, et quia est subiectum, et quid est quod significat passio, et quia est dignitas per demonstrationem non habetur. Ergo tantum sunt due precognitiones, quia sola ista cognoscuntur ante demonstrationem. Probatio minoris, quia cognitio quidditativa subiecti est causa omnium passionum que possunt demonstrari de subiecto, et si illa est causa, per demonstrationem non habetur, quia est ante omnem demonstrationem. De passione similiter oportet scire quid est, quia nihil potest demonstrari de aliquo nisi sciatur quid est cum ergo de passione debeat aliquid probari, oportet precognoscere quid est. Et similiter de dignitate. Sed et tu dices videtur quod debeamus habere tres precognitiones, scilicet quid est subiectum secundum suam substantiam, alia quid significat nomen, tertia quia est. Dicendum quod una istarum precognitionum reducitur ad aliam, scilicet illa que est secundum substantiam et naturam subiecti ad illam que est quid significatur per nomen numquam enim sciretur quid significaretur per nomen nisi sciretur que est substantia rei. Ad rationes. Ad 1.1 Ad primam, dico quod non ex eodem sumitur numerus questionum et precognitionum, quia numerus questionum sumitur ex his que vere scimus sciuntur per demonstrationem, cuiusmodi sunt quattuor numerus precognitionum sumitur ex his que sciuntur preter demonstrationem, et talia sunt duo tantum quid est et quia est. Ad 1.2 Ad aliam, dico et concedo quod tres sunt precognitiones secundum numerum, scilicet subiectum, dignitas et passio, tamen reducuntur ad duas ad complexum et incomplexum, et talia precognoscuntur quid est et quia est. Ad 1.3 Ad tertiam, dico quod de aliquo non potest precognosci aliquid esse quale vel quantum, quia intelligere aliquid esse quale est intelligere qualitatem sibi inesse, et qualitatem sibi inesse scimus per demonstrationem, et nullum scitum per demonstrationem precognoscitur et ideo non possumus precognoscere aliquid esse quale vel quantum. Consequenter queritur de secundo 1 Et arguitur quod sic, quia quod quid est rei significatur nomine rei, sicut quod quid est hominis significatur nomine hominis sed definitio hominis dicit quod quid est hominis ergo dicit quid significatur nomine hominis, et per consequens quid significat nomen ergo eadem est definitio dicens quid est rei et nominis. 2 Oppositum arguitur sic definitio dicens quid est nominis et quid est rei non est eadem, quia res et nomen non sunt idem ergo nominis definitio, dicens quid significat nomen, non est definitio dicens quid est res. 3 Ad istam questionem, dico quod non est eadem definitio dicens quid est nominis et dicens quid est rei, quia per Philosophum secundo huius questio quid est presupponit questionem si est. Et ideo dicit Avicenna in Metaphysica sua qui dicit aliquid esse rem et habere quidditatem, et dicat eam non esse, non est de universitate eorum qui aliquid cognoscunt. Ex hoc accipio quod solius entis est definitio significans quid est res, sed definitio indicans quid significat nomen est entis et non entis. Item, dicit Themistius super istum passum quod si aliquis precipiat puero ire ad tabulum ubi sunt equi et asini, et quod adducat equum, adducet equum, et hoc non faceret nisi sciret quid significaretur nomine equi, et tamen ignorat quid est equum secundum substantiam suam. Item, possumus scire quid significatur nomine passionis ante demonstrationem, sed scire quid est passio non possumus scire ante demonstrationem, cum illud sciatur ex inherentia passionis ad subiectum. Item, dicit Avicenna quod omnium illorum quorum est definitio significans quid est nomen est definitio significans quid est esse rei, vel secundum esse quod habet in anima vel secundum esse in re extra. Unde non cuiuslibet est definitio dicens quid est esse rei extra cuius est definitio dicens quid significatur per nomen possumus enim scire quid significatur nomine vacui, scire tamen quid vacuum sit non possumus, cum non sit. Sed quod Philosophus dicit in IV Metaphysice, quod possumus scire quid significatur per nomen non sciendo quid res est, dicit Avicenna quod omne quod habet definitionem habet esse in re extra vel in anima. Ad 1 Ad rationem, cum dicitur quod quid est rei significatur nomine rei, dico quod verum est. Et tu dicis ergo definitio dicens quid est rei est definitio dicens quid significatur nomine rei. Dico quod non sequitur, immo sequitur quod illa definitio dicet quid est secundum suam substantiam quod nomine rei significatur dicere autem hoc non est dicere quid nomen significat. Consequenter queritur circa partem illam scire opinamur etc. (71 b sq.), primo utrum scientia possit generari in nobis per doctrinam. 1.1 Et videtur quod non, quia quod non generatur in nobis, impossibile est generari in nobis per doctrinam sed scientia non generatur in nobis ergo etc. Probatio minoris illud enim quod advenit alicui per sedationem et quietationem non generatur in eo, quia sedatio et quietatio opponitur generationi, que est transmutatio. Sed anime advenit scientia per sedationem et quietationem vult enim Philosophus quod anima in sedando et quiescendo fit sciens et prudens quare scientia non generatur in anima nostra, ergo etc. 1.2 Item, si doctor generet in nobis scientiam, hoc esset per suam scientiam, sed per suam scientiam non potest, quia tunc sua scientia haberet virtutem activam universaliter enim illud mediante quo agens agit virtutem activam habet super illud quod agitur. Sed scientia non habet virtutem activam, cum sit de prima specie qualitatis. Doctor ergo per suam scientiam non potest in aliquo scientiam generare, ergo scientia non potest in aliquo generari per doctrinam. 2 Oppositum arguitur perfectum est quod potest generare sibi simile in alio si ergo doctor est perfectus in scientia, poterit generare consimilem habitum in discipulo, et ita poterit scientiam generari in aliquo per doctrinam. 3 Intelligendum quod opinio Platonis fuit quod scientia esset in anima nostra penitus ab intrinseco, ita quod omnem scientiam et omnem habitum scientie habet in actu a principio sue originis. Et tunc querebatur ab eo cum habeamus in nobis habitum scientie, quare non consideramus quando volumus Respondebat quod hoc erat propter unionem ad corpus. Ex tali enim unione inclinatur ad delectationes sensuales, que ut plurimum retrahunt hominem a studio scientie et ab eius actuali consideratione. Unde anima corpori unita omnia cognoscit in universali, sed per conversionem eius ad ideam separatam cognitionem omnium habet in particulari. Sed ista opinio veritatem non habet. Philosophus enim dicit tertio De anima quod intellectus ante addiscere vel invenire nihil est eorum que sunt et est quasi tabula rasa in potentia ad omnes scientias hoc autem non esset si anima nostra a principio sue originis haberet habitum scientie. Item, Philosophus secundo De anima dicit quod aliquis est in potentia sciens dupliciter vel quia habet habitum scientie, non tamen actu considerat, sicut geometer qui habet habitum geometrie, non tamen actu considerat, vel quia nec habet habitum nec actu considerat, sicut pue qui nihil scit de geometria. Sed manifestum est quod, si scientia esset in nobis sicut Plato posuit, puer non diceretur potentia sciens secundum predictum modum quare hec opinio directe est contra Philosophum. Est igitur dicendum quod scientia potest generari in nobis ab extrinseco et per doctrinam. Ad cuius evidentiam considerandum est quod quedam fiunt ab arte, ut domus, quedam a natura, ut plante et animalia, quedam ab utroque, ut sanitas. Partim enim fit a natura et partim ab arte, a natura quidem tamquam ab agente principali, ab arte vero tamquam ab agente instrumentali. Natura enim in agendo sanitatem in animali est agens principale in dirigendo humores crudos et expellendo superfluos medicus autem, qui est agens per artem, est agens instrumentale et coadiuvens, iuvat enim naturam per potionem, per balnea et per amplastra, et si virtus naturalis interior deficeret, medicus numquam sanitatem induceret. Recte sicut est in generatione sanitatis, simili modo est de generatione scientie in nobis, nam ipsa generatur in nobis a doctore tamquam agente coadiuvante et removente prohibens, sed generatur ab aliquo principio per se noto tamquam ab agente intrinseco et principali. Verbi gratia, scientia istius conclusionis generatur in discipulo, si sciat illud per se notum quod angulus sit equalis duobus angulis intrinsecis sibi oppositis, et si sciat illud, tunc doctor applicat ad conclusionem et inducit scientiam removendo prohibens. Si autem discipulus quod angulus extrinsecus etc., tunc oportet quod doctor continue resolvat usque ad rationem entis et terminorum hanc enim nullus intellectum habens potest ignorare. Unde si doctor debet causare scientiam in discipulo, oportet quod discipulus supponat aliquid per se notum in ratione. Et ad hoc attendens ille Lincolniensis dixit quod, si vere loqui velimus, nec qui exterius sonat docet, nec littera scripture vis u a exterius docet, sed solum movent hec duo et excitant, sed verus doctor est qui mentem illuminat et veritatem ostendit. Et quid est hoc Certe ratio primorum principiorum que, secundum quod dicit Albertus, sunt prima lumina illuminantia intellectum possibilem. Ad 1.1 Ad rationem primam, cum dicitur impossibile est scientiam generari in nobis, ergo et per doctrinam, dico quod consequentia est necessaria, sed antecedens nego. Et cum probatur quod advenit alicui per sedationem et quietationem non generatur, verum est de generatione secundum quod est cum adiectione contrarii et corruptione simpliciter, sed non est verum de generatione secundum quod generatio notat adeptionem alicuius perfectionis sine transmutatione que debetur sibi per se, sicut cum aer sit vel generetur luminosus, et isto modo scientia potest generari in anima per sedationem et quietationem. Ad 1.2 Ad aliam, dico quod scientia bene habet talem virtutem activam qualis sufficit ad agens coadiuvans. Vel potest dici quod, licet scientia per se non sit qualitas activa, tamen per sermonem significativum generatur et per ipsum agit in discipulum formatur enim sermo a doctore et recipitur in discipulo. Consequenter queritur utrum sit nobis possibile scire aliquid. 1.1 Et videtur quod non, quoniam nos non scimus aliquam veritatem nisi sciamus causam simpliciter primam sed causam simpliciter primam scire non possumus ergo penitus nullam veritatem scimus. Maior declaratur, quoniam causa prima est causa cuiuslibet veritatis sed ad cognitionem effectus requiritur cognitio cause quare ad cognitionem cuiuslibet veritatis requiritur cognitio cause prime. Minor etiam manifesta est per auctorem De causis, qui dicit quod causa prima superior est omni narratione et lingue deficiunt a narratione eius, narrationem autem accipit pro cognitione causa igitur prima excedit cognitionem nostri intellectus quare etc. 1.2 Item, nihil est quod non habeat iudices contrarios de primo enim principio fuerunt aliqui iudices et opponentes contrarie. Qua ratione igitur est standum iudicio unius, eadem ratione est standum iudicio alterius. Sed non existente iudicio cui magis credendum sit, non est possibile determinate aliquid scire. Ergo manifestum est quod scientia cuiuslibet rei est nobis impossibilis. 2 Oppositum arguitur appetitus naturalis non est ad impossibile, quia esset frustra sed omnes homines naturaliter appetunt adquirere aliquam scientiam ergo illud est possibile cuilibet homini, quare possibile est nobis aliquid scire. Et hec est ratio Commentatoris II Metaphysice. 3 Dicendum ad questionem quod scientia alicuius rei est possibilis nobis, quod apparet ex duobus. Primo, quia si cause que habent inducere aliquem effectum sint possibiles, tunc effectus erit possibilis. Ponere enim aliquam causam cuius effectus sit impossibilis est removere ab ea rationem cause, quia causa est ad cuius esse sequitur aliud. Sed cause ex quibus est generatio sunt possibiles, non solum simpliciter, sed etiam nobis. Ad generationem enim scientie concurrunt duo principia principium passivum, quod est intellectus possibilis, et principium activum, quod est phantasma et intellectus agens. Unde intellectus agens ad presentiam phantasmatis in virtute primorum principiorum, que sunt prima lumina illuminantia intellectum possibilem, ut dicit Albertus, introductionis et generationis scientie. Et ideo cum omnia ista possibile sit in nobis reperire, immo etiam necessarium est, manifestum est quod possibile est scientiam in nobis generari. Et hoc etiam apparet ex alio, nam moveri et motum esse unius rationis sunt quantum ad hoc quod, si unum est possibile, et reliquum erit possibile. Sed nos videmus quod possibile est homines moveri ad scientiam immo etiam moventur querentes cognitionem posteriorum per priora, aliqui quidem ex inventione, aliqui ex aliorum instructione. Et ideo manifestum est quod hominibus inest potestas ad comprehensionem scientie, ita ut non solum fuit ad moveri ad scientiam, immo etiam ad motum esse. Secundum autem Commentatorem duo sunt signa ex quibus perpenditur si quis rectam scientiam habet de aliquo unum est si opinionem quam habet possit reducere in sensibilia et per se nota, quia experimentum sermonum verorum est ut conveniant rebus sensatis aliud est si ipse possit reducere quemcumque alium ad hoc quod non possit sue opinioni contradicere per rationem scientificam. Manifestum est tunc quod philosophus talem opinionem habens dispositus est ad scientiam. Sic ergo per rationem et etiam per signa manifestum est quod scientia est nobis possibilis, in quo manifeste apparet error Academicorum qui dicebant nos omnia ignorare et nullius rei cognitionem habere. Ad 1.1 Ad rationem primam, cum arguitur nos non scimus etc., verum est. Dico quod prima causa veritatis potest esse duplex, vel que est prima in essendo vel que est prima solum in cognoscendo. Causa prima in essendo cuiuslibet veritatis est ipsum primum principium quod est summe ens et summe verum, causa prima in cognoscendo, saltem quoad nos, sunt prima principia in que, sicut dicit Albertus, sunt quedam instrumenta per que intellectus noster educitur ut fiat actu sciens. Quod ergo dicitur quod non scimus nisi sciamus causam primam veritatis, dicendum quod verum est de causa prima in cognoscendo, sed non de causa prima in essendo. Sed tu dices causa prima in essendo est causa cuiuslibet veritatis sed ad cognitionem completam cuiuslibet effectus requiritur cognitio cause ergo et ad cognitionem cuiuslibet veritatis. Dico quod duplex est cognitio completa, scilicet cognitio completa et perfecta simpliciter et cognitio completa in genere. Tunc dico quod ad cognitionem completam in genere cuiuslibet effectus non requiritur cognitio cause simpliciter prime, sed verum est quod cognitio cause prime requiritur ad cognitionem simpliciter completam de effectu, tamen hoc modo nihil cognoscitur a nobis cognitione completa, sed primo modo solum. Ad 1.2 Ad aliud, cum dicitur qua ratione credendum est uni, et alteri eadem ratione habenti opinionem contrariam, dicendum quod non equaliter credendum est iudicio cuiuslibet, sed magis credendum est iudicio sapientis quam ignorantis et vigilantis quam dormientis. Et tu dicis hoc habet iudices contrarios, quod iste sit sciens vel ignorans. Dicendum quod qui bene dispositus est secundum mentem statim percipit an iste sit sciens vel ignorans signa autem ex quibus hoc perpendi potest superius posita sunt. Consequenter queritur utrum passionis et aliorum accidentium sit definitio et quod quid est. 1.1 Et arguitur quod non, quia quod quid est est quod est hoc aliquid et unum sed accidens non est huiusmodi, sed magis quale vel quantum ideo etc. 1.2 Item, quod quid est vult esse aliquid absolutum sed accidens non est aliquid absolutum ergo etc. Maior patet, quia vult esse absolutum ab aliis. Minor etiam patet, quia accidentia non definiuntur sine substantia. 2 Oppositum arguitur sic quod quid est potest esse cuiuslibet comprehensi ab intellectu sed accidentia possunt comprehendi ab intellectu ergo etc. 3 Intelligendum est quod accidentium est quod quid est, quia sicut se habet aliquid ad esse, ita ad quod quid est, quia ens dicit illud absolute quod quod quid est dicit in comparatione ad definitionem sed ipsorum accidentium est esse per se, quia esse per se dividitur in decem praedicamenta. Sed ipsorum accidentium non est quod quid est sicut substantiarum, quia substantiarum est esse simpliciter et primo sine comparatione ad aliquod extrinsecum, accidentium autem est esse secundum quid accidens enim non dicitur ens nisi quia entis. In definitione ergo et quod quid est accidentis cadit subiectum, et ita illorum non est quod quid est simpliciter et primo, sed secundum quid et secundum accidens, ut includendo ipsum subiectum. Unde Commentator super XI Metaphysice dicit quod negare accidentibus quod quid est est negare ab eis quod eis competit, attribuere autem accidentibus quod quid est simpliciter est attribuere eis quod non est eis attribuendum, et ideo tenenda est via media, quod habent quod quid est per posterius. Sed cum accidentia habeant quod quid est et definitionem, quod istorum habent verius Dico quod verius habent quod quid est quam definitionem significantem quod quid est, quia quod quid est habent sine respectu ad substantiam extrinsecam, quia quod quid est accidentium non est quod quid est substantie, sed definitiones habent per respectum ad substantiam extrinsecam, inde est quod definitio accidentium est per additamentum. Et per hoc est responsio ad rationes. Ad 1.1 Ad primam, dico quod accidentia non sunt simplicia omnino, et ideo non competit eis definitio per se et primo. Ad 1.2 Ad aliam, dico quod quod quid est absolutum dupliciter potest esse vel quia ad quod quid est non pertinet aliquid extrinsecum, aut ita quod non attenditur ad aliquid extrinsecum primo modo est quod quid est accidentium absolutum, secundo modo non. Consequenter queritur utrum addiscens aliquam conclusionem prius scivit eam. 1.1 Et arguitur quod sic, quia addiscens conclusionem aut prius scivit eam aut non. Si sic habetur propositum. Si non, ergo si obviet ei, non magis apprehendet de ea quod est illa cuius cognitionem querit quam alia, et ita nihil determinate querit, et hoc est inconveniens. 1.2 Item, intellectus non accipit aliquid de novo nisi per aliquam alterationem factam in eo sed circa partem intellectivam anime nulla fit alteratio ergo etc. Minor patet per Philosophum VII Physicorum. 2 Oppositum arguitur, quia si addiscens sciret illam conclusionem prius, addiscere non esset nisi reminisci. 3 Ad istam questionem, dico quod addiscens aliquam conclusionem scivit eam prius in universali. Secundum enim quod dicit Commentator III De Anima, sicut se habet materia ad formas particulares quod primo recipit formas corporum simplicium et postea corporum compositorum, sic se habet intellectus ad formas universales quod primo comprehendit principia et confusa magis et postea applicat ad conclusionem. Unde addiscens aliquam conclusionem prius scivit eam in universali et in suis principiis (secundum enim Lincolniensem principia habent virtutem activam et universalem super conclusionem), tamen non prescivit eam in particulari. Unde addiscens conclusionem scit eam prius in universali et in virtute, tamen ignorat in particulari. Unde ad rationes. Ad 1.1 Ad primam, dico quod addiscens conclusionem scivit eam prius in universali. Sed tu probas quod prius scivit eam in particulari, quia aliter non cognosceretur, cum occurret, sicut ponit Themistius qui ponit exemplum de servo fugitivo. Unde intelligendum quod addiscentem conclusionem aliquam oportet prius habere cognitionem aliquam magis determinatam ad eam quam ad aliam, verbi gratia, paterfamilias querens servum fugitivum, nisi magis haberet cognitionem determinatam de eo quam de alio, numquam apprehenderet. Eodem modo est de addiscente aliquam conclusionem. Unde cognitio in universali habetur in demonstratione per maiorem propositionem, cognitio magis determinata explicatur per minorem propositionem, et ideo in demonstratione indigemus duabus premissis. Sed tu dices Philosophus dicit quod addiscens aliquam conclusionem prius solum scivit eam in universali. Dico quod verum est quod solum scivit eam in universali prius tempore, nihilominus tamen oportet quod habeat aliquam cognitionem magis determinatam prius natura. Unde, quia ista cognitio ultima habetur per minorem, minor scitur prius natura prior cognitio habetur prius per maiorem, ideo maior scitur prius tempore. Ad primam rationem patet. Ad 1.2 Ad aliam, dico quod alteratio potest intelligi dupliciter aut adeptio alicuius perfectionis sine aliqua transmutatione facta a contrario, aut transmutatio que fit mediantibus qualitatibus activis et passivis. Unde maior vera est de alteratione primo modo dicta. Ad minorem, dico quod circa partem intellectivam anime non accidit alteratio que est mediantibus qualitatibus activis et passivis, numquam enim fit intellectus calidus vel frigidus, humidus vel siccus, tamen in eo est alteratio que est adeptio perfectionis, et hoc non est inconveniens. Consequenter queritur utrum ista propositio sit vera unumquodque propter quod, et illud magis. 1.1 Et arguitur quod non, quia aliquis est calidus propter motum, et tamen motus non est magis calidus. 1.2 Item, ferrum ignitum est calidum propter ignem, et tamen ignis non est magis calidus. 1.3 Item, Sortes est homo propter Platonem generantem, et tamen non Plato magis homo. 1.4 Item, homo est ebrius propter vinum, et tamen non vinum magis. 1.5 Item, flamma lucet propter ignem, et tamen non ignis magis. Ergo ista propositio est falsa. 2 Oppositum arguitur sic causa est nobilius causato, quia secundum Proclum omne productivum alterius est nobilius producto sed illud propter quod est aliud est causa illius alius ergo si illud aliud eveniat, illud magis eveniet propter quod illud aliud est, cum sit nobilius illo. 3 Ad evidentiam istius, intelligendum est quod propter quod dicit causalitatem, unde significatur per propositionem quod illud quod est causa alicuius dispositionis in aliquo, ipsum est magis tale. Sed causa duplex est causa univoca et causa equivoca. Univoca causa est que producit in alio quod est in se ipso, sicut ignis in igniendo, sed equivoca est que causat in aliud quod non est in se ipso formaliter, ut sol causat caliditatem et tamen non est calidus. Unde ista propositio potest intelligi vel in causis univocis vel equivocis. Si in univocis, sic habet veritatem unumquodque propter quod, et illud magis verum est formaliter. Si in equivocis, sic habet veritatem unumquodque propter quod, et illud magis verum est effective. Item, propositio habet veritatem in causis et causatis essentialiter ordinatis et non accidentaliter ordinatis. Item, habet veritatem in causis univoce agentibus que sunt per se sufficientes ad causandum effectum in alio. Ad 1.1 Unde ad primam rationem, dico quod motus magis calidus est effective. Vel sic sicut dictum est, propositio habet veritatem in causis essentialiter ordinatis nunc autem motus non est essentialiter ordinatus ad causandum caliditatem, sed essentialiter est motus actus entis in potentia. Ad 1.2 Ad aliam, dico, secundum quod dictum est, quod propositio habet veritatem in causis sufficientibus ducere effectum in alio sed ignis non est sufficiens producere caliditatem sub tanta excellentia in ferro, sed compactio ferri facit ad hoc et ideo non est propositio vera in talibus. Ad 1.3 Ad aliam, dico, sicut dictum est, quod propositio habet veritatem in causis essentialiter ordinatis nunc autem vinum non essentialiter ordinatur ad inebriandum, sed secundum quod vaporosum, secundum Albertum, et hoc accidit. Ad 1.4 Ad aliam, dico similiter quod propositio habet veritatem in causis essentialiter ordinatis nunc autem accidit Sorti quod generetur a Platone, quoniam si essentialiter inesset Sorti quod generaretur a Platone, eadem ratione essentiale esset Platonem generari a suo patre, et similiter patri a suo patre, et sic in infinitum, et ita aliquis effectus dependeret causis infinitis essentialiter ordinatis, quod est impossibile ideo ista propositio non habet veritatem in talibus. Ad 1.5 Ad aliam, similiter accidit enim igni quod flammet, quia flamma non inest igni nisi in materia aliena, et ideo in talibus non habet propositio veritatem. Consequenter queritur utrum scire simpliciter sit per causam. 1.1 Et arguitur quod non, quia si scire sit per causam, tunc quorum non est causa non est scientia sed primorum principiorum non est causa quare etc., quod est contra Philosophum. 1.2 Item, omnis demonstratio facit scire per causam, quoniam non demonstratio quia sed omnis demonstratio facit scire simpliciter ergo etc. 2 In oppositum est Philosophus. 3 Ad istam questionem, dico quod scire simpliciter est per causam. Sed ad hoc intelligendum quod scire simpliciter non est causam cognoscere, quia scire proprie loquendo est per causam, cum sit ipsarum conclusionum. Et huius probatio est, quia per idem habet res esse simpliciter et sciri simpliciter sed per causam habet res esse simpliciter ergo etc. Sed intelligendum quod ad scire simpliciter non requiritur cognitio cause, sed triplex requiritur cognitio cognitio cause que habetur in cognitione cause actualis, que habetur in applicatione cause ad effectum, et tertia que habetur per hoc quod impossibile est aliter se habere. Et ideo posuit Aristoteles tres particulas in definitione scire, quod est scire est causam cognoscere et quoniam illius est causa et quoniam impossibile est aliter se habere per primam particulam prima cognitio, per secundam secunda, per tertiam tertia. Sed, cum causa possit dupliciter considerari, vel secundum suam substantiam vel secundum quod causa est, posset aliquis querere utrum ad cognitionem requiratur cognitio cause secundum utrumque modum. Et ad hoc dico quod sic. Nam aliquis potest habere cognitionem cause secundum substantiam cause et ignorare effectum, verbi gratia interpositio terre est causa eclipsis lune, et potest sciri ab aliquo quid est interpositio et si est et ignorare si sit eclipsis lune. Et ad hoc attendens Philosophus dixit quod scire est causam cognoscere et quoniam illius est causa per primum intelligitur quod ad cognitionem effectus requiritur cognitio cause secundum substantiam suam, per secundum quod requiritur cognitio cause secundum quod causa est. Ad rationes. Ad 1.1 Ad primam, dico quod quorum non est aliqua causa, eorum non est scientia simpliciter et quia primorum principiorum non est causa aliqua, ideo nec scientia simpliciter. Sed tu dices Philosophus dicit quod principia magis sciuntur quam conclusiones. Dico quod hoc est verum de scire in communi, quod est incommutabilis comprehensio veritatis, sed scire est proprie est per causam cognoscere, unde intellectus proprie est principiorum. Ad 1.2 Ad aliam rationem, respondeo interimendo minorem quedam enim demonstratio est que procedit ex prioribus simpliciter, et illa facit scire simpliciter, quedam que procedit ex prioribus quoad nos, et talis non facit scire simpliciter, et ideo illa minor falsa est que dicit quod omnis demonstratio facit scire simpliciter. Consequenter queritur utrum ad cognitionem effectus requiritur cognitio omnium causarum. 1.1 Et arguitur quod non, quia definitio substantie est sufficiens cognitio substantie sed definitio substantie non aggregat in se omnes causas, sed solum materiam et formam ergo etc. 1.2 Item, medicina est completa cognitio sanitatis, et tamen non considerat omnes causas secundum enim Philosophus I Ethicorum contra Platonem, medicus non considerat primam ideam sanitatis. 1.3 Item, demonstratio mathematica est potissima, secundum Commentatorem II Metaphysice et tamen non considerat omnes ergo etc. 2 Oppositum arguitur sic effectus est ex omnibus causis, ergo ex omnibus cognoscitur, cum eadem sint principia essendi et cognoscendi. 3 Ad questionem istam dico quod cognitionem rei habentis omnes causas oportet cognoscere omnes, intrinsecas et extrinsecas, quia scire est per causam cognoscere quantum ergo deficit aliquis a cognitione cause, deficit a scientia rei. Item, hoc patet per Aristotelem III Metaphysice, qui dicit quod cognitio completa est solutio omnium dubitatorum sed si sciamus unam causam contingit dubitare de aliis ergo non est completa cognitio nisi omnes cause cognoscantur. Item, hoc patet, quoniam non scimus rem quousque sciamus eam resolvere in sua principia omnia sed hoc non scimus nisi omnes causas sciamus ergo etc. Sed intelligendum est quod, cum aliqua scientia consideret rem sub aliqua ratione speciali, sufficit quod consideret causas illius rei secundum quod talis, sicut medicus considerat sanitatem secundum quod sanitas, sed secundum quod ens. Ideo sub illa ratione non oportet illum discurrere ad cognitionem cause prime, cum non sit causa sanitatis secundum quod sanitas, sed secundum quod ens. Similiter Philosophus in libro De animalibus non debet considerare materiam primam, cum non sit principium animalis secundum quod animal, sed considerat sperma, et hoc sufficit. Ad rationes. Ad 1.1 Ad primam, dico quod bene concedo quod definitio substantie est sufficiens cognitio eius in genere cognitionis quidditative, et illa non requirit omnes causas, et ideo completa est solum in tali genere, sed non est perfecta simpliciter, cum non consideret omnes causas. Et hinc est quod nulla scientia specialis facit scire rem perfecte, et ideo dependent a scientia una universali, cuiusmodi est metaphysica. Ad 1.2 Ad aliam rationem, dico quod medicina non considerat sanitatem secundum quod ens, sed secundum quod sanitas, et ideo non oportet quod cognoscat omnes causas eius nec oportet quod cognoscat primam ideam sanitatis, cum non consideret eam in quantum est ens. Ad 1.3 Ad tertiam, dicendum quod demonstrationes mathematice faciunt scire per omnes causas illius ille enim res de quibus sunt scientie mathematice non habent omnes causas, non enim habent causam materialem nec efficientem nec finalem, ut dicit Aristoteles III Metaphysice, quod in mathematicis non est finis nec bonum solum ergo considerat causam formalem, unde non facit scire rem nisi per causam formalem. Unde si non faciant scire rem nisi per unam causam, tamen sunt certissime, quia non requiritur aliqua alia causa ad demonstrationem illam. Consequenter queritur utrum demonstratio sit ex veris. 1 Et arguitur quod non, quia demonstratio per impossibile est demonstratio et non procedit ex veris, quia procedit ex hypothesi falsa concludendo falsum ergo etc. 2 Oppositum vult Philosophus. 3 Ad questionem istam, dico quod demonstratio est ex veris, quia quod non est non contingit scire sed falsum non est ergo etc. Tunc arguo conclusio que scitur est vera et verum non scitur nisi ex veris ergo etc. Sed quia verum, secundum Lincolniensem, dividitur in contingens et necessarium, oportet quod demonstratio sit ex veris necessariis, quia omnis demonstratio est syllogismus faciens scire sed solum necessarium scitur et non nisi ex necessariis ergo etc. Sed cum demonstratio sit ex necessariis, non solum oportet quod sit ex necessariis simpliciter, sed quoad nos, quia demonstratio est syllogismus scientificus per quem scimus sed non scimus nisi ex nobis notis ideo oportet quod demonstratio sit ex necessariis simpliciter et nobis. Talis demonstratio est mathematica, et ideo talis demonstratio est potissima. Sed si aliqua procedat ex nobis notioribus solum, non est demonstratio simpliciter, nec demonstratio procedens ex notioribus nature solum, sed solum illa que procedit ex notioribus nobis et nature talis solum est in mathematicis. Ad 1 Ad rationem, dico quod in demonstratione ad impossibile est triplex processus primus est ex falsa hypothesi cum quodam vero coassumpto concludere falsum, et iste est syllogisticus secundus est ex interemptione illius falsi ad interemptionem hypothesis tertius est ex interemptione hypothesis ad veritatem propositi, et iste ultimus processus est demonstrativus et procedit secundum illam maximam non de eodem simul esse et non esse, et secundum istum processum procedit ex veris. Consequenter queritur circa partem illam priora autem ad posteriora (71 b 34), ubi comparat singulare singularia ad universalia, et ibi queritur utrum universalia sint nobis notiora aut singularia. 1.1 Et arguitur quod universalia, quia illud ex quo procedimus naturaliter ad cognitionem aliorum est nobis notius sed universalia sunt huiusmodi, ut patet per Aristotelem I Physicorum. 1.2 Item, homo est illud quod est per intellectum, ergo illud quod est nobis notius per intellectum est nobis notius simpliciter sed universalia sunt huiusmodi ergo etc. 2 Oppositum arguitur illud quod est propinquius sensui est nobis magis notum sed singularia sunt huiusmodi ergo etc. 3 Ad istam questionem dico quod singulare dicitur dupliciter singulare simpliciter et singulare in respectu singulare simpliciter quod non predicatur de aliis sed alia de ipso, singulare in respectu quod predicatur de aliis et alia de ipso, sicut sunt species et genera intermedia. Unde ad questionem dico quod singularia simpliciter sunt nobis magis nota quam universalia, quia cognoscuntur cognitione sensitiva universalia autem non sic cognoscuntur ideo sunt nobis minus nota. Sed est intelligendum quod licet singularia absolute loquendo sint nobis notiora quam universalia, tamen universalia sunt nobis magis nota secundum intellectum, quia illud quod per se cognoscitur ab aliqua virtute que est in nobis notius est secundum illam virtutem quam illud quod per accidens sed universalia per se cognoscuntur ab intellectu, singularia per accidens, quia per reflexionem ergo etc. Et sicut in intellectu quanto aliqua sunt magis universalia tanto citius percipiuntur ab intellectu, sic ut singularia magis confusa citius percipiuntur a sensu. Unde Avicenna dicit quod prius percipitur de homine a longe quod sit hoc ens quam quod sit hoc animal, et quod sit hoc animal quam hic homo. Unde dicit Philosophus in principio Physicorum quod in principio vocat puer omnes viros patres et omnes feminas matres, et postea discernit patrem proprium ab alio. Et causa huius est quia intellectus noster vadit de potentia ad actum, et similiter sensus, et ideo illud quod magis confusum est prius comprehenditur a sensu et ab intellectu, cum sit magis in potentia. Sed tu queres cum singulare sit magis cognitum sensui et universale intellectui, quod illorum est prius Dico quod singulare prius est secundum esse reale quam universale sit in intellectu, quia universale aut nihil est aut posterius est, cum omnis communitas a singularitate procedat. Ad 1.1 Ad rationem, dico quod a cognitione universalium procedimus in cognitionem singularium in respectu et non in cognitionem singularium simpliciter, sed ex cognitione singularium simpliciter procedimus in cognitionem universalium. Unde hoc quod dicit Philosophus I Physicorum intelligendum est comparando universale ad singulare respectu, non autem est verum comparando universale ad singulare simpliciter. Ad 1.2 Ad aliam rationem, dico quod verum concluderet, si cognitio intellectiva in nobis non esse ex alia cognitione, sed nunc ex alia cognitione est. Consequenter queritur utrum magis oporteat credere conclusioni quam principiis. 1 Et videtur quod conclusioni magis, quia illi magis credendum est cuius cognitio certior est sed cognitio conclusionis est certior, cum sit per causam, et alia per experimentum, quod fallax est ergo etc. 2 Oppositum arguitur sic certior est illa cognitio, et notior, que non est per collationem quam illa que est per collationem, quia per illam assimilatur substantiis separatis sed cognitio principiorum non est per collationem, cognitio conclusionis per collationem ergo etc. 3 Ad istam questionem dico quod loquendum est de conclusione dupliciter aut postquam probatur aut ante. Si ante, non magis credendum est conclusioni quam principiis, cum ipsa sit ignota et principia sint prescita, quia nec sciens nec melius dispositus quam sciens magis credit eis que non novit quam eis que novit. Et tu dices proba mihi quod magis credendum sit principiis quam conclusioni postquam conclusio demonstratur. Probo istud sic verius habet illud esse quod habet esse ex se quam illud quod habet esse ex alio, quia eadem est dispositio in esse et veritate, ergo verius sciuntur illa que sciuntur ex se ipsis quam ea que ex aliis sed cognitio principiorum est ex se ipsis, cognitio conclusionum ex aliis ergo etc. Ad 1 Ad rationem in oppositum, concedo maiorem et nego minorem, quia certitudo de cognitione conclusionis accipitur ex principiis, ergo principia sunt magis certa. Et tu dicis quod cognitio conclusionis est per causam. Dico quod ex hoc probo quod cognitio principiorum est certior, quoniam causa cognitionis conclusionis est ex principiis, et qui errat in principiis errat in conclusione et non e converso ideo etc. Sed tu dices experimentum, quod est via cognoscendi principia, est fallax. Dico quod duplex est experimentum unum ex quo accipitur cognitio universalium in speculabilibus, unde experimentum in agibilibus est fallax, in speculabilibus autem non, et ex tali experimento habetur cognitio principiorum. Consequenter queritur utrum omnium contingat esse scientiam per demonstrationem. 1.1 Et arguitur quod sic, quia omne quod est vel est causa vel est effectus sed effectus demonstratur per causam et e converso ergo etc. Maior patet, quia causa et effectus ex opposito dividunt ens. Minor patet, quia effectus demonstratur per causam propter quid et causa per effectum quia. 1.2 Item, si contingat circulariter demonstrare, omnium potest esse scientia per demonstrationem, quia sic posteriora possunt demonstrari per priora et e converso. Nunc autem contingit circulariter demonstrare, per Aristotelem secundo huius, ut si est pluvia, necesse est terram esse madidam, et si terra est madida, necesse est fieri vaporem, et si vapor fit, necesse est fieri pluviam, ergo a primo, si pluvia est, pluvia est. 2 Oppositum arguitur sic, quia si omnia sciuntur per demonstrationem, nihil sciretur sed hoc est falsum ergo et primum. Probatio antecedentis, quia si omnia scirentur per demonstrationem, tunc non essent aliqua simpliciter prima, quia omnia essent demonstrabilia, et sic non contingeret scire prima, nec per consequens posteriora. 3 Dicendum ad hoc quod non omnium est scientia per demonstrationem, quia nec omnium est scientia simpliciter que habetur per demonstrationem, quia primorum principiorum non est scientia simpliciter. Non enim omnis cognitio est scientia, ut cognitio sensitiva, quia tunc bruta scirent item, nec omnis cognitio intellectiva, ut incomplexi, immo magis intellectus item, non omnis cognitio complexi, sed que est per causam. Et ideo quorum non est causa non est scientia simpliciter sed primorum principiorum non est causa ergo eorum non est scientia simpliciter. Sed tamen cognitio eorum est principium scientie, quia ex cognitione principiorum devenimus in cognitionem conclusionis. Quare non omnium est scientia per demonstrationem. Licet tamen principiorum non sit scientia simpliciter, tamen eorum est scientia per accidens, quia scientia per accidens est quando aliquid scitur per accidens nunc principiorum est scientia per accidens, quia non habent causam ideo eorum cognitio est per accidens. Ad 1.1 Ad argumentum. Ad maiorem, dico quod vera est. Ad minorem, dico quod verum est quod effectus demonstratur per causam simpliciter, et ideo scitur simpliciter, sed causa demonstratur per effectum demonstratione quia, et ideo scitur secundum quid. Ad 1.2 Ad aliud, Philosophus negat maiorem, quia non omnium est scientia per demonstrationem non enim contingit demonstrare circulariter omnia, sed solum convertibilia. Potest tamen dici ad minorem quod non contingit circulariter demonstrare simpliciter. Ad Philosophum secundo huius Albertus docet respondere et dicit quod in illis que generantur circulariter non potest fieri circulatio ita quod non sit reditio ab eodem in idem secundum numerum, sed secundum speciem, et propter hoc non est in eis circulatio simpliciter. Nec pluvia hesterna est prior secundum naturam pluvia hodierna, cum circulatio illa fiat in infinitum et in infinito non est prius, quia ibi non est primum, et quodlibet prius dicitur respectu alicuius primi, et ideo non est pluvia prior altera secundum naturam. Consequenter queritur utrum hec conditio per se sit possibilis in entibus. 1.1 Et arguitur quod non, quia per denotat causam et se est pronomen reflexivum, denotat ergo aliquid esse causam sui ipsius sed hoc est impossibile in entibus ideo etc. 1.2 Item, per se dicitur esse illud quod non habet causam aliam, quia privat causalitatem respectu alterius sed nihil est quod non habet causam aliam nisi primum ergo etc. 2 Oppositum arguitur sic iste tres conditiones se habent secundum ordinem de omni, per se, et primo sed ista conditio primo est possibilis in entibus ergo et per se. 3 Ad istam questionem, dico quod per se potest dupliciter intelligi vel privative vel positive. Si privative, contingit esse quattuor modis uno modo per privationem cuiuslibet causalitatis, et hoc modo sola causa prima est per se solum enim primum est illud quod non est effective ab alio et omnia sunt effectus eius, unde secundum quod dicit privationem cause efficientis sola causa prima est per se. Secundo modo, secundum quod per se dicit privationem cause materialis, et sic separata omnia sunt per se. Tertio modo, materialis dicitur aliquid esse per se, quia non est per aliud sicut per subiectum, et sic omnis substantia dicitur esse per se, quia nulla substantia indiget alio tamquam subiecto. Istos tres modos ponit Lincolniensis. Quartum modum possumus addere, quod aliquid dicitur per se quia secundum se est tale, ita quod ipsum non est tale per causam aliam nec per causam aliam effectivam, loquendo de causa proxima efficiente, et hoc modo dicuntur omnes propositiones per se in primo modo et quarto in illis enim subiectum participat predicatum non per aliud formaliter nec effective proximum, ut in primo modo homo est animal non per aliam causam formalem, similiter in quarto interfectum interiit non per aliam causam effectivam proximam. Alio modo potest per se sumi positive, et hoc duobus modis uno modo, quia significat illud cui additur esse causam sui ipsius, et hec conditio est possibilis in entibus, quia nihil est causa sui ipsius, cum causa sit ad cuius esse sequitur aliud, et idem non est aliud a se ipso, etiam causa est prius causato, et idem non est prius se ipso alio modo dicitur aliquid per se quia aliquid habet in se causam quare aliud ei inest, et ista conditio est per se in secundo modo. Ad rationes patet procedunt enim viis suis. Ad 1.1 Ad primam, dico quod < per se > vel denotat aliquid esse principium sui ipsius vel aliquid habere in se principium mediante quo aliud ei inest, et isto ultimo modo est hec conditio per se possibilis. Ad 1.2 Ad aliam, dico quod omne quod est preter primum habet causam remotam, ad minus, quedam tamen sunt que non habent causam proximam. Consequenter queritur utrum ea que pertinent ad quod quid est insint per se primo modo. 1.1 Et arguitur quod non, quia materia et forma pertinent ad quod quid est substantie sensibilis sed materia non inest forme per se primo modo, nec forma materie inest per se primo modo. 1.2 Item, genus et differentia pertinent ad quod quid est speciei nunc autem genus de differentia non predicatur primo modo ergo etc. 2 Oppositum arguitur que pertinent ad quod quid est aut insunt primo modo aut secundo non secundo, quia tunc propria passio pertineret ad quod quid est sui subiecti ergo que pertinent ad quod quid est insunt per se primo modo. 3 Ad istam questionem, dico quod illa que pertinent ad quod quid est possunt referri ad se invicem vel ad illud cuius sunt quod quid est. , sunt in natura et substantia rei, ergo etc. Sed si referantur inter se, non insunt per se primo modo, quia illa que insunt primo modo, unum ponitur in definitione alterius, sed illa que pertinent ad quod quid est, unum non ponitur in definitione alterius, quia sic omnis definitio esset nugatoria. Probatio, quia quando aliqua duo adiunguntur ad invicem immediate et unum est in ratione alterius est nugatio sed hoc contingeret si unum pertinentium ad quod quid est poneretur in definitione alterius ergo etc. Tamen oportet quod, cum aliqua duo referantur ad quod quid est alicuius, que sunt de ipso quod quid est, quod unum sit in potentia et reliquum sit actus. Unde dicit logicus quod genus est ut materia, differentia vero ut forma. Ad rationes patet, quia procedunt in equivoco. Consequenter queritur utrum genus de differentia predicetur primo modo dicendi per se. Secundo queratur utrum hec sit per se homo est homo. Tertio utrum animal est homo. Quarto utrum hec Callias est homo. 1.1 Et primo arguitur quod sic genus predicatur de differentia, aut ergo predicatur per se aut per accidens. Si per se, habetur propositum. Si per accidens, aut quia subiectum accidit predicato aut predicatum subiecto, quod non contingit, quia sunt idem secundum rem, aut quia utrumque accidit alicui tertio, quod non est verum, quia utrumque significat substantiam et substantia nulli accidit. 1.2 Item, quecumque aliqua duo sunt eadem omnino, quidquid predicatur de uno, et de alio et eodem modo sed genus, species et differentia sunt huiusmodi, quia per Aristotelem in VII Metaphysice differentia ultima est totum esse speciei sed genus predicatur per se de specie ergo etc. 1.3 Item, nullum animal est rationale per se omnis homo est rationalis per se ergo etc. conclusio est falsa, et non minor, ergo maior ergo sua contradictoria est vera per se, scilicet hec rationale est animal. 2 Oppositum arguitur sic si concretum de concreto per se, et abstractum de abstracto si ergo hec sit vera rationale est animal per se, hec erit vera per se rationalitas est animalitas sed hec est falsa, quia eorum sunt diverse rationes. 3 Ad istam questionem intelligendum duo primum est quod genus et differentia non sunt diversa secundum naturam et rem secundum est quod genus et differentia diversificantur secundum rationem. Probatio primi, quia substantia rei simplex est, ergo illa que pertinent ad essentiam rei debent importare simplicem essentiam. Dico autem simplicem, non quia simplex est omnino, sed quia non est partita. Item, dicit Philosophus quod in substantia rei non est ordo, puta non differre in homine unam formam per quam est substantia et alia per quam est animal et homo, quia si sic, forma differre esset accidentalis. Et ratio huius est, quia si forma substantialis adveniat materie, quantumcumque fuerit completa, dat esse in actu materie, quia dat esse tale per quod materia potest manere in actu per speciem, sicut patet de forma elementi, que est maxime incompleta. Nunc autem omnis forma adveniens enti in actu secundum speciem est accidentalis. Per Commentatorem III De anima, differentia est inter formam substantialem et accidentalem forma enim substantialis est que dat esse simpliciter et primo, forma accidentalis accipit esse simpliciter ab eo cui advenit, et dat esse tale. Modo si forma aliqua adveniat enti in actu secundum speciem, non dat esse primo et absolute ipsi cui advenit, ergo dat sibi esse tale, ergo sequetur quod forma substantialis posterior est accidentali. Sed tu dices licet non adveniat enti in actu completo, potest tamen advenire enti in actu incompleto. Quero a te aut illud adveniens dat esse primo et absolute aut non. Sed constat quod non, quia primo obtinuit formam incompletam ergo dat esse solum completum, et illud est esse tale. Et quod dicunt, formam completam et incompletam, verum est quod comparando formas inter se una est completior et alia incompletior, loquendo tamen de forma in se non est ita incompleta quin det esse secundum speciem ipsi materie. Unde dicendum quod genus et differentia dicunt unum secundum rem. Et hoc patet, quia, si genus importet unam naturam communem utrique speciei, et differentia essentiam additam, quia aut genus dicit totam essentiam utriusque speciei, quod non potest, . Si dicas quod genus dicat partem speciei, contra, quia pars de toto non predicatur essentialiter et in quid genus ergo de specie non predicatur essentialiter et in quid. Et hec est ratio Avicenne. Tamen genus et differentia differunt secundum rationem, quia immediata adiunctio non differentium secundum rem nec secundum rationem est causa nugationis si ergo significarent eandem rem sub eadem ratione, quelibet definitio esset nugatoria. Sed tu dices quomodo imaginabor ego quod significat unam rem secundum diversam rationem Dico quod in rebus est gradus, sicut in genere substantie est aliqua substantia que non est corporea, alia corporea que non est animata, ita quod in posteriori virtute est prior. Unde in homine est forma qua homo est homo, que virtutem habet in se per quam est substantia et corpus et corpus animatum, et sic de aliis, sicut trigonus in tetragono. Unde ista natura que non multiplicatur multiplicatione predicatorum in quid, secundum diversitatem operationum arguimus diversitatem predicatorum, ut in hoc quod sentit convenit homo cum asino, per hoc quod rationale differt ab aliis. Unde genus significat idem sub ratione indeterminati quod differentia sub ratione determinati. Et sicut est in materia quod ex materia et forma fit unum per essentiam, sic est quod ex genere et differentia fit unum secundum essentiam. Unde ad propositum dico quod genus de differentia non predicatur per se primo modo, quia predicatio per se primo modo exigit quod ratio unius includatur in ratione alterius nunc autem ratio differentie non includitur in ratione generis nec e converso ideo etc. Ad 1.1 Ad rationem primam, dico quod genus predicatur de differentia per accidens, non quia res accidit rei, sed quia ratio accidit rationi, et illud in contrarium procedit si accidet res rei. Ad 1.2 Ad aliam rationem, dico quod genus, differentia, species sunt idem secundum rem, differunt tamen secundum rationem, quia per se refertur ad rationes subiecti et predicati quia diversa est ratio speciei et differentie, licet aliquid per se predicetur de specie, non oportet quod per se de differentia predicetur. Ad 1.3 Ad aliam rationem, dico quod ibi est fallacia accidentis, quia fallacia accidentis est quando accipiuntur aliqua duo que partim sunt eadem et partim diversa, et accipitur aliquod tertium quod pertinet ad diversitatem eorum, et removetur aliquid ab utroque ipsorum quia removetur ab uno. Et ideo cum rationale sic se habeat respectu animalis et hominis, si removeamus ab homine quia ab animali, est fallacia accidentis. Item, predictum probatur sic, scilicet quod genus non predicatur per se de differentia Aristoteles in libro Topicorum dicit quod ens non potest esse genus, quia predicatur per se de differentia qualibet primo modo, et genus per ipsum ibi non predicatur de differentia per se. Et hoc est, quia ratio generis includitur in ratione speciei et in ratione differentiarum non, et ideo genus non predicatur per se de differentia nisi mediantibus suis speciebus, et ideo hec est per se rationale, in quantum homo, est animal. Item, hoc patet per Philosophum VI Topicorum, qui dicit quod, si genus predicatur per se de differentia, unum animal esset plura animalia. Et hoc patet, quia si rationale per se est animal, rationale per rationem rationalis est animal, et cum ratio rationalis includatur in ratione hominis, homo erit unum animal per rationale. Item, homo est unum animal per hoc quod animal cadit in sua definitione, et animal non cadit in ratione hominis per rationem rationalis, erit tunc homo animal non per rationale, et sic erit aliud animal, et sic unum animal esset duo animalia. Probatio etiam quod animal non cadit in definitione hominis per rationale, quia tunc esset nugatoria definitio. Item, si animal caderet in definitione hominis per rationem rationalis, cui non competeret ratio rationalis ei non competeret ratio animalis cum ergo asino non competat ratio rationalis, ei non competet ratio animalis, quod falsum est. De secundo arguitur. 1.1 Et arguitur quod hec non sit per se homo est homo, quia per se significat illud cui adiungitur esse causam alterius denotans ergo hominem esse hominem per se denotat aliquid esse causam sui ipsius sed hoc est impossibile ergo etc. 1.2 Item, si hec sit per se, aut erit primo modo aut secundo aut quarto. Non primo, quia homo non est definitio hominis, nec pars definitionis non secundo, quia non est propria passio hominis non quarto, quia homo non est effectus hominis. 2 Oppositum arguitur nulla propositio est verior illa in qua idem predicatur de se sed ita est hic homo est homo ergo est verissima, et ita erit ista per se. 3 Aliqui dixerunt quod ista est per se, quia tunc est propositio per se quando subiectum est causa quare predicatum ei inest sed ita est hic homo est homo, quia homo est homo per formam hominis que est in homine, et ita est per se. Ista conclusio vera est, quia ista est per se homo est homo, sed non est vera ut ipsi intellexerunt, quia forma hominis est aliud ab homine, quia includit materiam cum forma sed homo per nihil aliud ab homine est homo ergo homo per formam hominis non est homo. Quod homo per nihil aliud ab homine sit homo probatio, quia per Philosophum V Metaphysice dicitur quod, licet multe sunt cause hominis, sic gressibile et bipes et talia, tamen homo est homo per illud quod est homo. Item, nec hoc significat ista propositio homo est homo, scilicet quod homo sit homo per formam suam, quia relatio refert i illud quod precedit, sed non solum forma hominis precedit, et ideo cum dicitur sic homo est homo per se, li per se non refert tantum formam hominis sed totum compositum. Unde dicendum quod homo per illud quod est est homo, et hoc est per se positive, ita quod habeat aliquam causam sui, sed privative, ita quod non habet aliam causam. Unde considerandum quod quedam propositiones sunt ita vere quod rationes terminorum sunt omnibus note, ut de quolibet etc., quedam sunt per se vere quarum rationes terminorum non sunt omnibus hominibus note, ut sunt iste homo est homo et huiusmodi, tamen scienti rationes terminorum est per se manifesta. Probatio, quia illa propositio est per se, scilicet privative, cuius veritas dependet ex significato subiecti et predicati solum sed talis est ista homo est homo ergo etc. Et ad hoc attendens Philosophus dixit fine VII Metaphysice quod querens quare homo est homo nihil querit, quia qui sic querit, idem querit et supponit homo enim est homo, quia ipsum est ipsum. Quare dices tu quod non contingit sic querere, quia qui querit propter quid, scit quia est et si est, sed non contingit scire quia homo est homo et si homo est homo, et propter quid homo est homo. Unde respondendum est sic querenti quod homo est homo quia est homo et huius est esse indivisibile. Item, probatio quod iste qui negat istam homo est homo non poterit predicare vere aliquid de homine, quia primum de quolibet genere est causa omnium posteriorum, et si primum in quolibet genere non est verum nec aliquod posteriorum sed primum in genere predicationis est predicatio de se, cum sit simplicissima qui ergo negat predicationem eiusdem de se negat omnem predicationem. Sed tu dices si ita sit in genere complexorum quod predicatio eiusdem de se est prima, ergo ista non est prima de quolibet esse vel non esse. Dico quod hoc est verum, immo ista prior ens est ens, et secundo non ens est non ens, et tertio de quolibet esse vel non esse, quarto de quolibet affirmatio vel negatio. Ad rationes. Ad 1.1 Ad primam, dico quod per se prout intelligitur positive denotat illud cui adiungitur esse causam alterius, tamen cum per se intelligitur privative denotat non esse aliam causam illius cui adiungitur, et i s ta sumitur hic. Ad 1.2 Ad aliam rationem, dico quod ista est per se quarto modo. quod Est per se quarto modo quod est per se manifestum, per Philosophum V Metaphysice, ubi reducit omnes modos ad quattuor. Est etiam per se primo modo, quia tunc est per se primo modo quando ratio predicati est ratio subiecti vel ratio predicati includitur in ratione subiecti unde, quia in proposito ratio predicati est ratio subiecti, ideo hec est per se. Iterum est in quarto modo, quia huius non est aliqua causa. 1.1 De tertio arguitur quod sic, hec sit per se animal est homo, quia quod per naturam suam et non per aliquod additum est homo per se est homo sed animal est huiusmodi ergo etc. Maior patet, quia per se dicit idem quod non per aliud nunc autem animal est homo per rationale, quod non est aliud ab eo. 1.2 Item, si animal non per se est homo, ergo per accidens aut ergo quia subiectum accidit predicato, aut e converso, aut utrumque alteri. Non primo modo, nec secundo, quia eadem natura importatur per utrumque, nec tertio modo, quia quod vere est nulli accidit. 1.3 Item, homo est animal convertitur in istam animal est homo sed hec est per se homo est animal ergo etc. Et confirmatur ratio, quia sicut vera non convertitur nisi in veram, ita per se vera nisi in per se veram. 2 Oppositum arguitur per se supponit de omni, si ergo hec sit per se animal est homo, hec erit per se omne animal est homo sed hoc est falsum ergo et primum. 3 Quidam dicunt quod considerando ad ea ad que metaphysicus considerat, hec est per se, tamen considerando ut logicus, cum animal sit homo per rationale et rationale addit aliquid rationis super animal, ideo est per accidens. Sed ista opinio falsa est, quia si esset per se, esset primo modo, quia non secundo, quia homo non est propria passio animalis, nec quarto modo, quia illius perseitatis est aliqua causa. Sed probatio quod non primo modo, quia tunc est propositio per se primo modo quando predicatum dicit quod quid est subiecti vel partem quod quid est sed homo non est tale respectu animalis. Item, falsum dicunt in hoc quod dicunt quod metaphysicus in perseitate non considerat rationes, quia aliter esset hec per se rationale est animal, quod ipse negat. Alii dicunt quod ista animal est homo est per se perseitate predicati, non tamen perseitate subiecti per se enim dicit causam, et ideo per se dicit perseitatem subiecti vel predicati. Si dicat perseitatem predicati, hec est per se, quia animal per hoc quod est homo est homo si subiecti, falsa est, quia tunc significat quod animal secundum quod animal est homo. Sed hec opinio est falsa, quia nulla propositio videtur esse per se nisi perseitate subiecti. Et hoc declaratur, quia propositio solum dicitur esse perseitate illius cuius per se est conditio sed per se solum est conditio subiecti ergo etc. Probatio minoris, quia ex dictis eorum, quia per se dicit causam, ergo solum invenitur in eo in quo est causa inherentie sed causa inherentie est solum in subiecto ergo etc. Item, si ista animal est homo sit per se perseitate predicati, tunc significat quod animal per hominem est homo sed hoc non significat ista propositio animal per se est homo, quia relatio solum refert illud quod precedit, sed li animal solum precedit ergo etc. Ideo dicendum est quod ista est per accidens animal est homo, quia perseitas non solum attenditur penes rem sed penes rationem. Tunc licet eadem res importetur nomine animalis et hominis, tamen in natura animalis non reperitur aliquid determinate ratione cuius animal sit homo, sed accidit animali quod sit homo. Sed intelligendum quod diversimode sunt iste per accidens animal est homo et rationale est homo et homo est albus, quia hec homo est albus per accidens quia res accidit rei, et hec est per accidens rationale est homo quia ratio predicati accidit rationi subiecti et e converso. Sed tu dices estne hec animal est homo reducibilis ad aliam per se Dico quod sic sub disiunctione ad suum oppositum, ut animal est homo aut non homo, secundum quod enim dicit negationem in genere et non extra genus, et est per se secundo . Ad rationes. Ad 1.1 Ad primam, dico ad maiorem quod insufficienter arguit, quia non solum ad perseitatem requiritur identitas rei sed rationis unde illud quod per naturam suam et non per aliquid additum est homo, realiter est homo, non tamen per se. Ad 1.2 Ad aliam, dico quod est per accidens. Ulterius dico quod predicatum accidit subiecto, quia ratio predicati accidit rationi subiecti, sed res non accidit rei eadem enim est res in utroque, sed hoc non sufficit ad perseitatem. Ad 1.3 Ad aliam, concedo maiorem, non tamen sequitur quod, licet una sit vera per se, quod convertatur in veram per se, quod patet in hac omne grammaticum de necessitate est homo. Consequenter queritur utrum hec sit per se animal est rationale. 1 Et arguitur quod non, quia si sit per se, aut erit primo modo, aut secundo, aut quarto. Non primo, quia nec rationale nec irrationale dicunt quod quid est animal nec secundo, quia non sunt proprie passiones animalis non quarto, quia quartus modus est quando predicatum comparatur ad subiectum sicut effectus ad causam, sed sic non est in proposito ergo etc. 2 Oppositum arguitur per se dicit privationem causalitatis sed istius non est alia causa ergo etc. 3 Dicendum est quod ista est per se animal est rationale vel irrationale, quia, sicut dicit Avicenna, eadem est comparatio generis ad differentias et subiecti ad proprias passiones sicut enim non cuiuscumque subiecti sunt quecumque passiones, sic nec cuiuscumque generis sunt quecumque differentie. Nunc autem animal per se dividitur per rationale et irrationale, et iste differentie non nate dividere aliquod aliud genus. Ergo arguo sic que sunt eiusdem communitatis cum alio, et sunt ei appropriate, insunt eo secundo modo sed rationale et irrationale sunt huiusmodi respectu animalis ergo etc. Sed tamen rationale et irrationale non sunt proprie passiones respectu animalis, sed quia propria passio predicata de materiali habet rationem informantis ipsum genus subiectum, ideo omnis predicatio per se formalis de materiali habet reduci ad secundum modum dicendi per se. Cum ergo differentie habeant rationem informantis ipsum genus, ideo ista perseitas habet reduci ad perseitatem secundo modo. Tamen ista non est per se animal est rationale, quia rationale non universaliter inest omni animali, sicut nec par inest universaliter numero, sed hoc totum sub disiunctione par vel impar eodem modo ex parte ista animal est rationale vel irrationale. Ad 1 Ad rationem, dico quod est per se secundo modo, nec tamen predicatum comparatur ad subiectum sicut propria passio, sed quia predicatum eo modo comparatur ad subiectum sicut forma ad materiam, ideo aliqualiter et magis improprie dicitur per se secundo modo animal est rationale vel irrationale quam ille in quibus predicantur proprie passiones. Consequenter queritur utrum hec sit per se homo est animal, homine non existente. 1.1 Et videtur quod non, quia in essentialiter ordinatis, si non sit primum, nec aliquod posteriorum nunc autem ista ordinem habent in re, compositio in intellectu et compositio in sermone, quare si non sit compositio in re, nec in aliquo posteriorum sed cum homo non sit, non est vera compositio in re animalis ad hominem, quia nec homo in re existit, quare nec compositio in intellectu nec in sermone quare etc. 1.2 Item, quod corrumpitur quantum ad suam essentiam, corrumpitur quantum ad omne predicatum essentiale sibi inherens sed nullo homine existente homo corrumpitur quantum ad suam essentiam substantiam, quare quantum ad omne predicatum essentiale sibi inherens, quare quantum ad esse animal quare etc. 1.3 Item, quod corruptum est essentialiter non manet idem neque secundum nomen neque secundum rationem definitionis sed homine non existente, homo corrumpitur essentialiter, quare nec manet idem nec secundum definitionem, quare nec homo nec definitio hominis nec pars definitionis predicatur de ipso sed animal est pars definitionis hominis quare ipso corrupto nec predicatur animal de ipso vere nec per se. Maior manifesta est per Commentatorem secundo De anima, ubi dicit quod generatio et corruptio sunt tales transmutationes secundum quas, si aliquid transmutatur, non manet idem secundum nomen et secundum rationem. 1.4 Item, nullum mortuum est animal per se sed homine non existente homo est mortuus ergo etc. 1.5 Item, ens de non ente non predicatur per se sed homine non existente homo non significat rem extra animam, sed animal est nomen illius quod est extra animam, quia potest esse asinus ergo homine non existente hec erit falsa homo est animal. 2.1 Oppositum arguitur sic quocumque casu contingente semper definitio et pars definitionis per se predicatur de definito sed animal est pars definitionis hominis ergo etc. 2.2 Item, quandocumque aliqua duo significant idem essentialiter et solum differunt sicut determinatum et indeterminatum, unum essentialiter predicatur de altero, quia talis est predicatio superioris de inferiori sed homo et animal idem substantialiter significant et solum differunt in modo determinati et indeterminati quare animal de homine etc. 2.3 Item, quandocumque aliquid est causa per se et sufficiens alicuius, quocumque alio posito vel remoto quod non tollit causam non tollit effectum sed hominem significare animal est causa sufficiens quare homo est animal, quia Philosophus dicit IV Metaphysice quod homo est animal quia hoc significat ergo qui non tollit hominem significare animal non tollit hominem esse animal. Sed quocumque casu contingente homo semper significat animal. Quare etc. Et hoc confirmatur, quia vox non cadit a suo significato. 2.4 Item, nullo homine existente homo est homo per se et homo est animal ergo nullo homine existente homo est animal per se. 3.1 Aliqui ponunt quod in causatis esse in effectu non differt realiter ab esse, sed solum in modo intelligendi, et tamen dicunt quod ista est per se homo est animal, nullo homine existente. Ratio autem eorum est ista, quia homo ex hoc quod homo nec est nec non est in effectu, quia ex hoc quod homo esset in effectu, non posset non esse. Item, nec secundum quod homo est non ens, quia prohibitum est non esse n umquam fieri potest homo ergo nec secundum se est nec secundum se non est. Et hec ratio Avicenne. Ex hoc arguitur accidentale non transmutat essentiale sed essentialis est inherentia animalis ad hominem ergo quamvis ponitur hominem in effectu, hec erit per se homo est animal. Sed aliquis diceret tu dicis quod esse et non esse accidunt essentie rei. Ego dico quod esse in effectu est de essentia rei, et hoc videbitur in secundo huius. Sed dicentes aliam positionem dicunt quod non, quia non contingit aliquid intelligere perfecte et ignorare quod est de essentia eius. Sed rosa non existente possum intelligere idem non essentialiter quod possum ipsa existente secundum Algazelem enim possum intelligere quaternarium, ignorare tamen si est. Ergo esse non est de essentia rei. Sed tu dices si nullus homo sit, essentia hominis aliquod esse habet, ad minus quidditativum, et tale est verum esse extra animam esse verum extra animam est esse in effectu. Ad hoc posset dici quod esse quidditativum hominis est esse verum extra animam, verum est pro tanto, quia non dependet ab anima. Unde ulterius dico quod esse verum extra animam non est esse in effectu, quia esse verum extra animam debetur rei absolute, sed esse in effectu non, sed prout est terminus generationis. Sed tu queres ulterius si ita sit quod homo non sit animal per esse in effectu, non invenitur nisi triplex esse, scilicet esse in effectu et esse intellectum et significatum, ergo homo erit animal per aliquod istorum et ista accidunt essentie hominis ergo homo erit animal per aliquod accidens. Dico quod diminute arguis in sumendo esse est enim aliud esse, scilicet quidditativum verum extra animam, et per illud homo est animal. Ad rationes potest dici sustinendo istam positionem. Ad 1.1 Ad maiorem, vera est. Ad minorem, ista sunt essentialiter ordinata etc., conceditur totum. Et cum dicitur nullo homine etc., dico quod falsum est, et tamen hoc est verum quantum ad existere in effectu, immo vera est compositio quantum ad esse reale quidditativum per quod sibi animal inest per se enim quidditativum animal inest per es se homini, quod sufficit. Ad 1.2 Ad aliud, conceditur maior. Ad minorem, dico quod nullo homine existente, homo non corrumpitur quantum ad esse in effectu, quod accidit homini per rationem Avicenne non corrumpitur ergo homo quantum ad suum esse quidditativum. Et tu dices illud tollitur per corruptionem quod acquiritur per generationem sed hoc erat substantia rei quare etc. Ad illam maiorem, conceditur. Ad minorem, cum dicitur per generationem acquiritur substantia rei etc., dico quod non absolute acquiritur substantia rei per generationem, sed substantia que existit in effectu, ut quando generatur Cesar generatur substantia Cesaris existens. Sed tu dices si absolute substantia generetur, habetur propositum, si accidens tunc esset alteratio. Dico quod nec istud nec illud, sed utrumque, substantia scilicet per respectum ad accidens. Nec iste respectus dicit aliquid additum nisi secundum rationem, quia generato homine albo generatur album non absolute nec per se, quia sic sibi non competit. Sic dico quod substantia generatur per respectum ad accidentia, non absolute, etc. Ad 1.3 Ad aliam rationem, concedo maiorem. Ad minorem, dico quod non corrumpitur essentialiter quantum ad essentiam absolute, sed ut erat terminus generationis, et hoc modo illud est singulare cui competit generatio et corruptio, et propter hoc verum est quod homo corruptus est quantum ad essentiam ut erat terminus generationis ut erat singularium. Nec oportet tunc querere ubi est essentia male enim queritur, quia essentia nec loco nec tempore mensuratur. Ad 1.4 Ad aliud, dico quod mortuum potest dicere privationem vite, et sic est maior vera, vel potest dicere privationem operationis consequentis vitam, et quoad hoc mortuum potest esse homo quantum ad essentiam. Ad 1.5 Ad aliud, concedo maiorem. Ad minorem, dico quod nullo homine existente homo non est nomen illius quod non est extra animam, immo dico quod nullo homine existente homo habet verum esse extra animam quod non dependet ab anima, et eius esse est verum reale quidditativum, sed hoc non est esse in effectu. 3.2 Potest etiam sustineri quod non sit per se. Et ratio huius est, quia per se dicit causam, nunc autem ita est quod in unoquoque genere destructa causa destruitur effectus, nunc autem essentia hominis est causa quare homo est animal, ergo destructa ista essentia homo est animal erit falsa sed destructis singularibus destruitur ista essentia ergo etc. Et hoc confirmatur per dictum Aristotelis in fine VII Metaphysice, ubi dicit quod trigonus esse mutabilis, dubium esset utrum haberet tres. Eodem modo possumus dicere in proposito. Item, quando aliqua est propria dispositio immediate consequens essentiam alicuius, destructa illa dispositione destruitur et essentia quam consequitur, sicut patet de calefacere respectu ignis sed esse in effectu est dispositio consequens essentiam hominis et cuiuslibet alterius causati ergo destructo esse in effectu destruitur essentia hominis et per essentiam hominis homo est animal ergo etc. Item, homo et animal sunt in uno predicamento ens autem extra animam est quod dividitur in decem predicamenta et essentialiter predicatur de quolibet animali, ergo predicatum de homine et ipsum ens sunt vere extra animam ergo posito quod nullus homo sit, si hec sit falsa homo est ens extra animam, hec erit falsa homo est animal. Ad rationes. Ad 2.1 Ad primam, dico quod definitio et pars definitionis per se predicantur de definito, supposita autem essentia definiti, qui autem destruit essentiam definiti definitionem dicit ei non inesse nunc autem qui ponit hominem non esse destruit essentiam hominis ergo etc. Ad 2.2 Ad aliam rationem, dico quod ad predicationem per se non sufficit quod idem significent quia significare accidit essentie, sed quod essentialiter sint idem nunc autem destructo homine homo et animal non sunt essentialiter idem ideo etc. Ad 2.4 Ad aliam rationem, dicunt quod hec est per se homo est homo, et tamen non ista homo est animal, quia qui dicit homo est homo dicit idem de se, qui autem dicit homo est animal, homine destructo destruitur causa quare animal ei inerat, et ideo hec non est per se homo est animal, homine destructo. Qui etiam dicit homo est homo dicit quod homo est illud quod essentialiter est homo. (Sed adhuc videtur quod illud non valet, quia vide qualiter sequitur homo est homo, quia essentia unius est essentia alterius, et tunc videtur quod sequitur ergo homo est animal eodem modo.) Consequenter queritur utrum hec sit per se Sortes est homo. 1.1 Et videtur quod non, quia sicut se habet questio ad questionem, sic propositio ad propositionem, quia omnis questio potest transformari in propositionem sed questio quid est presupponit questionem si est ergo etc. Ergo ista Sortes est homo presupponit istam Sortes est sed ista non est per se Sortes est, quia potest corrumpi ergo nec ista est per se Sortes est homo. 1.2 Item, illud non inest alicui per se quod inest ei pro aliquo tempore determinato sed Sortes significat hominem pro tempore determinato. 1.3 Item, quando aliqua significant sub oppositis rationibus, unum non predicatur per se de alio sed homo et Sortes sunt huiusmodi, quia homo sub ratione indeterminati, Sortes sub ratione determinati ergo etc. 1.4 Item, orationes sunt vere quemadmodum et res, ergo de rebus transmutabilibus sunt propositiones habentes veritatem transmutabilem ergo cum Sortes sit res transmutabilis, non erit ibi veritas nisi transmutabilis, et talis non est per se ergo etc. 2 Oppositum vult Philosophus V Metaphysice, dicens quod hec est per se Callias est homo, ergo et hec. 3 Aliqui dicunt quod ista propositio Sortes est homo uno modo est per se, alio modo est per accidens. Dicunt enim quod Sortes et quodlibet aliud individuum in substantiis materialibus importat aliquid reale super speciem. Unde dicunt quod Sortes importat duo, scilicet naturam humanam et aliquid additum ratione nature humane est per se, ratione superadditi non, sicut est de ista triangulus eneus est triangulus. Et confirmant illud sic quando aliquod predicatum inest alicui aggregato ita quod ratione unius inest ei per se et ratione alterius per accidens, uno modo est per se, alio modo per accidens ideo, cum Sortes sit quid aggregatum ex substantia et accidente, ratione substantie sue est homo per se, ratione superadditi est homo secundum accidens. Primum quod ipsi dicunt alicui non videtur habere veritatem, scilicet quod individuum aliquod reale addit supra speciem, quia illud reale additum quod ipsi ponunt non est nisi aliquod accidens per quod individuum est individuum sed non contingit ponere aliquod accidens tale ergo etc. Probatio minoris, quia illud quod secundum se non est individuum non est causa positiva individuationis nunc autem nullum accidens est per se individuum, quia solum est per se individuum quod per se existit, sed nullum accidens existit per se. Sed aliquis dicet quod maior non est necessario vera, quia illud quod secundum se non est ens est causa entitatis in alio, puta forma a simili aliquid potest esse causa individuationis in alio quod secundum se non est individuum. Manifestum est quod postquam causa et causatum sunt per se differentie entis oportet quod sint entia. Unde licet forma non sit ens eo modo quo compositum est, cum < > ipsum esse eodem modo quo compositum est illud, quod debet esse causa individuationis, oportet quod sit ipsa indivisio vel indivisionem habens. Non potest esse indivisio, cum indivisio sit sola privatio, et nullum accidens positivum est tale, ergo oportet quod illud quod sit causa individuationis sit habens indivisionem secundum se, et solum tale est individuum. Ergo quod est causa individuationis est individuum. Item, illud non est rationabile quod ipsi dicunt quod individuum est ens secundum accidens, quia substantia est illud quod est ens secundum se et non secundum accidens, et ideo non videtur quod illud quod est maxime substantia sit ens secundum accidens. Dicendum est igitur quod in substantiis materialibus individuum non addit aliquid reale supra speciem, quia si addat, aut illud est de genere accidentis, quod non potest, quia omne accidens unde tale potest reperiri in pluribus et per nihil tale individuum est individuum. Ergo oportet quod sit substantia aut ergo materia aut forma aut compositum et hoc non potest esse materia nec forma, quia utrumque potest reperiri in pluribus nec compositum, quia illud est de quo querimus. Nihil ergo reale addit individuum super speciem. Sed tu queres per quid ergo individuum est individuum Dico quod illud per quod individuum est individuum est ipsa indivisio, nec habet causam aliam formalem positivam. Ex istis, ad propositum dico quod ista est per se primo modo, et ita per se quod non per accidens. Et ratio huius est, quia illa propositio dicitur esse per se primo modo quando subiectum nihil addit reale supra predicatum, et ratio predicati includitur in ratione subiecti sed utrumque reperitur in proposito ideo etc. Sed tu queres si Sortes nihil reale addit, quid est illud quod addit Dico quod solum addit habitudinem ad accidentia, et illud accidit substantie unde substantia est. Et tu dices Sortes addit illud accidens, et accidens quid reale est, ergo addit quid reale. Dico quod pro tanto dicitur esse accidens quia non inest substantie unde substantia est. Tamen non dicitur accidens sicut res accidentis, sed quedam est relatio, et multe sunt relationes que sunt de genere accidentis, sicut relatio quam habet materia ad formam, sed inest materie per substantiam suam, ut suppono nunc. Unde ille respectus quem habet ad accidentia et ad generationem, cuius est per se terminus, non est res accidentis, unde hec substantia formaliter est hec per hoc quod habet respectum ad accidentia. Et ad hoc Philosophus dixit in VII Metaphysice quod quidquid generatur in alio, intendendo per hoc quod generatio non est alicuius nisi in quantum refertur ad aliud, ut ad accidentia et ad generationem, cuius est per se terminus. Ad rationes. Ad 1.1 Ad primam, dico quod questio quid est presupponit questionem si est, non tamen si est in effectu. Sed illud quod debet habere quid est, oportet quod ei non repugnet esse, unde esse in effectu non est propria passio alicuius, sed quod ex sua ratione non sit quid prohibitum esse. Sed cum dicit Sortes est homo dicit quid est Sortes, verum est, quare supponit Sortem esse, verum est, sic quod non sit prohibitum hoc esse, non tamen sic quod Sortes sit in effectu et quia esse Sortis non est prohibitum, ideo potest habere quid est. Ad 1.2 Ad aliam, nego minorem. Ad probationem, dico quod Sortes significat hominem determinati temporis, hoc est, Sortes significat hominem ut habet habitudinem ad tempus determinatum et locum determinatum, et ista tamen non includuntur in sua ratione. Et ideo cum ista accidant essentie Sortis, et homo est de essentia Sortis, Sortes non erit homo per hec. Ad 1.3 Ad tertiam rationem, concedo maiorem, minorem nego. Et ad probationem, cum dicitur homo significat sub ratione indeterminati, hoc est homo significat aliquid quod est ex se determinatum, determinatum tamen ab alio et cum homo non sit ex se determinatum, et Sortes ex se determinatum, sic dicendo Socrates est homo ratio predicati cadit in ratione subiecti, quia non determinato ex se competit quod determinetur ex alio. Ad 1.4 Ad quartam rationem, dico quod in Sorte est duo considerare naturam hominis et respectum ad accidentia. Ratione nature humane non sub generatione et corruptione, ratione respectus est transmutabilis, et sic cadit sub generatione et corruptione, et isto ultimo modo non potest homo per se verificari de Sorte, primo tamen modo potest homo de Sorte verificari per se. Visis aliquibus circa primum modum dicendi per se, queratur de secundo modo dicendi per se. Et primo queratur utrum accidens sit ens per se. 1 Et arguitur quod sic, quia Philosophus V Metaphysice dividit ens in ens per se et ens per accidens, et ens per se in decem predicamenta, et accidens est aliquod decem predicamentorum ergo etc. 2 Oppositum vult Philosophus dicens quod accidens non est ens per se, sicut musicum et album. 3 Manifestum quod in entibus est devenire ad aliquod primum quod habet esse ex ratione sua, quia si aliquid habet esse et non habet esse ex ratione sua, est in potentia ad esse, ergo oportet quod determinetur ad esse per aliquid aliud habens esse, quia nihil educit se ipsum de potentia ad actum. Quero tunc determinatum ad esse, aut esse habet ex ratione sua, aut est in potentia ad esse. Si ex ratione sua habet esse, habetur propositum. Si non, determinatur ad esse per aliquid aliud quero de illo alio, et sic in infinitum, aut erit devenire ad primum aliquod, et illud primum est causa omnium aliorum. Unde hec est per se Deus est ens, et universaliter omne dictum de Deo quod non transit in materiam extrinsecam, cuiusmodi sunt Deus est movens et huiusmodi motus enim non est in substantia primi, sed motus est in re mota tamquam in subiecto et non in movente. Sed non querimus isto modo utrum accidens sit ens per se, sed querimus utrum sit per se aliquo alio modo. Ad hoc est intelligendum quod aliquid est ens per se dupliciter aut ita ens per se quod habet esse ita quod in suo esse non dependet ab anima, et sic dividitur ens per se in decem predicamenta alio modo dicitur aliquid esse per se quod non indiget aliquo alio ad hoc quod existat, et talia sunt individua substantie, ut Sortes et huiusmodi, et ista que sic sunt entia per se sunt per se tertio modo. Unde Sortes subsistit per se tertio modo, quia subsistit per illud quod non est aliud ab essentia sua, sicut per presentiam forme in materia. Et sic non dicuntur esse in tertio modo dicendi per se. Sed dicet aliquis si Sortes existit per se ita quod in suo esse non indiget alio, ergo non est causatum. Dico ad hoc quod ista duo stant simul quod aliquod sit causatum ab alio ita quod effective sit ab illo, et tamen formaliter ex se ipso, sicut homo formaliter est ens per se, effective tamen a prima causa, quod est universaliter omnium causa. Rationes procedunt viis suis. Ad 1 Ratio enim ad primam partem ostendit quod accidens ita est per se quod in suo esse non dependet ab anima, et hoc concessum est. Ad 2 Alia ratio probat quod accidens non est ens ita quod non indiget alio ad suum esse, et hoc est concessum. Consequenter utrum aliquod accidens per se insit subiecto. 1.1 Et arguitur quod non, quia per se et essentiale sunt idem, unde ubi nos habemus in nostra translatione per se in alia habetur essentiale sed nullum accidens est essentiale ergo etc. 1.2 Item, que per se insunt de necessitate insunt sed accidentia non insunt de necessitate ergo etc. 1.3 Item, diversitas modi inherendi sequitur diversitatem eorum que inherent, sed quando substantia inheret et quando accidens inheret diversum et diversum est inherens, ergo et diversus modus inherendi sed substantia inheret per se ergo et accidens per accidens. 2 Oppositum arguitur conclusio demonstrationis est per se sed in conclusione demonstrationis accidens inheret subiecto ergo etc. 3 Dicendum est ad hoc quod aliquod accidens per se inheret subiecto. Ad cuius evidentiam considerandum est quod quedam accidentia sequuntur aggregatum secundum speciem, quedam secundum individuum. Accidentia que insunt secundum speciem insunt aggregato per essentiam propriam ipsius, non ita quod illa includuntur in ratione ipsius speciei, sed quod aggregatum per se sit causa eorum. Ex hoc sequuntur duo primum est quod omne accidens proprium per se predicatur de suo subiecto secundum est quod nullum accidens predicatur per se primo modo. Probatio primi, quia aliquod predicatum dicitur per se de subiecto quando in subiecto est causa predicati sed universaliter subiectum est causa proprie passionis ergo etc. Probatio secundi, quia in propositione per se primo modo predicatum non est extra intellectum subiecti sed propria passio est extra intellectum sui subiecti, quia passio comparatur ad subiectum sicut effectus ad causam, sed effectus non est de intellectu cause ergo etc. Quedam sunt accidentia que sequuntur aggregatum secundum individuum, et talia non habent causam propriam in subiecto, et ideo non insunt per se subiecto, sive sint separabilia sive inseparabilia. Unde hec non est per se corvus est niger. Sed aliquis diceret videtur quod accidentia inseparabilia insunt per se, quia insunt semper et de necessitate, ergo per se. Ad hoc respondet Expositor quod non omnia accidentia inseparabilia insunt per se substantiis, quia si sunt talia accidentia que nec ponuntur in definitione substantiarum nec substantia in definitione eorum, non insunt per se. Sed ipse querit ulterius qualiter sciemus que accidentia inseparabilia debent poni in definitione subiecti et que non. Et ipse respondet ad hoc quod si sint talia accidentia que habent propriam causam in subiecto, ita quod non possunt reperiri in aliquo subiecto non differente secundum speciem, talia ponuntur in definitione substantiarum. Modo ita est quod nigredo reperitur in aliis a corvo differentibus ab illo secundum speciem, et ideo nec nigredo ponitur in definitione corvi nec e converso. Sed tu queres cum sit aliquod accidens quod inest per se, estne aliquod accidens quod insit subiecto primo Videtur enim quod non, quia quod primo inest alicui videtur esse de substantia eius et accidens non est de essentia subiecti ergo etc. Item, intellectus componens sequitur intellectum apprehendentem sed illud quod primo apprehendit intellectus est substantia rei, ergo quod primo componit cum re est de substantia eius ergo nullum accidens primo componetur cum subiecto. Ad hoc dicendum quod possumus considerare vel predicata de aliquo subiecto universaliter vel in genere universaliter ita quod accipiamus omnia predicata essentialia et accidentalia, in genere ita quod accidentalia. Primo modo manifestum est quod nullum accidens inest subiecto primo, quia illud quod sic inest primo est substantia rei. Secundo modo accidens aliquod inest per se primo ipsi subiecto, cuiusmodi est risibile respectu hominis. Et hoc est necessarium, quia non est aliquod accidens ita commune quin insit alicui primo, quia sumpto aliquod subiectum cui inest accidens aut inest ei primo aut per aliud. Si primo, habetur propositum si non, ergo inest illi per aliquod aliud, et quero sic de illo sicut prius, et ita erit processus in infinitum in predicatis accidentalibus, quod est contra Aristotelem V Metaphysice. Ad rationes patet. Ad 1.1 Ad primam, concedo maiorem sumendo essentiale large. Ad minorem dico quod aliquid esse essentiale est dupliciter vel ita quod sit in sua ratione vel ita quod immediate causatur a subiecto et essentialiter et isto ultimo modo insunt accidentia essentialiter subiecto. Ad 1.2 Ad aliam rationem, nego minorem. Ad probationem dico quod hoc est intelligendum de accidentibus que consequuntur aggregatum secundum individuum illa enim sunt corruptibilia et nulli insunt per se. Ad 1.3 Ad aliam, dico quod ratio non concludit plus nisi quod modus inherendi accidentis non est per se eo modo quo modus inherendi substantie, et hoc concedo. Concedo etiam quod accidentia insunt per accidens, hoc est, non insunt eo modo per se quo illa insunt que sunt per se primo modo. Illa insunt per se primo modo quando predicatum cadit in definitione subiecti secundus modus est quando subiectum est causa predicati, et ita est quando propria passio predicatur de proprio subiecto. Consequenter queritur circa illud, scilicet utrum duo accidentia possint primo inesse eidem subiecto, ut par vel impar numero. 1.1 Et arguitur quod non, quia sicut se habent duo subiecta ad unum accidens primum, sic duo accidentia ad unum subiectum primum sed duo subiecta non possunt primum esse subiectum unius accidentis primi, quia tunc duo subiecta essent unum subiectum quare duo accidentia non possunt primo inesse eidem subiecto. 1.2 Item, subiectum per suam essentiam est immediata causa accidentis sed unius cause est unus effectus per se et primo ergo etc. 1.3 Item, quod per superhabundantiam dicitur convenit uni soli sed primo inesse est quid dictum per superhabundantiam ergo etc. 2 Oppositum per intentionem Philosophi I Metaphysice. Pythagoras voluit quod illud quod primo inest alicui esset substantia eius. Arguit Philosophus contra eum, quia si illud quod primo inest alicui esset substantia eius, multa essent substantia unius sed ista consequentia non valeret nisi plura accidentia immediate inessent alicui subiecto. 3 Aliqui volentes solvere questionem istam dicunt quod aliquid dicitur inesse alicui primo quia inest non mediante priori. Sed hoc potest esse non mediante priore subiecto, sicut est hec triangulus habet tres habere tres inest primo triangulo, quia non mediante priore subiecto, tamen inest sibi mediante priore predicato, quia per hoc quod duo anguli valent tres angulos extrinsecos sibi oppositos. Vel non mediante priore predicato, et hoc modo inest definitio definito, quia non mediante priore subiecto nec mediante priore predicato. Tunc cum queritur utrum duo accidentia etc., dicunt quod duo accidentia possunt simul inesse eidem subiecto primo, ita quod non mediante priori predicato, quia si sic passio esset indemonstrabilis de subiecto, quia demonstratio est per causam. Sed si ita esset quod non esset aliquod predicatum essentiale quod prius diceretur de subiecto quam passio, non esset causa quare passio diceretur de subiecto nec erit definitio substantie nec qua aliud, et ita propria passio nec aliquod accidens probaretur de subiecto. Isti verum dicunt, sed non dissolvunt. Certum enim est quod duo accidentia non insunt primo subiecto, non mediante priore predicato, sed si insunt primo insunt primo ita quod non mediante priori sed hoc est quod querimus, et ergo ad illud non respondent. Et ideo dicendum quod secundum hunc modum non possunt duo accidentia inesse primo subiecto uni per unum et primo, sed per aliud et aliud. Et huius declaratio est, quia diversis actibus respondent diverse potentie, quia potentiam et actum oportet esse proportionata sed si duo accidentia insunt primo eidem subiecto, illa accidentia sunt duo diversi actus oportet tunc quod in ipso subiecto sint due diverse potentie, ita quod per unam potentiam recipiat primo unum accidens et per aliam aliud. Sed tu dices ex dictis tuis sequitur quod uni subiecto inquantum unum non inest nisi unum accidens primo, quod videtur esse falsum, quia numerus est unum et tamen par et impar insunt ei primo. Dico quod si ista duo accidentia par et impar insunt numero primo, non insunt ei nisi ut unum. Et quomodo unum Unum genere, quia numerus est unum genere. Si tamen consideretur par et impar secundum proprias rationes ipsorum, sic considerata non insunt numero secundum quod est quid unum, sed secundum quod diversificatur secundum diversas species, quod Lincolniensis dicit, quod nihil prohibet unum et idem dici de pluribus, ita quod de quolibet illorum primo, sicut genus inest pluribus speciebus ita quod cuilibet illorum primo sic de diversis accidentibus respectu subiecti. Si nos consideramus aliquod unum inesse duobus primo, non contingit nisi altero istorum duorum modorum vel quod illa plura considerantur ut unum, vel quod illud unum consideretur ut plura. Sic oportet considerare de genere altero istorum modorum respectu specierum ad hoc quod insit eis primo. Sic patet quod duo accidentia insunt eidem primo, sed per aliud et aliud, sicut in corpore animato vivere enim inest ei per animam primo, primo etiam inest ei esse mortale, et hoc est per materiam. Ad 1.1, 1.2 et 1.3 Et per hoc apparet ad rationes. Consequenter queritur utrum hec sit per se numerus est par. 1 Et videtur quod non, quia in propositione per se secundo oportet quod predicatum insit subiecto de necessitate sed par non de necessitate inest numero ergo nec per se. 2 Oppositum arguitur accidentia insunt per se subiectis que accipiuntur in ratione illorum accidentium, sicut vult Philosophus in capitulo isto sed in definitione paris ponitur numerus, quia numerus par est numerus non habens medium quare videtur quod hec sit per se secundo modo. 3 Dicendum quod ista non est per se numerus est par, ista tamen est per se numerus est par vel impar. Similiter ista non est per se linea est recta, ista tamen est per se linea est recta vel curva. Primum patet, quia ad hoc quod propositio sit per se secundo modo oportet quod predicatum insit subiecto de necessitate et universaliter sed hoc predicatum par non de necessitate et semper et universaliter inest numero, nec rectum linee, quia non de necessitate linea est recta nec omnis linea est recta, et similiter de necessitate numerus est par nec omnis numerus est par quare non erunt per se, cum per se et de omni idem sint, et que sunt per se sunt necessaria, ut ostensum est supra. Sed dicet aliquis ad propositionem per se non requiritur, ut videtur, nisi quod in subiecto sit causa predicati per se enim causam importat, quare sufficit ut in subiecto sit causa predicati vel e converso nunc autem in linea invenitur sufficiens causa recti et in numero paris quare etc. Dicendum est ad hoc quod verum est quod ad propositionem per se secundo modo requiritur quod subiectum sit causa predicati sufficiens, et cum hoc quod subiectum sit causa precisa predicati. Et hoc patet ex precedentibus, quia ad propositionem per se secundo modo oportet quod predicatum et subiectum dicantur secundum convertentiam, hoc autem non esset nisi subiectum esset causa precisa predicati. Sic autem non est cum dicitur numerus est par, quia numerus non est causa respectu huius quod dico par, quia est causa alterius. Tamen ista est per se secundo modo numerus est par vel impar, quia ista est per se secundo modo numerus est numerus habens medium vel non habens medium, sicut ista animal est homo vel non homo, ut ostensum est. (Sed omne habens medium in genere numerorum est par vel impar non est per se.) Sed que per se insunt de necessitate insunt, quare ista numerus est par vel impar, linea est recta vel curva sunt per se secundo modo. Unde iste tres propositiones differunt numerus est par, numerus medium non habens est par et binarius est par, quia ista numerus est par nullo modo est per se hec numerus medium non habens est par est per se primo modo, quia subiectum est causa inherentie predicati ad ipsum hec binarius est par est per se non primo non est primo, quia binarius ex hoc quod binarius non est par, sed ex hoc quod numerus medium non habens. Ad rationes. Ad 1 Ad primam, dico quod maior vera est, hoc supposito, quod illa accidentia universaliter insint subiecto hec enim est una conditio requisita ad propositionem per se. Ad minorem, dico quod quamvis numerus ponatur in definitione paris, tamen par non inest universaliter numero, et ideo hec non est per se, numerus est par. Et si vellemus aliter dicere, quod non sufficit ad propositionem per se quod predicatum includit subiectum in sua definitione, sed quod subiectum sit immediatum respectu predicati item, quod ipsum subiectum sit causa efficiens et precisa ipsius et secundum quod ipsum est unum. Numerus non est causa paris per hoc quod numerus, sed per hoc quod est numerus medium non habens. Consequenter queritur circa tertium modum utrum tertius modus sit modus inherendi vel essendi. 1.1 Et arguitur quod sit modus inherendi, quia ille modus per se est modus inherendi ubi per se est determinatio inherentie sed in tertio modo est per se determinatio inherentie, quia ista est per se tertio modo Sortes est per se, sed per se est hic determinatio inherentie esse ad Sortem ergo etc. 1.2 Item, Philosophus in capitulo de per se solum numerat modos qui conferunt ad demonstrationem sed illi qui conferunt ad demonstrationem sunt modi inherendi ergo etc. 2 Oppositum arguitur ille modus per se non est modus inherendi secundum quem modum aliquod incomplexum dicitur per se, quia ubicumque est inherentia est quedam complexio predicati cum subiecto sed penes tertium modum aliquod incomplexum dicitur per se, puta Sortes et omnis prima substantia ergo etc. 3 Lincolniensis dicit quod omnes modi per se quos Philosophus dat reducuntur in tres modos, scilicet in modos essendi, inherendi et modum causandi. Primus modus et secundus sunt modi inherendi, quartus modus causandi, tertius essendi. Et in hoc convenit cum Themistio super passum illum, qui dicit quod Philosophus non enuntiat illum tertium modum ut conferat ad demonstrationem, sed ut completus sit numerus per se. Sed planum est quod si esset modus inherendi, conferret ad demonstrationem, quare manifestum est quod iste tertius modus non est modus inherendi. Item, quod non sit modus inherendi patet sic, quia secundum istum tertium modum substantia singularis dicitur per se nunc autem substantie singularis non est inherere alii, nec etiam substantie universalis, quia nomine substantie importatur aliquid absolutum, et isti sunt modi per quos Philosophus distinguit substantiam ab accidente, scilicet quod substantia est per se ens, accidens autem est alii inherens manifestum igitur quod iste tertius modus dicendi per se non est modus inherendi. Et hoc est quod Philosophus dicit in littera, quia secundum istum modum dicuntur aliqua per se que non dicuntur de subiecto aliquo, talia autem sunt sola singularia. Singularia autem sunt per se subsistentia, quia subsistunt per aliquid quod non est extra rationem eorum, tunc ad hoc quod hec sint non requiritur aliquid aliud cui accidunt, hec sunt igitur subsistentia per se. Ideo iste tertius modus non est modus inherendi, sed modus per se subsistendi. Ad 1.1 Ad rationem primam, concedo maiorem. Nego minorem, quia per se tertio modo non dicit inherentiam predicati ad subiectum. Dico quod per se potest determinare hoc verbum est vel ipsam inherentiam. Si determinet inherentiam, dico quod hec Sortes est per se est per se secundo modo, et est sensus Sortes est per se, scilicet esse per se inest Sorti, supponendo quod esse in effectu insit ei per se secundo modo. Si autem determinet hoc verbum est, sic Sortes est per se tertio modo, et est sensus Sortes est per se, id est solitarius. Sed aliquis dicet ex dicto tuo videtur quod per se faciat propositionem modalem, quia per se potest determinare inherentiam vel hoc verbum est per te, et ita hec erit modalis homo est animal per se et talia. Dico quod hoc est verum, quia non solum isti modi necessarium et impossibile et huiusmodi faciunt propositiones modales, sed infiniti alii faciunt propositiones modales. Item, omnes iste sunt modales Sortes bene currit vel cito, quia modus non est nisi determinatio inherentie predicati ad subiectum, et ideo omnis illa determinatio que potest determinare inherentiam predicati ad subiectum potest facere propositionem modalem huiusmodi autem sunt infiniti, et hoc vult Armonius et Simplicius super librum Perihermeneias. Consequenter queritur utrum Sortes sit per se tertio modo secundo utrum quartus modus sit modus inherendi. 1.1 De primo arguitur quod non, quia per se dicit privationem causalitatis cuiuslibet alterius, illud ergo est per se tertio modo, et solum, quod non habet causalitatem sui esse, quare causato repugnat per se hoc modo sed Sortes habet causalitatem sui esse ergo Sortes non est per se tertio modo. 1.2 Item, nihil quod est ens secundum accidens est per se tertio modo sed Sortes est ens secundum accidens, quia in esse coniunctum est accidentibus, et etiam secundum aliquos in ratione sua includit duo realia quorum unum accidit alii ergo etc. 2 Oppositum arguitur omne quod est species vel individuum de genere substantie est per se tertio modo, substantia enim est que primo et principaliter sed Sortes est in genere substantie ergo etc. 3 Ad hoc est intelligendum quod Sortes est per se tertio modo, quia omne quod existit per rationem suam est et non per aliquid quod est extra rationem suam est per se tertio modo ex ratione sua ideo etc. Item, omne quod significat hoc aliquid est per se tertio modo, sicut vult Philosophus in littera, quia illud est per se tertio modo quod non dicitur de aliquo, sicut album et musicum sed Sortes est hoc aliquid, idem enim est individuum et hoc aliquid, sed dicitur individuum quia non divisum in plures partes, et hoc aliquid quia per se subsistit unde Sortes per se subsistit, et omne tale est per se tertio modo. Sed tu dices illa sunt per se tertio modo que significant hoc aliquid et per se subsistunt quare videtur quod universalia substantie non sint per se tertio modo, quia non subsistunt per se sed in singularibus nec significant hoc aliquid quia dicuntur de singularibus et illa sunt per se tertio modo quecumque non dicuntur de subiecto aliquo, et cum universalia dicantur de subiecto aliquo, videtur quod etc. Dicendum est ad presens quod universale dicitur dupliciter universale in actu et universale in potentia. Universale in potentia est natura rei intellecta in potentia, et ista natura est una in uno et plures in pluribus, et non una in pluribus antequam intellecta sit, et ideo ipsa non est aliud quam natura singularium immo si singularia per se subsistant, per ipsam subsistunt, et ideo ipsa sic considerata est res per se tertio modo dicendi per se. Alio modo dicitur universale in actu, et tale est natura rei actu intellecta ut in ipsa fundatur ratio universalitatis, et ideo in universali in actu est duo considerare, scilicet naturam subiectam universalitati et ipsam universalitatem. Considerando naturam subiectam est per se tertio modo, quia per illam naturam sunt particularia illud quod sunt, immo nec singularia sunt per se tertio modo nisi quia sunt per illam. Considerando illam universalitatem non est per se tertio modo sic est accidens, et ad hoc considerans Aristoteles VII Metaphysice contra Platonem dixit quod universalia non sunt substantie, et hoc est verum considerando ad rationem universalitatis. Et hoc est quod dicit Commentator XII Metaphysice, quod universalia apud Aristotelem sunt in anima collecta a pluribus singularibus ab intellectu considerante et faciente ea ex similitudine intentionem unam, et ista intentio accidit rei, et quantum ad illud non sunt universalia per se tertio modo. Nec valet universalia sunt in singularibus, ergo non sunt per se tertio modo bene enim concluderet ratio, si universale esset in singularibus sicut accidens in subiecto nunc autem non est ita, sed universale est in singularibus sicut natura in habente naturam. Ad aliud, dico quod hoc non est proprie dictum universale est in aliquo sicut in subiecto subiectum enim de sua ratione nominat aliquod ens in actu, et per hoc distinguitur subiectum a materia per Commentatorem. Si igitur aliquid adveniat subiecto, est accidens, cum ipsum sit actu. Et ideo, cum omne predicatum de subiecto ut subiectum est accidens, et propter hoc non est verum dicere quod universalia predicentur de singularibus ut de subiecto aliquo, cum universalia sint de substantia singularium. Apparet igitur quod Sortes sit per se tertio modo, et universaliter omnis substantia prima et secunda per se tertio modo dicendi per se, sicut prius visum est. Ad 1.1 Ad rationes in oppositum, cum arguitur per se dicit privationem causalitatis, dico quod per se loquendo proprie dicit privationem causalitatis, aliquando dicit privationem unius cause, aliquando plurium. Cum enim dicitur Deus est per se, per se dicit privationem cuiuslibet cause, quia principium non est per aliquam aliam causam a se. Alio modo dicit privationem causalitatis materie, cum dicitur intelligentia est per se, quia forma earum non est recepta in materia. Alio modo dicit privationem subiecti, et hoc modo substantia tam prima quam secunda est per se, quia non indiget alio ut subiecto ad hoc quod subsistat. Sic autem omnis substantia est per se tertio modo, quia non habet causam aliam sui esse in genere , ergo etc. Dicitur in minori Sortes habet aliam causam, verum est, efficientem et materialem, tamen non habet aliam causam in genere subiecti. Ad 1.2 Ad aliam rationem potest dici dupliciter ille enim qui sustinet quod individuum includat duo realia, dicet sic aliquid dicitur esse dupliciter secundum accidens, aut quia in esse coniunctum in est accidentibus, aut quia non est nisi cum accidit alii. Unde illud quod est ens secundum accidens isto secundo modo non est per se tertio modo, illud tamen quod est ens secundum accidens quia in esse coniunctum est accidentibus est per se tertio modo. Et secundum illam opinionem dicendum quod nihil quod includit duo realia quorum unum accidit alii est ens per se tertio modo. Nunc autem ita est quod Sortes non includit duo realia quorum unum accidit alii, ideo Sortes, et quecumque alia substantia, potest esse per se tertio modo. 1.1 De secundo arguitur, scilicet quod quartus modus non sit modus inherendi, sic causare non est per se inherere, immo ex hoc quod aliquid causat aliud per se concluditur quod unum non est aliud, quia causa et causatum differunt in essentia cum ergo quartus modus, secundum Lincolniensem, sit modus causandi, ergo quartus modus etc. 1.2 Item, ex quo per se dicit causam, ubicumque est modus inherendi per se, oportet quod predicatum comparetur ad subiectum. Si ut causa, sic est primus modus si ut causatum, sic est secundus. Non enim ponit nisi duos modos inherendi, ergo omnis modus inherendi erit primus vel secundus. 2 Oppositum arguitur omnis modus qui cadit in demonstratione est modus inherendi, et propter hoc voluit Themistius quod tertius modus non est modus inherendi, quia non cadit in demonstratione sed quartus modus cadit in demonstratione ergo etc. 3 Ad hoc dicendum est quod quartus modus est modus inherendi per se, quia ibi est modus inherendi per se ubi subiectum comparatur ad predicatum ut causa ad causatum. Sic in quarto modo comparatur subiectum ad predicatum sicut causa ad causatum, et hoc in ratione cause efficientis, ut interfectus interiit propter interfectionem et ipsius non est alia causa, propter quod manifestum est quod quartus modus est modus inherendi. Unde subiectum comparatur ad suam passionem in duplici genere cause, scilicet in genere cause materialis et in genere cause efficientis secundum quod comparatur ad suam passionem in genere cause materialis est secundus modus, secundum quod comparatur subiectum ad suam passionem in genere cause efficientis est quartus modus. Unde subiectum prout comparatur in ratione cause efficientis est principium demonstrandi passionem de se ipso in genere cause materialis, quia subiectum per sua principia formalia est causa effectiva passionis, ideo definitio que aggregat principia formalia subiecti est medium ad demonstrandum passionem de subiecto, sicut patebit post. Et quantum ad propositum uterque modus est modus inherendi, sed modus inherendi primus cadit in premissis demonstrationis, sed secundus in conclusione. Sed quo modo differt iste modus ab aliis modis inherendi Aliqui dicunt quod iste quartus modus differt a primo et a secundo sicut universale a particulare. Et hoc confirmant per Aristotelem, ubi dat modos de secundum quod primus modus secundum quod pertinet ad formam secundus ad materiam et addit ulterius, secundum quod dicit habitudinem cuiuslibet cause tunc est quartus modus dicendi secundum quod. Eodem modo dicunt de per se quoad quartum modum dicendi per se. Sed isti ad pauca considerabant. Verum est quod secundum quod primo modo pertinet ad formam, secundo modo ad materiam, sed quod ipsi dicunt, quod in quarto modo secundum quod dicit habitudinem cuiuscumque cause, . Dicit enim Aristoteles quod illa est per se quarto modo cuius non est aliqua causa, cuiusmodi est ista homo est homo, et non facit mentionem de hoc quod dicunt, quod secundum quod ut dicit habitudinem cuiuscumque cause indifferenter. Ideo aliter est dicendum verum est quod per se in quarto modo differt a primo ut universale a particulare, non quia per se in quarto modo dicat habitudinem ad quamlibet causam, sed quia omnes propositiones que sunt per se primo modo sunt per se quarto modo, quia propositiones per se primo modo sunt immediate et harum non est aliqua causa sicut propositiones per se in quarto modo. Ad rationes. Ad 1.1 Ad primam, concedo maiorem ipsa enim causatio per se non est inherentia per se, quod tamen est causatum ab alio, potest ei per se inherere. Sed causatum ad causam potest dupliciter considerari aut in abstractione aut in concretione. Si in abstractione, sic nec causa per se predicatur de causato nec e converso, sicut causatio non est per se inherentia. Sed in concretione dico quod causatum de causa per se potest predicari, ut interfectum interiit predicatur causatum de causa per se in concretione, et propter hoc bene modus causandi est modus inherendi quantum ad concretionem. Ad minorem, si intelligat quod quartus modus sit ita modus causandi quod non inherendi, falsum dicit nec videtur ratio quod quartus modus sit magis modus causandi quam secundus, quia sicut effectus in quarto modo predicatur de causa, sic in secundo modo materiatum de materia in genere cause materialis. Et si dicas quod sic, quia in quarto modo subiectum est causa efficiens predicati in subiecto, subiectum est causa materialis quia efficiens est causa causalitatis materie quia efficiens, ideo quartus modus est modus causandi, secundus modus non est modus causandi, illud non valet, quia finis est causa efficientis. Et similiter forma et finis coincidunt, et si finis est causa causarum, ergo si predicatum comparatur ad subiectum sicut forma, maxime dicetur modus causandi, et talis est primus modus, et hoc est contra eos, et ita causa eorum non est sufficiens. Ad 1.2 Ad aliam rationem, concedo maiorem. Et cum dicis si predicatum comparetur ad subiectum ut causa ad causatum sic est primus modus, concedo. Et ulterius, cum dicitur quod cum predicatum comparatur ad subiectum ut causatum ad causam est secundus modus, dico quod hoc non est verum precise, quia causatum potest comparari ad causam vel in genere cause materialis, et sic est secundus modus, vel in genere cause efficientis, et sic est quartus modus. Consequenter queritur qualiter modi dicendi per se se habeant ad demonstrationem. 1.1 Et videtur alicui quod quartus modus non ingrediatur demonstrationem, quia contingit aliquando demonstrare passionem de subiecto per definitionem passionis sed ubi accipitur definitio passionis pro medio, quartus modus non ingreditur demonstrationem, quia in tali demonstratione in maiori passio predicatur de sua definitione, qui modus reducitur ad primum in secunda propositione definitio passionis predicatur de subiecto, et subiectum respectu passionis videtur se habere in ratione cause materialis item, nec in conclusione, quia ibi predicatur passio de suo subiecto, et ita est secundus modus. 1.2 Item, contingit aliquando demonstrare passionem de subiecto sicut per aliam passionem priorem, sicut quod triangulus habet tres per hoc quod est figura habens angulum extrinsecum etc. sed in tali demonstratione primus modus non ingreditur demonstrationem, quia in prima propositione passio de passione predicatur nec in secunda, quia ibi prior passio predicatur de subiecto nec in conclusione, quia ibi predicatur passio proposita de subiecto et nullus istorum est primus modus. 3 Dicendum est ad hoc quod, cum quattuor sint modi eius quod est per se, quartus modus non ingreditur demonstrationem nisi sicut incomplexum aliquid quod per se determinat inherentiam. Verum est tamen quod, cum omne per se inherens dependeat ad aliquod per se ens, sicut omnis modus inherendi per se dependet ad modum essendi per se, et propter hoc in conclusione demonstrationis per se potissime, sicut ibi est modus inherendi per se, oportet quod subiectum sit ens per se. Et antequam deveniatur ad tale subiectum quod est ens per se de quo demonstratur passio de subiecto, non est demonstratio potissima. Unde non est universaliter verum dicere quod quartus modus non conferat ad demonstrationem, sed quod non conferat ut accipitur in premissis demonstrationis, hoc est verum de aliis modis. Intelligendum est duo primum est quod in demonstratione potissima passio demonstratur de subiecto secundum est quod medium ad demonstrandum passionem de subiecto est definitio subiecti et dicens causam inherentie passionis ad subiectum. Et hoc est quod dicit Aristoteles, secundo huius, quod medium dicit quid est et propter quid, dicit autem quid est subiecti et propter quid inherentie passionis ad subiectum. Unde in demonstratione potissima in maiori passio attribuitur medio, quod medium est causa efficiens passionis, quia medium in tali demonstratione dicit quid est subiecti et propter quid inherentie predicati ad subiectum, et sic est per se quarto modo. In secunda propositione definitio subiecti attribuitur subiecto, et ita est ibi primus modus. In conclusione passio attribuitur subiecto, et ita est ibi secundus modus. Et ita in demonstratione potissima quartus modus est in maiori, primus modus est in minore, secundus in conclusione, et sic in demonstratione potissima omnes modi requiruntur. Ad argumenta. Ad 1.1 Ad primum, cum arguitur passio aliquando ostenditur de subiecto per definitionem passionis, et ibi non est quartus modus dicendi per se, potest dici quod ibi ingreditur demonstrationem quartus modus, quia sicut subiectum se habet in ratione cause materialis respectu definitionis passionis, sic se habet in ratione cause efficientis, quia definitio passionis dicit essentiam passionis, essentia autem passionis causatur a subiecto effective, et ideo in tali demonstratione quartus modus sumitur in secunda propositione, quia in prima passio attribuitur definitioni passionis, in secunda autem definitio passionis subiecto. Vel potest dici quod omnes tres modi ingrediuntur demonstrationem ubi est demonstratio potissima, ubi autem ostenditur passio de subiecto per definitionem passionis non est demonstratio potissima, quia talis demonstratio non procedit per immediata, quia adhuc potest ostendi definitio passionis de subiecto per aliquid prius. Ad 1.2 Ad secundum, dicendum quod ibi primus modus non videtur ingredi demonstrationem, nihilominus si dicatur quod per primum intelligitur quartus, quia omnis propositio primo modo est per se quarto modo, ideo cum ibi sit quartus modus erit ibi primus ad minus sicut particulare in suo universali. Consequenter queritur utrum aliqua negativa sit vera per se. 1.1 Et arguitur quod non, quia nulla propositio que solum est vera per accidens dicitur esse per se sed omnis propositio negativa est vera per accidens, sicut dicit Aristoteles in libro Perihermeneias bonum non est malum nisi quia ista est vera, bonum est bonum cum ergo omnis negativa verificetur per affirmativam, videtur quod nulla negativa sit per se. 1.2 Item, hec est negativa vera nullus homo est asinus et tamen non est per se, quia si esset per se, esset primo modo aut secundo aut quarto sed non primo modo, quia predicatum non cadit in definitione subiecti nec secundo modo, quia predicatum non est propria passio subiecti nec quarto, quia subiectum non est causa efficiens predicati. 2 Oppositum arguitur demonstratio est ex hiis que sunt per se sed contingit facere demonstrationem ex aliquibus negativis ergo etc. 3 Ad hoc est intelligendum quod in genere negativarum est devenire ad aliquam negativam per se et immediatam, quia si aliqua sit negativa et debeat demonstrari, debet sumi aliqua negativa (et hoc non sufficit, sed debet sumi alia affirmativa) quero tunc de illa negativa probante, aut est immediata aut mediata, si immediata propositum habetur, si non, sed demonstretur per aliam, quero de illa alia aut erit immediata aut non, et sic in infinitum. Item, si negativa non possit probari nisi sumatur affirmativa, sed in affirmativis est status, ergo in negativis sed non esset ibi status nisi aliqua esset immediata ergo etc. Minor probatur per Aristotelem in hoc primo, scilicet quod sit status in affirmativis tam in predicatis essentialibus quam in accidentalibus. Item, in unoquoque genere quod est per accidens reducitur ad illud quod est per se in illo genere sed in genere negativarum contingit reperire aliquam negativam per accidens ergo ibi erit aliqua per se ad quam reducitur. Item, sicut in affirmativis est reperire aliquam primam, sicut in terminis entis, sic in genere negativarum contingit reperire aliquam primam qua non est alia notior, et ista fit in terminis communibus entis, puta non ens non est ens vel ens non est non ens. Sed tu dices si sit dare negativam immediatam, cum immediatum sit quo non est aliud prius et notius, erit tunc aliqua negativa qua non erit aliqua prior, et hoc est contra Philosophum, qui dicit quod omni negativa est affirmativa prior. Dicendum quod sicut aliquid est immediatum, sic nihil est prius eo sed aliquid esse immediatum est dupliciter vel simpliciter vel in genere. Unde si aliquid sit immediatum in genere, nihil est prius in genere illo. Unde contingit devenire ad aliquam negativam primam in genere negativarum, et tali immediato est aliquid prius. Sed tu dices cum nulla negativa sit immediata simpliciter, quoniam est aliquid prius, videtur quod demonstrationes non fiant ex negativis, cum demonstratio fiat ex immediatis simpliciter. Concedo quod nulla demonstratio potissima fit ex negativis. Unde notandum est quod non omnis demonstratio fit ex affirmativis primis simpliciter, sed alia fit ex affirmativis immediatis in suo genere si enim demonstratio semper fieret ex immediatis simpliciter, non esset nisi una demonstratio, et sic de negativis. Sed tu queres ulterius, si alique negative sint per se, quomodo reperientur in eis modi dicendi per se Intelligendum est quod, sicut in affirmativis est assertio predicati ad subiectum, sic in negativa est deassertio predicati ad subiectum. In aliquibus negativis tale est subiectum quod ipsum in sua definitione includit oppositum predicati, ut hic nullus homo est asinus, et tales negative sunt per se primo modo. Aliquando autem subiectum est tale quod ab eo removetur predicatum, ita quod subiectum est proprium subiectum respectu oppositi predicati, ut hic homo non est irrisibilis, et sic est secundus modus. Aliquando autem contingit quod subiectum sit tale quod sit causa efficiens oppositi predicati, ut hic nullum interfectum vivit, et sic est quartus modus. Ad rationes. Ad 1.1 Ad primam, cum arguitur nulla propositio etc., dico quod aliquid esse per accidens est dupliciter vel per accidens quod opponitur ei quod est per se vel ei quod est primo. Unde concedo quod nulla propositio est ita per accidens quod opponitur ei quod est per se est per se, propositio tamen per accidens quod opponitur ei quod est primo potest esse per se multe enim sunt propositiones per se que non sunt primo, tales enim sunt negative. Ad 1.2 Ad aliam rationem, dico quod ista nullus homo est asinus est per se primo modo, quia predicatum removetur a subiecto, ita quod oppositum predicati includitur in ratione subiecti. Consequenter queritur de per se in comparatione ad secundum quod ipsum, primo utrum per se et secundum quod ipsum sint idem. 1.1 Et arguitur quod sic per Philosophum, qui hoc dicit dicit enim quod per se et secundum quod ipsum idem dico esse triangulus enim secundum quod ipsum habet tres angulos equales duobus rectis equales sunt quare etc. 1.2 Item, illa que significant idem sunt eadem sed per se et secundum quod ipsum significant idem ergo etc. Maior patet. Minor probatur, quia idem significatur per istam propositionem homo per se est animal et homo secundum quod ipsum est animal. 2.1 Oppositum arguitur sic secundum quod ipsum inesse et primo inesse sunt idem ergo etc. non enim omne quod per se inest primo inest. 2.2 Item, si per se et secundum quod ipsum sunt idem, ubicumque invenitur unum, et aliud sed hoc est falsum, quia dicendo sic ysocheles habet tres est per se, non tamen secundum quod ipsum, quia ysocheles secundum quod ysocheles non habet tres, sed secundum quod triangulus. 3 Dico quod per se et secundum quod ipsum aliquo modo sunt idem, aliquo modo sunt diversa. Sunt idem quia per dicit causam et se est pronomen reflexivum, et ideo per se duo includit, scilicet relatum identitatis et nomen causalitatis, et ideo ubicumque invenitur in aliqua propositione, denotetur esse causalitatis, et illa causalitas est subiecti supra predicatum, quia se est pronomen reflexivum, ideo solum refert illud quod precedit, et ideo solum refert subiectum et non refert quamcumque causalitatem sed solum illam. Similiter, secundum quod ipsum duo includit, scilicet relatum identitatis et nomen causalitatis. In hoc ergo conveniunt ista duo, scilicet per se et secundum quod ipsum. Quod utrumque importat causalitatem patet per Philosophum V Metaphysice ibi enim ponit tres modos secundum quod magis usitatos. Primus modus est prout essentia vel forma rei est illud per quod aliquid est, sicut idea boni est illud per quod aliquid est bonum. Secundus modus est prout secundum quod dicitur subiectum in quo natum est fieri aliquid primo, et secundum hoc dicimus quod corpus est coloratum secundum superficiem, quia superficies est illud secundum quod corpus est coloratum primo. Tertius modus dicitur prout secundum quod denotat causam, id est cuius causa venit aliquis, et iste tertius modus reducitur ad quartum hic. Unde in quarto modo non solum predicatum comparatur ad subiectum in ratione cause efficientis sed etiam finalis. Sic ergo inducendo patet quod secundum quod importat causalitatem et qualiter sunt idem. Item, aliquo modo sunt diversa. Ad cuius evidentiam considerandum est quod differenti modo sunt ista per se triangulus habet tres et ysocheles habet tres, quia triangulus secundum totum illud quod est habet tres, per sua principia est causa huius quod est habere tres, unde secundum quod triangulus habet tres sed licet ysocheles secundum totum id quod est habeat tres, non tamen habere tres inest sibi primo, sed prius triangulo. Ista ergo est per se, non tamen secundum quod ipsum, quia si secundum quod ysocheles habere tres, primo inesse sibi et per ipsum inesse omni alii hoc autem est falsum, quia triangulus habet tres per se et primo, non tamen per naturam ysochelis sed per naturam trianguli. Sed aliquis diceret quod videtur accipi falsum in ratione, quia dicitur quod si ysocheles in quantum ysocheles haberet tres per se et primo, inesset omni alii per naturam ipsius. Dicimus enim quod ista est per se et primo homo est animal, tamen non dicimus quod animal inest omni alii per hominem ergo etc. Aliquis diceret quod locutio est impropria, homo secundum quod ipsum est animal, ista tamen est propria, homo secundum se est animal ista enim differunt, secundum se et secundum quod ipsum. Tunc enim dicitur aliquid esse aliquid secundum se quando illud quod inest et illud cui inest non differunt realiter ideo ista non est propria homo est animal secundum se. Tunc dicitur aliquid quando illud quod inheret et illud cui inheret realiter differunt, ita quod unum sit accidens immediatum causatum ab essentia alterius et ita non est propria homo secundum se est risibilis, sed ista homo secundum quod ipsum . Adhuc diceret aliquis dicitur quod ista est per se ysocheles habet tres, aut ergo primo modo, quod non potest, quia predicatum non cadit in definitione subiecti, nec secundo modo nec secundo modo, quia in propositione per se secundo modo predicatum solum convenit subiecto, vel si aliis inest, eis inest per naturam ipsius subiecti tale autem non est ysocheles respectu huius quod est habere tres. Dico quod in primo modo et secundo sunt diversi gradus, quia in primo per se aliqua est per se et primo, aliqua per se non primo, sicut ista est per se et primo homo est animal, sed ista est per se est per se non primo Sortes est animal. Eodem modo aliqua est per se et primo, ut triangulus habet tres, < aliqua est per se non primo, ut ysocheles habet tres >. Sed quomodo inerit aliquid alicui per se secundo modo, nisi sit causatum ex principiis propriis et essentialibus ipsius subiecti Ideo, quia hec est per se primo triangulus habet tres, quia habere tres causatur ex principiis essentialibus trianguli, sed ad hoc quod sit per se secundo non oportet quod per se causetur ex propriis et essentialibus principiis subiecti, sed sufficit quod subiectum participet essentialiter naturam illius quod est causa passionis per sua principia essentialia et propria cui per se et primo inest, ut ysocheli inest habere tres et secundo, et ideo non oportet quod habere tres causetur immediate a propriis principiis ipsius, sed sufficit quod ipsum essentialiter pertinet naturam ipsius cui primo et per se ipsum inest. Et sic patet qualiter per se et secundum quod ipsum sunt aliquo modo eadem, aliquo modo diversa. Sed tu queres, ubi ponemus ipsa esse eadem et ubi diversa Dico quod in illis que sunt per se et primo sunt eadem per se et secundum quod ipsum, sed in illis que sunt per se non primo per se et secundum quod ipsum sunt diversa. Rationes procedunt viis suis. Consequenter queritur utrum aliquod accidens quod primo et universaliter inest alicui subiecto possit demonstrari de eo. 1.1 Et arguitur quod non, quia illius quod demonstratur est altera causa, si ergo passio que primo inest subiecto demonstratur de subiecto demonstrabitur per causam alteram ergo illa passio prius inerit illi cause quam subiecto, et hoc est contra positum, quia ponitur quod primo inest subiecto ergo etc. 1.2 Item, quod immediate inest alicui non potest demonstrari de eo, quia immediatorum non est demonstratio sed passio que primo et per se inest subiecto inest ei immediate ergo etc. 1.3 Item, si passio que primo inest alicui subiecto demonstretur de eo, aut hoc erit per aliam passionem priorem, aut per passionem posteriorem, aut per definitionem passionis, aut per definitionem subiecti. Non potest demonstrari per passionem priorem, quia positum est quod illa sit prima nec per posteriorem, quia tunc esset petitio principii nec per definitionem passionis, quia illa est demonstrabilis de subiecto sicut passio nec per definitionem subiecti, quia oportet medium esse eiusdem coordinationis cum extremis, sed si definitio subiecti acciperetur pro medio, medium non esset eiusdem coordinationis cum extremis, quia medium esset de genere substantie et extrema de genere accidentium et non potest pluribus modis demonstrari passio de subiecto quare etc. 2 Oppositum patet per Philosophum in littera dicit enim quod tunc universale est cum demonstratum est aliquid quod inest subiecto per se et primo. Vult ergo quod passio que inest et primo subiecto possit demonstrari de subiecto. 3 Ad hoc est dicendum quod passio que per se et primo inest subiecto potest demonstrari de subiecto, et eius proprie est demonstratio, et alia non demonstrantur nisi illam, quia passio que primo inest subiecto causatur ex principiis essentialibus subiecti, quia in compositis materia cum forma est causa cuiuslibet accidentis, et cum hec passio non sit de essentia subiecti, habebit causam per quam inest subiecto. Tunc arguo omne quod habet aliquam causam quare inest subiecto potest demonstrari de subiecto sed omnis passio que inest subiecto per se et primo habet causam in subiecto, sicut universaliter omne accidens ergo etc. Item, definitio subiecti medium est in demonstratione potissima, sicut videbitur in secundo huius. Cum ergo passio prima subiecti sit causata a subiecto per definitionem subiecti, ergo definitio subiecti poterit esse medium ad demonstrandum passionem de subiecto. Quod definitio subiecti sit causa illius passionis patet, quia definitio subiecti dicit quod quid est subiecti, et subiectum per suum quod quid est est causa passionis in ipso, quare ipsa definitio subiecti dicit causam passionis in subiecto. Et est intelligendum ulterius quod accidentia sint triplicia, scilicet prima, media et ultima. Accidentia prima possunt demonstrari de subiecto per causam existentem in subiecto, media autem possunt demonstrari per prima et ultima per media. Et ultima solum sunt demonstrabilia et non possunt esse media ad demonstrandum aliquid aliud ex quo ipsa sunt ultima, sicut apparet in naturalibus. Ignis enim per suam formam substantialem est causa caliditatis, et per caliditatem est causa levitatis et raritatis, et sic usque ad aliquam passionem que est demonstrabilis solum oportet devenire, et ipsa ulterius non est medium, ita quod in omnibus universaliter oportet querere statum, tam in naturalibus quam in aliis. Ad rationes. Ad 1.1 Ad primam, cum arguitur si accidens ostendatur de subiecto, ergo per aliud, et illi prius inherebit ergo prius inerit illi, verum est sub ratione cause, sed non prius inerit illi sub ratione subiecti unde habere tres inest triangulo per causam, et illi cause prius inest ut cause, non tamen ut subiecto, et ita potest passio demonstrari per causam. Ad 1.2 Ad aliam rationem, dico quod aliquid esse immediatum alii est dupliciter, aut immediatum immediatione subiecti aut immediatum immediatione cause. Unde omnis propria passio immediate inest subiecto immediatione subiecti, non tamen immediatione cause immo omnis passio habet causam ad demonstrationem sui de subiecto, licet primo et per se insit subiecto. Quod autem est immediatum alii immediatione cause et immediatione non potest demonstrari de subiecto. Ad 1.3 Ad tertiam rationem, dicitur quod per definitionem subiecti ostenditur talis passio de subiecto. Et cum dicitur medium debet esse eiusdem coordinationis cum extremis, dico quod non oportet quod medium sit eiusdem coordinationis predicamentalis cum extremis, sed sufficit quod sit eiusdem coordinationis loquendo de tali coordinatione que est inter causam et causatum talis autem est inter definitionem subiecti et ipsam passionem que primo et universaliter inest subiecto, que definitio subiecti est causa et passio ipsa causatum, et hec identitas coordinationis medii cum extremis sufficit. Consequenter queritur utrum hec sit universalis homo est animal, universalitate determinata in hoc libro. 1.1 Et arguitur quod sic, quia Themistius super capitulum de erroribus dicit quod genus universaliter predicatur de suis speciebus sed animal est genus ad hominem, quare universaliter inest homini ideo ista universalis universalitate determinata in hoc libro. 1.2 Item, illa propositio est universalis in qua predicatum inest subiecto universaliter per se et primo sed in hac propositione homo est animal animal inest homini universaliter, quia hec est vera omnis homo est animal, et est per se, quia predicatum est de ratione subiecti. Item, est primo, quia illud predicatum inest primo quod non inest per aliquod prius sed animal inest homini non per aliquod prius ergo etc. 2 Oppositum arguitur in propositione universali, ut hic loquimur de universali, predicatum non excedit subiectum nec e converso sed animal excedit hominem, in pluribus enim reperitur quam homo ergo etc. 3 Ad hoc intelligendum quod universale accipitur quattuor modis uno modo secundum causalitatem, alio modo secundum predicationem, alio modo universale idem est quod propositio universalis, quarto modo dicitur universale convertentia predicati cum subiecto. Universale secundum causalitatem est illud cuius causalitas se extendit ad productionem plurium effectuum, et isto modo dicitur sol universale est enim causa omnium generabilium et corruptibilium. Alio modo dicitur universale secundum predicationem, et illud est causatum per operationem intellectus abstrahentis aliquid a conditionibus materialibus sive individuantibus, et de hoc dicit Aristoteles universale est unum in multis et de multis, et de tali non intendimus hic. Tertio modo universale quod est propositio universalis, ut ista omnis homo est animal, et adhuc isto modo non intendimus. Quarto modo dicitur universale ipsa convertentia predicati cum subiecto, et hoc modo dicimus quod universale inest universaliter sue proprie passioni, quia subiectum et sua passio non sunt sicut excedens et excessum, in quibus unum reperitur et reliquum et e converso. Et sic intendit Philosophus hic de universali. Unde dicit propositionem esse universalem in qua predicatum inest subiecto per naturam subiecti cum quo convertitur, ita quod non per aliquod aliud sibi inest. Ad questionem igitur dicendum quod ista, homo est animal, in uno convenit cum universale, sed in tribus disconvenit. In hoc enim convenit cum ipso, quia animal inest homini universaliter, per se et primo, ut ostensum est. Sed in tribus disconvenit primo quia in propositione in qua predicatum primo inest subiecto, ipsum non inest alii nisi per naturam ipsius prout hic sumitur primo, taliter autem non convenit animal homini adeo enim equaliter convenit asino sicut et homini. In alio etiam disconvenit, quia in propositione universali predicatum est propria passio subiecti, et non sunt sicut excedens et excessum, sic autem non se habent animal et homo, quia animal non est propria passio hominis nec est convertibile cum homine dicitur enim de aliis speciebus. Item et in tertio, quia in propositione universali ita se habet subiectum ad predicatum quod posito subiecto ponitur predicatum et illo remoto removetur predicatum sic autem non se habent animal et homo, quia licet posito homine ponatur animal, tamen destructo homine non destruitur animal. Et ideo dico quod ista propositio homo est animal non est universalis universalitate determinata in hoc libro. Ex quo apparet cuiusmodi conditio est ipsum universale si enim universale non est nisi convertibilitas predicati cum subiecto, universale vel erit conditio predicati vel predicati in comparatione ad subiectum, et istud ultimum est magis verum. Ad rationes. Ad 1.1 Ad primam, cum arguitur secundum Themistium genus universaliter predicatur etc., dico quod genus ita universaliter predicatur de suis speciebus, non sic primo quod prius homini quam asino, sed propter hoc primo, quia non inest homini per aliquod prius. Sed hoc non sufficit ad hoc quod sit universale , sed requiritur quod predicatum sit accidens subiecti et sit convertibile cum ipso. Ad 1.2 Ad secundam rationem, concedo maiorem. Ad minorem, dico quod licet predicatum insit subiecto primo ita quod non per aliquid aliud prius, tamen hoc non est absolute primo ad hoc enim quod predicatum conveniat subiecto primo, proprie loquendo de primo, oportet quod non insit sibi per aliquid prius, et ita quod non conveniat aliis sicut illi. Sic autem non inest animal homini primo, quia adeo primo inest animal asino sicut homini et omnibus aliis speciebus eius. Consequenter queritur utrum ad naturam universalis exigatur multitudo suppositorum. 1.1 Et arguitur quod sic Philosophus dicit quod universale est unum in multis et de multis et Porphyrius dicit quod universale est aptum natum predicari de pluribus Themistius dicit super librum De anima quod universale est conceptus quidam intellectus sine hypostasi ex omni similitudine collectus, similitudo autem non est nisi in pluribus quare etc. 1.2 Item, de ratione totius unde totum est habere partes plures, quia secundum Boethium impossibile est totum unde totum in una parte consistere sed universale unde tale est quoddam totum ergo etc. 1.3 Item, per Philosophum I Celi et mundi, in omnibus habentibus formam in materia necesse est esse multitudinem suppositorum in actu sed in omnibus universalibus habetur forma in materia ergo etc. 2.1 Oppositum arguitur Philosophus dicit VII Metaphysice quod sol et luna sunt universalia, et si applicetur eis definitio erit universalis sed sol et luna non habent plura supposita ergo etc. 2.2 Item, ad naturam illius non exigitur multitudo suppositorum, quod potest salvari in qualibet parte sed universale unde tale potest salvari ad quamlibet sui partem ergo ad naturam universalis unde tale non requiritur multitudo individuorum in actu. 3 Ad hoc est intelligendum quod in entibus inveniuntur quattuor genera universalium, duo in generabilibus et duo in sempiternis. In generabilibus inveniuntur aliqua generata per propagationem, aliqua per putrefactionem. In generatis per propagationem oportet esse duo supposita ad hoc quod natura rei salvetur, scilicet masculum et femellam, et unum erit agens, reliquum patiens. In generatis per putrefactionem non est necesse esse plura supposita in actu, quia forma inducitur in illis per virtutem corporum superiorum unde dicit Philosophus quod pater generatorum per putrefactionem est sol. Causa quare in generatis per propagationem universale requirit necessario plura secundum actum et quare oportet illa esse distincta secundum diversitatem sexus est illa, quia ad hoc ut natura speciei salvetur in talibus oportet ut fiat generatio individuorum, et ideo dicit Philosophus quod in ipsis entibus data est generatio propter continuationem speciei. Generatio autem individuorum non posset esse nisi per actionem quorum unum esset patiens et reliquum agens, et propter hoc, licet mulier non sit intenta a natura particulari speciei, est tamen intenta a natura universalis, cuius est continuare species in esse. Universale autem in generatis per putrefactionem non requirit plura supposita in actu, sed in potentia solum. Cuius ratio est, quia in ipsis nullum invenitur individuum quod possit semper manere, immo nec aliquod in sphera activorum nunc autem species in talibus non potest salvari nisi per esse alicuius individui ideo oportet ponere in ipsis successionem individuorum, ut salvetur natura speciei, ita ut corrupto uno generetur aliud. Propter quod universale repertum in ipsis, licet non habeat multa supposita secundum actum et simul, oportet ut habeat multa secundum potentiam necessario. In sempiternis etiam inveniuntur duo genera entium unum est substantia sempiterna corporea, aliud est substantia sempiterna incorporea, quod est absolutum a motu et a materia. In substantiis corporeis sempiternis non sunt plura individua in actu nec in potentia, quia si ibi esset potentia ad plura, illa potentia ordinaretur ad impossibile ideo non possunt esse plures soles et plures lune. Et ratio huius est, quia in istis in quibus est pluralitas individuorum causa multiplicationis est quia tota materia debita illi speciei non occupatur in uno individuo, et iterum, quia individuum non est tale ut forma unius individui possit satiare appetitum materie speciei. Nunc autem in sempiternis ita est quod materia que debetur toti speciei occupatur in uno individuo, et sub forma eius, et forma unius individui satiat totum appetitum materie, sicut est de sole. Unde preter hunc solem non invenitur aliquid quod sit in potentia ad formam solis, et ideo tota materia occupatur in uno individuo, et sua forma satiat appetitum materie. Iterum, cum est sub forma non appetit esse sub alia, nec est ibi admixta privatio, et similiter est de mundo et luna et aliis, et ideo in talibus non est multiplicatio individuorum secundum actum nec secundum potentiam. In quibusdam autem aliis est multiplicatio secundum actum et in quibusdam secundum potentiam, ut visum est. Sed tu queres quare est ita in corporibus unum individuum occupat totam materiam debitam uni speciei et non hic Dico quod est, quia approximant magis illi quod est maxime unum et maxime perfectum, et ideo providit natura ut ipsa sint incorruptibilia et secundum speciem et secundum individuum, et quod ista inferiora sint corruptibilia ad minus secundum individuum. Licet tamen in sempiternis non inveniatur multitudo suppositorum, nec secundum actum nec secundum potentiam, tamen bene forte invenitur ibi multitudo suppositorum secundum aptitudinem, quia forme solum non repugnat esse in pluribus, et ideo dicimus esse aptum natum quod non habet repugnantiam ad illud. Et non sequitur ulterius habet aptitudinem ad hoc, ergo habet potentiam, sicut patet de ceco, quia cecus est aptus natus ad videndum, non tamen habet potentiam ad videndum, quia a privatione etc. In substantiis autem sempiternis incorporeis non invenitur multitudo suppositorum nec secundum actum nec secundum potentiam nec secundum aptitudinem, quia omnis multitudo suppositorum est ex divisione materie, et divisio materie ex partibilitate quantitatis, et ideo, quia in ipsis non est materia quanta, ideo non invenitur in ipsis multitudo suppositorum aliquo modo, secundum Philosophum, licet forte oppositum sit tenendum secundum veritatem. Unde dicit Rabin Moyses quod in ipsis non invenitur aliqua distinctio nisi illa que est inter causam et causatum. Et huic consonat auctor i De causis, dicens quod intelligentia scit res supra se quoniam est causata ab illis et scit res sub se quoniam est causa ipsarum, et hec distinctio solum est cause et causati. Sed tu queres quomodo sunt iste universales Dico quod ex hoc quod sunt actu intellecte sunt universales. Unde dicit Philosophus III De anima quod omne separatum est actu intelligens et intellectum, et ex hoc universales sunt in actu. Unde valde longe est ibi ratio universalitatis et in istis inferioribus. Sed adhuc non videtur dissolvi questio. Questio enim est utrum de ratione universalis unde universale est sit quod habeat multitudinem suppositorum. Forte de ratione universalis unde universale est quod habeat multitudinem suppositorum secundum aptitudinem, sed non secundum actum nec secundum potentiam, quia ex hoc est aliquid universale, quia est actu absolutum preter conditiones individuantes talis autem absolutio possibilis est si non reperiantur plura nec secundum actum nec secundum potentiam, unde possum intelligere substantiam solis preter quantitatem et preter omnia talia accidentia. Intellectus absolutio facit rationem universalis, quare ad rationem universalis requiritur solum aptitudo ad plura. Et si tu dicas in substantiis separatis non est aptitudo ad plura, dico quod alia est ratio universalis in ipsis et in aliis, ut dictum est. Ad rationes. Ad 1.1 Ad primam, dico quod omnes definitiones ille bene concludunt quod de ratione universalis sit aptitudo ad multa. Unde alibi Philosophus dicit quod universale est aptum natum predicari de pluribus. Et si tu dicas cui repugnat actus ei repugnat aptitudo, ergo cum aliquibus repugnat actus ad plura, ei repugnat aptitudo ad plura, dico quod maior falsa est, quia non omnis aptitudo ordinatur ad actum. Ad 1.2 Ad secundum, dicendum quod sicut est totum sic habet partes secundum potentiam, et si secundum actum, habet partes secundum actum, et si secundum aptitudinem, habet partes secundum aptitudinem. Et cum dicitur universale est totum, verum est secundum aptitudinem, ut dictum est. Ad 1.3 Ad aliud, cum arguitur in habentibus formam in materia et multitudo individuorum sub una specie per materiam, dicendum quod si maior sumatur universaliter, falsa est, quia quedam habent formam in materia, que materia est in potentia ad formam et non ad privationem forme, et in talibus non requiritur multitudo individuorum per materiam sub una specie, et ideo in talibus poterit manere unum et idem secundum numerum sempiternaliter. Alia autem habent formam in materia que est in potentia ad formam et ad privationem forme, et in istis necessario requiritur multiplicatio individuorum secundum materiam sub una specie, cum unum secundum numerum non possit sempiternaliter manere. Consequenter queritur utrum genus requirat multitudinem specierum. 1.1 Et arguitur quod non, quia sicut se habet species ad individuum, sic genus ad speciem, quia utrobique est comparatio totius universalis ad suam partem sed species non requirit multitudinem individuorum in actu ergo nec genus multitudinem specierum. 1.2 Item, differt totum integrale et totum universale, sicut vult Philosophus V Metaphysice, quia totum universale habet partes quarum quelibet est suum totum, totum autem integrale habet partes quarum nulla est suum totum, sicut patet de domo sed genus comparatur ad species sicut totum universale ad suas partes ergo ad naturam generis etc. 2 Oppositum arguitur de ratione totius est habere partes sed genus est quoddam totum ergo ad naturam generis requiritur multitudo specierum. 3 Intelligendum est quod in genere est duo considerare, scilicet suam essentiam et suum esse. Si consideretur secundum suam essentiam, non requirit multitudinem specierum, sed quod plus est, ad essentiam eius nulla species pertinet, nec una nec plures. Et huius est, quia genus contrahitur ad species suas per differentias contrarias sed nulla differentia est de essentia generis, quia genus se habet respectu differentiarum sicut materia respectu forme et subiectum respectu accidentium, sed forma non est de essentia materie nec accidentia de essentia subiecti, ergo nec differentie sunt de essentia generis et cum genus determinetur ad species per differentias, species erunt extra rationem generis, et una et plures. Sed aliquis diceret genus secundum suam essentiam consideratum nihil aliud est quam omnes sue species, quomodo ergo non sunt species de eius essentia Dico quod in genere reperitur unitas, et non reperitur unitas secundum formam sed unitas secundum intellectum et rationem. Licet tunc unum quod est unum secundum formam possit plurificari per diversa numero, tamen impossibile est quod unum et idem secundum formam diversificetur per diversa specie, quia tunc unum essentialiter esset plura essentialiter. Et ideo, cum nos ponamus genus plurificari per plures species diversas, manifestum est quod genus non est unum secundum formam et essentiam, ita quod nomine generis importantur plures res vel due et iste res plures sub uno conceptu communi conveniunt apud intellectum, qui quidem intellectus attribuit eis rationem generis. Et iste conceptus animi sumitur ex aliquo apparenti in re, ita quod per genus importantur diverse essentie sub ratione communi, que quidam ratio communis est in differentibus secundum speciem. Ex quo manifestum est quod ad essentiam generis ut sic non pertinet aliqua specierum illud enim quod pertinet ad essentiam generis ut sic est aliquid unum in ratione, quod quidem reperitur in pluribus secundum speciem. Sed nulla species, sive una sive plures, considerata in propriis naturis potest habere talem rationem communem per quam possit aliqua species reperiri in diversis secundum speciem, et ideo ad rationem generis ut sic neque pertinet una species neque plures species. Verumtamen species omnes habent rationem communem in genere, sed sic considerare speciem est considerare naturam generis et non speciei. Si autem consideratur quantum ad suum esse, hoc potest esse duobus modis aut hoc erit secundum esse quod habet in anima aut secundum esse quod habet in re extra. Primo modo non requirit plures species sicut enim ad essentiam generis non pertinet una species neque plures, sic neque ad intellectum essentialem generis, quia eadem est dispositio rei in entitate et veritate. Si consideretur secundum esse quod habet in re extra, requirit multitudinem specierum, non actu sed potentia, nam cum genus sit natum dividi per differentias oppositas, ipsum genus de necessitate existit sub altera oppositarum differentiarum subiectum enim existens sub uno contrariorum est in potentia ut sit sub alio. Et cum differentie sint cause formales respectu specierum, simili modo dicendum est de genere respectu specierum, et ideo genus quantum est ad esse extra requirit multitudinem specierum in potentia. Sic igitur patet qualiter ad naturam generis requiritur multitudo specierum et qualiter non. Modo dicendum est ad rationes. Ad 1.1 Ad primam, dico quod quodam est similitudo similitudo est, quia sicut species potest salvari in uno individuo, sic genus in una specie, et sicut species predicatur in quid de individuo, sic genus de specie. Sed dissimilitudo est, quia genus per differentias determinatur ad species per differentias que accipitur ex parte forme habentis contrarium, et ideo necessario, cum genus sit sub una specie, requirit quod possit esse sub alia, quia si unum contrariorum est in natura, et reliquum poterit esse de necessitate. Et ideo cum genus per differentias determinetur ad species, necessario habet potentiam ut sit sub alia. Sed species determinatur ad individuum per materiam, et materie ut sic nihil contrariatur, et ita ratione contrarietatis non est causa quare species requirat multitudinem individuorum, immo contingit reperire tale individuum quod semper manet, quia, cum materia sit sub illo individuo, non est in potentia ut sit sub alio talia autem sunt sol et luna, ut visum est. Ad 1.2 Ad aliam rationem, cum dicitur genus est totum universale, concedo, et ideo quelibet species est ipsum quod est genus realiter. Et cum dicitur ergo sufficienter potest salvari in una specie, verum est secundum actum, et causa dicta est. Consequenter queritur utrum cognoscens omnem particularem triangulum habere tres cognoscat triangulum habere tres. 1 Et arguitur quod sic, quia quecumque se habent sicut relativa, cognito uno cognoscitur reliquum, quia cognito uno relativorum etc. sed omnes particulares trianguli convertuntur cum triangulo universaliter dicto ideo etc. 2 Oppositum dicit Philosophus dicit enim quod quamvis aliquis demonstret de gradato et ysochele habere tres, non demonstrat de triangulo habere tres, nisi sophistico modo. 3 Dico ad hoc quod cognoscens omnem triangulum particularem habere tres , loquendo de scire simpliciter, quia ad hoc quod aliquis sciat passionem de subiecto oportet quod sciat per propriam rationem subiecti et non per aliquod accidens sed ratio omnium particularium triangulorum accidit rationi trianguli in communi, immo ratio eorum est extra rationem trianguli communis ideo cognoscens omnem triangulum particularem habere tres non cognoscit triangulum habere tres per rationem propriam trianguli. Sed aliquis dicet Commentator super II Metaphysice dicit quod universalia sunt bone mixtionis cum particularibus, fortius enim inherent suis particularibus quam accidentia suis subiectis sed ex cognitione propriorum accidentium intellectus devenit in cognitionem subiecti ergo multo fortius ex cognitione particularium devenimus in cognitionem universalis, et ita sciens omnem triangulum particularem habere tres, scit triangulum habere tres. Verum est quod nullum accidens per se et primo et in virtute propria ducit in cognitionem quidditativam substantie, tamen verum est quod ex operatione aliquando devenimus in cognitionem substantie, quia cum in animali apparet ista operatio que est sentire, et ista operatio non potest reduci in materiam nec dimensiones sentiret nec in qualitates primas – quia tunc ignis sentiret quia est calidus – nec qualitates posteriores, et ideo reducimus ipsam in aliquam formam substantialem. Sic ergo ex operatione discurrit intellectus in cognitionem substantie a qua progreditur talis operatio, et non cuiuscumque, nec devenit in cognitionem substantie quocumque modo, sed prout est causa illius operationis. Habesne adhuc intellectum essentialem substantie Dico quod non, quia quemadmodum tu intelligis subiectum in comparatione ad aliud subiectum, simili modo ex parte ista dico quod particularia in virtute propria non ducunt in cognitionem universalis. Tu dices in virtute cuius Tunc dico quod in virtute intellectus agentis intellectus enim agens videns omnia particularia convenire in una natura communi abstrahit ipsam ab omnibus principiis individuantibus et facit ipsum universale. Unde bene dixit Philosophus quod cognoscens omnem particularem triangulum habere tres non cognoscit simpliciter de triangulo quod habeat tres secundum quod triangulus, sed forte secundum accidens. Ad argumenta. Ad 1 Ad primum, dico quod relativa sunt dupliciter sunt enim secundum substantiam et sunt secundum esse secundum substantiam sicut definitio et definitum, secundum esse sicut universale et particulare. Qui ergo cognoscit distincte unum relativorum , distincte cognoscit et reliquum, qui tamen cognoscit unum relativorum secundum esse non oportet quod cognoscat aliud nisi secundum esse. Et ideo, quia omnia particularia in esse sunt idem cum ipso universali et convertibilia cum ipso, sciens omnia particularia scit ipsum universale secundum esse quod habet in re extra, sed hec cognitio ipsius universalis non est cognitio ipsius secundum substantiam suam immo quia ipsum universale secundum substantiam suam et omnia particularia non convertuntur nec sunt ad invicem relativa, ideo cognoscens omnem triangulum habere tres non cognoscit simpliciter de triangulo secundum substantiam suam, et sic intelligit illud Philosophus. Consequenter queritur utrum genus acceptum in sua communitate predicetur de specie, puta animal sumptum in sua communitate predicetur de homine. 1.1 Et arguitur quod non, quia si animal in sua communitate possit predicari de homine, ergo cui non repugnat animal in sua communitate, ei non repugnat homo sed asino non repugnat animal in sua communitate ergo nec homo sibi, ergo hec erit vera homo est asinus. 1.2 Item, in propositione affirmativa predicatum est idem numero cum subiecto sed animal acceptum in sua communitate non est idem numero cum homine ideo etc. Probatio minoris, quia per Philosophum I Topicorum unum numero dicitur tripliciter, scilicet unum definitione, unum proprio, unum accidente. Sed animal in sua communitate non est proprium hominis nec accidens quod non sit definitio, probatio, quia definitio est convertibilis cum definito, tale autem non est animal in sua communitate respectu hominis. Ergo etc. 2 Oppositum arguitur nihil quod non est acceptum in sua communitate potest predicari de alio sicut genus sed animal predicatur de homine sicut genus ergo ut sic accipitur in sua communitate. 3 Intelligendum est quod nomine generis importantur duo, scilicet intentionem generis et rem subiectam intentioni. Et cum dicimus predicari de specie non est hoc intelligendum de predicatione que est intentio generis, quia illud quod predicatur de partibus est aliquid existens in ipsis. Tale autem non est intentio generis, quia illa solum est in anima, quia si esset extra animam, tunc circumscripto intellectu adhuc maneret, quod falsum est nulla enim intentio logicalis manet circumscripto intellectu. Propter quod cum dicimus genus predicari de specie intelligendum est de re subiecta intentioni. Sed est intelligendum ulterius quod illud predicat terminus quod significat, et nihil aliud, idem autem significat nomen et definitio ratio enim, cuius nomen est signum, definitio est, per Aristotelem IV Metaphysice, et ideo illud quod indicat definitio rei terminus subicit et predicat. Et illud quod indicat definitio animalis est hec substantia animata sensibilis. Sic ergo dicendo homo est animal nihil aliud est quam homo est substantia animata sensibilis, unde intentio non predicatur, sed res predicatur cui applicabilis est intentio. Sed ulterius restat predicaturne animal ut superius, ut commune et ut universale Dico quod non, quia licet illud quod predicatur fuerit commune, non tamen predicatur ut commune. Cuius ratio est, quia communitas, universalitas et intentio generis non accidunt animali nisi ut animal intellectum est. Et hoc apparet quia per Avicennam, qui dicit quod rebus naturalibus secundum duplicem modum essendi duplicia debentur accidentia habent enim res naturales esse extra animam, et secundum hoc esse debentur eis accidentia talia cuiusmodi sunt album, nigrum, et talia habent etiam esse in anima, et secundum hoc esse debentur eis ista accidentia esse genus et esse speciem et huiusmodi. Ex hoc patet quod talia accidentia, esse genus vel universale, non conveniunt animali nisi ut intellectum est. Sed constat quod hec predicatio est per accidens homo est animal secundum quod intellectum est, quia predicatum affirmatur de subiecto sub aliquo accidente. Manifestum est autem quod esse genus et esse speciem accidunt animali et homini, quare si genus predicetur de specie per se, non est dicendum quod animal predicetur de homine ut genus est, nec ut commune quod igitur predicatur ibi est commune, sed non predicatur ut commune est vel genus. Sed diceret aliquis illud quod animal significat est aliquid ut indeterminatum est, < quod est> significare illud ut commune, ergo animal significat aliquid ut commune, ergo cum illud quod significat et predicat, et e converso, ergo predicando animal de homine predicat aliquid ut commune. Dico quod quando dicimus quod animal significat aliquid indeterminate, credo quod illud indeterminate nec includitur in significato animalis nec in modo significandi eius, quia natura animalis ut significatur per animal nec determinata nec indeterminata est. Et ratio huius est, quia illud quod convenit aliqui nature secundum se convenit omnibus participantibus naturam illam, sicut patet de habere tres respectu trianguli. Si ergo dicas quod ratio indeterminati convenit animali ut sic significatur, ergo convenit homini quod sit indeterminatum ad plures species, cum animal essentialiter de homine predicetur, hoc autem est falsum, cum homo non sit indeterminatum ad plures species unde animal non significat indeterminate, ita quod determinatio vel indeterminatio cadant in sua ratione. Sed tu dices, quare dicimus tunc quod animal significat aliquid indeterminate Dico quod intellectus apprehendens naturam animalis ut sic apprehendit ipsam ut indifferens est ad multas species, et ideo dicimus quod significat indeterminate ad multas species. Propter quod dicendum quod, cum idem predicat terminus quod significat, et ideo, cum animal significet quid commune, cum predicatur de homine predicatur quid commune, non tamen predicatur ut commune, quia animal non significat ut commune immo si ad illud quod significat solum attendamus, nos dicimus quod non significat nisi esse animalis in composito, sic quodlibet nomen concretum, et manifestum est quod isti rationi accidit universalitas et particularitas. Ad rationes. 1.1 Ad primam, cum arguitur si animal acceptum etc., dico quod non sequitur, quia animal non est ita commune ad hominem et ad asinum quod illa importet in actu, sed in potentia, quia animal, illud quod significat, significat ut homo ab asino non differt. Et istas naturas significant homo et asinus distinctim, et ideo non potest homo de asino predicari, quia significat aliquid ut distinctum ab asino. Sed tu dices quecumque uni et eidem sunt eadem, inter se sunt eadem sed animal dictum de homine est idem numero cum homine, et animal dictum de asino est idem numero cum asino ergo homo et asinus idem sunt inter se. Dico quod quecumque uni et eidem determinate sunt eadem, inter se sunt eadem nunc autem homo et asinus non sunt idem numero in animali determinate sed indeterminate, et esse idem in numero nihil quam esse idem genere et ideo non oportet quod sint idem inter se. Ad 1.2 Ad aliud, dicendum quod animal quod predicatur stat in sua communitate, et tamen est idem numero cum homine, et ista stant simul sed ista non starent simul, si animal predicatum de homine predicaretur de ipso ut commune – staret ut commune, et hoc negatum est predicatur enim commune, non tamen ut commune, sed solum predicatur de homine sicut illud quod est idem essentialiter et realiter cum homine immo sic significat et ideo sic predicat. Ad 1.3 Ad aliud, cum arguitur aut est idem definitione etc., dico quod animal est idem homini definitione pro tanto, quia pertinet ad definitionem et quidditatem hominis. Consequenter queritur utrum per medium contingens possit sciri conclusio necessaria. 1 Et arguitur quod sic, quia ista est necessaria luna eclipsatur, et tamen medium est contingens, scilicet interpositio terre. 2 Oppositum vult Philosophus. 3 Ad questionem dico quod duplex est medium contingens unum quod est contingens secundum se et respectu conclusionis, et tale est album respectu huius conclusionis habere tres, et per tale medium non potest sciri conclusio necessaria, quia scire est per causam cognoscere, et remota causa removetur effectus nunc autem remoto medio contingente non removetur conclusio necessaria ideo illa non potest esse causa conclusionis necessarie. (Aliud est medium quod non est contingens secundum se nec respectu conclusionis, cuiusmodi est habere triangulum extrinsecum etc. respectu huius habere tres.) Aliud est medium quod est contingens secundum se, necessarium tamen respectu conclusionis, et tale est hec interpositio terre inter solem et lunam est contingens secundum se, quia aliquando est et aliquando non est, est tamen necessaria respectu huius conclusionis luna eclipsatur, quia posita interpositione terre necessario ponitur eclipsis, et luna remota removetur eclipsis. Et manifestum est quod per tale medium bene scitur conclusio. Sed tu dices potestne sciri Loquendo de scire simpliciter, credo quod non, quia quod scitur simpliciter habet esse perpetuum et impossibile aliter se habere. Lunam autem eclipsari non est perpetuum, sed possibile est aliter se habere contingit enim eclipsem esse et etiam non esse. Et iterum non potest demonstrari de demonstratione simpliciter per illud medium quod est interpositio terre. Et hoc dicit Lincolniensis, quod lunam eclipsari non est necessarium manifestum enim quod eclipsis particularis non semper est. Iterum, non contingit universale manere si non sit aliquod individuorum, et ideo cum non semper sit aliqua eclipsis particularis, non semper manebit eclipsis universalis. Et opponit Lincolniensis sibi ipsi tu dicis quod est universalis et tamen non semper est, nonne sunt universalia perpetua, si debet salvari complete universum Et respondet quod inconveniens est ponere tale universale non esse, quod quidem universale dicit aliquam naturam subiectam universalitati. Modo eclipsis lune est universale quod non dicit aliquam naturam, sed magis defectum nature dicit enim magis non ens quam ens. Et talia universalia ponere non esse non est inconveniens. Et ideo dicit quod de eclipsi non est demonstratio nec scientia simpliciter est simpliciter necessaria de qua possit esse simpliciter scientia. Ad 1 Ad rationem, cum arguitur hoc medium est contingens interponi terram etc., verum est secundum se, respectu huius conclusionis que est luna eclipsatur est necessarium, ita quod posita interpositione terre impossibile est quin fiat eclipsis. Queritur consequenter, quia Philosophus dicit quod corruptio scientie potest contingere vel per corruptionem scientis vel scibilis vel medii, ideo queritur utrum corrupta re corrumpatur scientia. 1.1 Quod non videtur, quia positis causis ponitur effectus, ergo cognitis causis cognoscitur effectus sed non existente scibili potest sciri causa eius, ut corrupta pluvia potest sciri causa pluvie quare etc. 1.2 Item, quando alicui rei convenit duplex esse quorum unum non dependet ex alio, corrupta re quantum ad unum, non oportet quod corrumpatur quantum ad aliud sed esse in re extra et esse in anima sunt duo quorum unum non dependet ab alio, ergo corrupto scibili quantum ad esse extra, non oportet corrumpi quantum ad esse in anima, esse autem in anima est sua cognitio ab anima quare etc. 2.1 Oppositum vult Philosophus hic et in V Metaphysice super. 2.2 Item, dicit Philosophus in principio quod de subiecto oportet supponere quid est et quia est quare ipso corrupto quantum ad suum esse, et quantum ad suum scire destruetur. 3 Intelligendum quod scibile potest intelligi illud quod scitur, ut conclusio demonstrationis differt enim intellectus et scientia, quia scientia est conclusionum, intellectus autem principiorum, et ideo potest per scibile intelligi illud quod scitur. Item, per scibile potest intelligi illud de quo scitur, ut subiectum scientie. Loquendo de scibili primo modo, dico quod corrupto scibili corrumpitur scientia, cuius ratio est, quia tale scibile non refertur per se ad scientiam, sed scientia ad ipsum. Quedam enim sunt relationes, secundum Commentatorem II De anima, que fundantur super substantiam utriusque extremi, ut pater et filius, duplum et dimidium, et quedam super substantiam alterius tantum, et talia sunt mensura et mensurabile, scientia et scibile, quia scientia per se refertur ad scibile, scibile autem non per se refertur ad scientiam. Tunc arguo illud ad quod aliquid per se refertur, corrupto illo ad quod refertur per se, et ipsum corrumpitur sed scientia per se refertur ad scibile quare destructo scibili necessario destruitur scientia. Item, hoc apparet sic scientia non est aliud nisi ratio informans intellectum sub relatione ad rem ipsam, unde ad scientiam namque requiritur conformitas eius ad rem sed si corrumpitur scibile quod est conclusio demonstrationis, iam non esset adequatio scientie ad rem quare si corrupto scibili non corrumpitur scientia, sequitur vel quod scientia sit habitus falsus. Et ideo si ponitur triangulum habere tres, destructo isto scibili manifestum est quod destruitur scientia per quam scitur quod triangulus habet tres scientia enim est ratio existens in intellectu sub conformitate eius ad rem. Unde et, quia ista duo scientia includit, dixerunt quidam quod est in genere ad aliquid et est in genere qualitatis. Si autem per scibile intelligitur illud subiectum de quo scitur aliquid, sic dico quod corrupto scibili quantum ad aliquid quod convenit sibi secundum se destruitur scientia, corrupto tamen ipso quantum ad esse extra non oportet quod destruatur scientia eius. Primum apparet sic destructo scibili quantum ad illud quod convenit sibi secundum se, destruitur medium quod est propria ratio illius scibilis. Destructo autem medio quod est ratio propria ipsius scibilis, destruitur scientia, quia ipsa est causa scientie. Destructa autem causa destruitur effectus, quare destructo scibili quantum ad illud quod convenit sibi secundum se destruitur scientia. Et ideo si ponitur quod triangulus destruitur quantum ad quidditatem trianguli, manifestum quod scientia destruetur per quam scitur quod triangulus habet tres. Similiter, destructa quidditate hominis destruitur scientia per quam scitur quod homo est animal rationale. Destructo tamen scibili quantum ad esse extra non propter hoc destruitur scientia de scibili, cuius ratio est, quia esse et non esse accidunt rei quod quid enim ex quo quid nec est nec non est, ut probat Avicenna in Metaphysica sua, capitulo de universali. Si enim esset, non posset non esse, si non esset, non posset per aliquid esse, nec per aliam causam, cum ex se ipso non sit. Cum ergo de natura intellectus non sit intelligere rem esse vel non esse, ideo potest intellectus intelligere quidditatem absque hoc quod intelligat ipsam esse vel non esse. Tunc arguitur res solum nata est sciri ex principiis que ingrediuntur suam quidditatem, et ideo corrupta re quantum ad aliquod accidens eius, non oportet quod corrumpatur scientia de ipsa sed corrupta re quantum ad esse eius extra, corrumpitur solum quantum ad aliquod accidens quare corrupta re quantum ad esse extra animam, non oportet corrumpi scientiam de ea. Et hoc est quod dicit Egidius super primum De generatione, quod res habent triplex esse in se ipsis, in suis causis, in intellectu, et corrupta re quantum ad esse in se ipsa, non oportet quod corrumpatur quantum ad esse quod habet in suis causis per tale autem esse habetur scientia de re et ideo corrupta re quantum ad esse extra animam non corrumpitur necessario scientia de ipsa. Verumtamen < >. Consequenter queritur utrum corruptibilium possit esse scientia et definitio. 1.1 Et arguitur quod sic, quia rerum naturalium potest esse scientia et definitio, aliter enim de rebus naturalibus scientiam non haberemus sed res naturales sunt corruptibiles, quia omnes res naturales habent materiam, que est principium corruptionis ergo etc. 1.2 Item, scientia est habitus semper verus, ergo quorum potest esse habitus semper verus, de eis est scientia sed de singularibus potest esse habitus semper verus, de Sorte enim possum habere istum habitum Sortes est Sortes, et iste est semper verus ergo etc. 2.1 Oppositum patet per Philosophum. 2.2 Et arguitur ratione, quia scientia est semper existentium et perpetuorum sed singularia non semper sunt, quia per Philosophum VII Metaphysice singularibus absentibus a sensu, dubium est utrum sint vel non sint ergo etc. 3 Ad questionem quod scientia, et definitio, non est rei prout est universalis nec prout est singularis, sed de re absolute. Quod de re non sit scientia secundum quod universalis probatio, quia esse universale accidit rebus et de nullo est scientia per aliquod quod sibi accidit ergo etc. Minor patet per Philosophum VII Metaphysice contra Platonem dicit enim quod universale accidit rei. Nec de re est scientia ut particularis est, rerum remanentium res autem ut est particularis corruptibilis est ergo etc. Sed de re absolute est scientia, quia de eo quod nec generatur nec corrumpitur est scientia sed quod quid est rei absolute acceptum nec generatur nec corrumpitur ergo etc. Probatio minoris, quia omne generatum generatur ex materia sibi proportionali et forma sibi proportionali et agente sibi proportionali si tunc quod quid est generetur, generatur ex materia et forma sibi proportionali, et talis materia et talis forma non sunt determinate ad hoc vel illud, et ab agente absolute, non hoc vel illo sed sic ponere generationem est impossibile, ideo etc. Item, si quod quid est per se generaretur, generato Sorte generaretur omnis homo sed consequens est falsum. Consequentia patet, quia quod convenit alicui nature secundum se convenit omnibus participantibus naturam illam sed quod quid est hominis convenit cuilibet supposito hominis ergo si generato Sorte generaretur quilibet homo. Ideo Philosophus dicit VII Metaphysice quod quod quid est non generatur absolute, sed quod quid est generatur in hoc. Ipsius ergo rei prout est universalis vel prout est particularis non est definitio vel nec scientia, sed rei absolute. Sed tu dices tu dicis quod rei prout universalis est non est definitio nec scientia, nec rei prout particularis est. Quare ergo dicit Philosophus magis quod universalium est definitio et scientia quam quod particularium Dicendum est ad primum quod universalium ut universalia sunt non est definitio nec scientia. Verum est tamen quod scientia et definitio sunt habitus quidam intellectuales, et ideo non competunt alicui rei nisi illi que nata est comprehendi ab intellectu, et unumquodque in quantum est comprehensibile ab intellectu habet in tantum rationem universalis, et ideo dicimus quod scientia et definitio est universalium et non particularium. Non tamen est quod quid est rerum secundum quod universales sunt, quia esse universale ut sic est accidens rei, scientia autem non est de aliquo per accidens, quare proprie universalium erit scientia et definitio, non tamen ut universalia sunt. Ad secundum, dicendum quod in Sorte est duo considerare ut quod quid est et quod quid est hominis ut habet respectum ad accidentia, ut est Sortes hic et nunc per quod quid est hominis. Per quod quid est absolute est Sortes homo et per quod quid est hominis ut habet respectum ad accidentia non est Sortes homo absolute, sed hic homo. Modo Sortes in quantum homo non corrumpitur, sed in quantum hic homo, unde quidditas hominis in Sorte ut absolute consideratur non corrumpitur, sed ipsa ut habet respectum ad accidentia. Et quia illa quidditas hominis in Sorte ut habet respectum ad accidentia est quidditas Sortis secundum quod Sortes, ideo dicimus quod corrupto Sorte corrumpitur quidditas Sortis. Et ideo cum dicitur corrupto Sorte corrumpitur quod quid est, verum est, quod quid est Sortis ut Sortes ut habet respectum ad accidentia. Et quia ea quorum est definitio et scientia oportet quod remaneant, ideo singularis ut Sortis non est scientia neque definitio. Sicut dicendo triangulus cupreus habet tres, in quantum cupreus non semper manet in quantum triangulus, similiter hic Sortes in quantum hic homo non semper manet, Sortes tamen in quantum homo semper manet. Et quia scientia est rerum secundum quod manent, ideo concedo quod scientia de Sorte ut homo non corrumpitur, sed est necessaria et semper manens. Ad 1.1 Ad primum, ergo, rerum naturalium est scientia quantum ad suum quod quid est absolute, non unde universales vel particulares. Et cum dicitur res naturales sunt corruptibiles, verum est quantum ad eorum esse extra animam. Ad 1.2 Ad secundum, dicendum quod ibi est fallacia consequentis. Ubicumque enim est scientia est habitus verus, non tamen ubicumque est habitus verus est scientia, priorum enim principiorum est habitus verus, non tamen scientia. Et cum dicitur de re corruptibili potest esse habitus semper verus, ut de Sorte quod Sortes est Sortes, dico quod hec non est scientia de Sorte, quia eorum que sunt per se primo modo non est proprie scientia, quia scientia solum est conclusionis, ea autem que sunt in primo modo non habent rationem conclusionis in demonstratione, et ideo ipsorum non est proprie scientia. Unde dico quod istius Sortes est Sortes non est proprie scientia, sed intellectus, nec etiam alicuius propositionis que est per se primo modo. Sed tu dices ex dictis tuis sequitur quod particularium sit cognitio nobilior quam scientia, scilicet intellectus. Dico quod aliud est dicere Sortes et Sortes est Sortes modo istius Sortis non est scientia nec intellectus nec definitio, huius tamen Sortes est Sortes est intellectus et scientia, non tamen proprie scientia, sed intellectus, ut dictum est. Questiones sunt equales numero etc. (89 b 24–25) Circa istum secundum, queritur primo utrum ista propositio sit vera questiones sunt equales etc.. Et hoc est querere utrum numerus questionum attendatur penes numerum scibilium. 1.1 Et videtur quod non, quia si sic, tunc de omni eo esset scientia de quo esset questio sed hoc est falsum, quia de non ente bene est questio, sed de ipso non est scientia. 1.2 Item, de primis principiis bene est questio aliqui enim dubitaverunt de primis principiis, et tamen primorum principiorum non est scientia. 1.3 Item, illa que precognoscimus non querimus, quia illud quod precognoscitur non queritur, quia precognitio non est questio sed que precognoscimus vere scimus ergo aliqua vere scimus que non querimus, et ita questiones non erunt equales numero his que vere scimus. 1.4 Item, de substantiis separatis non est questio et tamen de eis est scientia ergo de aliquibus est scientia de quibus non est questio quare etc. Maior patet per Philosophum VII Metaphysice, qui dicit quod in simplicibus non est questio sed substantie separate sunt substantie simplices ergo de ipsis non est questio. 2 Oppositum patet per Philosophum dicentem quod questiones sunt equales numero his que scimus. 3 Dicendum ad hoc quod questiones sunt equales numero his que scimus, quia omnia illa que sciuntur a nobis in parte erant cognita et in parte incognita, et omnia talia sunt queribilia. Omnis enim qui querit dubitat et omnis dubitans medius est inter ignorantem et scientem, et ideo dicitur quod in omni questione oportet aliquid supponere et aliquid querere, et ideo omnia que queruntur sunt in parte scita et in parte ignorata. Bene ergo Philosophus iuxta numerum scibilium investigat numerum queribilium. Sed est intelligendum quod quidam volunt numerum questionum sumi penes numerum scibilium per demonstrationem. Et ratio eorum est, quia omnis questio est de mediatis habentibus causam, quia Philosophus dicit consequenter quod omnis questio est questio medii, et causa et medium sunt idem, et ideo dicunt quod omnis questio est de mediatis et causam habentibus. Sed omnia mediata sunt scibilia per demonstrationem, et ideo dicunt quod solummodo talium scibilium sunt questiones. Sed si hoc esset verum, nulla esset questio quid est vel si est aliquid istud non scitur per demonstrationem, immo habetur ante omnem demonstrationem. Si ergo questio solum esset de pre scitis per demonstrationem, questiones quid est et si est non essent questiones, quod est contra Philosophum dicentem quod questiones sunt quattuor, scilicet quia est, quid est, etc. Et etiam istud quod dicunt quod de immediatis non est questio, hoc est falsum, quia de primis principiis est questio et de substantiis separatis. Et ad hoc quod confirmant omnis questio est questio medii, non intelligunt Philosophum. Non enim dicitur questio medii quia querit medium, quia solum una questio querit medium, ut questio propter quid, sed sic quod omnis questio querit medium, quia scito medio absolvitur omnis questio. Cognito enim medio demonstrationis, quod est quid subiecti, statim cognoscitur subiectum hoc autem cognito cognoscitur si est hoc autem cognito cognoscitur quod passio inest subiecto et propter quid inheret, ita cognito medio absolvitur omnis questio. Sed tu dices quid est medium in demonstratione Dico quod quod quid est subiecti vel definitio dicens quod quid est subiecti. Et cognito quid est subiecti cognoscitur ipsum si est, ut si est aliqua essentia. Item, cognoscitur utrum aliqua passio sibi insit, quia quod quid est subiecti est causa passionis, et cognoscitur quia est. Item, cognito ipso cognoscitur propter quid passio inest subiecto. Sed tu dices Philosophus dicit inferius quod omnis questio querit causam et causa et medium idem ergo omnis questio querit medium. Dico quod verum est quod omnis questio querit causam, non tamen querit causam sub ratione cause, sed solum questio propter quid. Tamen alie questiones querunt illud quod est causa, ut questio si est querit illud quod est causa querit enim essentiam rei, ista autem essentia est medium et causa, sed non querit causam sub ratione cause et medii. Dicendum est ergo alio modo quod Philosophus sumit hic numerum questionum per numerum scibilium communiter. Sed intelligendum quod quedam sunt scibilia que solum sciuntur per demonstrationem, et talia sunt conclusiones demonstrationis, quedam autem sciuntur, quia cognoscuntur ante omnem demonstrationem, et ita cognoscuntur prima principia. Ideo dicendum quod numerus questionum sumitur a numero scibilium secundo modo, non tamen primo modo, dicendo quod questiones sunt equales numero his quecumque vere cognoscimus, et ideo non exponitur li vere adverbialiter sed coniunctionaliter, unde translatio greca habet his que quidem scimus. Et hoc videtur esse intentio Averrois super istum passum scibilium enim quedam sciuntur per totam demonstrationem, et sic scitur quia est, ut quia passio inest subiecto quedam per medium demonstrationis, et sic scitur propter quid, medium enim est causa quare passio inest subiecto quedam autem per definitionem, que est medium, non tamen in quantum est medium, ut quid est non scitur neque per demonstrationem neque per medium sed per definitionem que est medium, est enim definitio sermo dicens quid est res, et non dicit esse vel non esse, et similiter si est, quia scito quid est, scitur si est. Unde dicit Alpharabius quod questio si est non determinatur per propositionem categoricam sed per quandam conditionalem, ut si cognoscitur quid est, cognoscitur si est, et non loquor de esse in effectu. Unde dicit hic Albertus quod questiones sunt equales numero his que scimus, questiones, inquam, non secundum materiam et numerum, quia tales sunt multo plures quam ea que scimus, sicut possumus querere de contingentibus et futuris et aliis, sed secundum speciem, que reducitur in quaternarium numerum. Unde omnis sciens aut scit quid est aut si est aut quia est aut propter quid est, similiter omnis querens aut querit quid est aut propter quid est aut si est aut quia est. Ad rationes. Ad 1.1 Ad primam, nego maiorem. Ulterius cum dicis de non ente etc., dico quod possumus sumere non ens dupliciter vel non ens simpliciter, et de tali non est scientia nec questio, vel possumus accipere non ens quod non est in effectu, est tamen in suis causis, et de tali non ente est scientia et questio. Et cum dicit Philosophus quod non est non convenit scire, verum est, quod nullo modo est. Ad 1.2 Ad aliam rationem, dico quod de primis principiis est questio. Et cum dicis quod de eis non est scientia, dico quod verum est quod de eis non est scientia proprie dicta, tamen de eis est scientia communiter dicta. Ad 1.3 Ad tertium, cum dicitur que precognoscimus non querimus, dico quod falsum est contingit enim scire quod triangulus habet tres, hoc autem cognito contingit querere de triangulo si est, postmodum habita cognitione si est bene contingit querere propter quid triangulus habet tres, unde de eodem bene est questio et scientia. Ad 1.4 Ad ultimam rationem, dico quod verum est quod Philosophus dicit in fine VII Metaphysice quod in simplicibus non est questio, cum non habeant partem et partem, et in omni questione oportet habere partem et partem, quia aliquid oportet querere et aliquid oportet querere et aliquid supponere. Ideo in simplicibus ut sic non est questio, unde considerando ipsas secundum suas naturas, sic de eis non est questio. Possunt tamen considerari ut sunt cause aliquorum effectuum, ut motuum, sic possunt esse secundum aliquid cognite, ut quantum ad earum operationes, et secundum aliquid ignote, ut secundum suas substantias, et ideo de eis ut sic potest esse scientia et questio. Consequenter queritur utrum si est sit questio ponens in numerum. 1.1 Et arguitur quod sic, quia illa questio querit de inherentia unius ad alterum est questio ponens in numerum sed questio si est est questio querens inherentiam unius ad alterum ergo etc. Maior patet ubi enim est inherentia unius ad alterum est comparatio duorum ad invicem, et per consequens ibi est numerus. 1.2 Item, illa est questio ponens in numerum in qua illud quod queritur et illud de quo queritur sunt diversa secundum essentiam sed in questione si est illud quod queritur et de quo queritur sunt diversa secundum essentiam, scilicet esse et cuius est esse, cuius probatio est quia distincte comprehendit unum preter alterum ergo etc. 1.3 Item, questio si est aut est questio subiecti aut passionis non subiecti, quia de ipso non est querere si est, sed illud oportet precognoscere, ergo est questio passionis sed questio passionis non est simplex, immo concernit subiectum ergo etc. 2 Oppositum vult Philosophus dicens quod questio si est est questio simplex non ponens in numerum. 3 Intelligendum est hic quod questio si est est questio, sed non est questio ponens in numerum. Et quod sit questio declaratur sic in omne questione oportet aliquid esse suppositum et aliquid ignoratum omnis enim qui querit dubitat et dubitans medius est inter scientem et ignorantem, aliquid novit de re et aliquid ignorat in omni ergo questione est aliquid scitum et aliquid ignoratum. Sed in questione si est est aliquid suppositum, supponitur enim quod illud quod significatur per nomen habet esse simpliciter, et ignoratur utrum sit aliqua essentia vel natura. Et propter hoc questio si est est questio. Sed estne questio ponens in numerum Hic est intelligendum quod omne queribile est scibile, et omne scibile enuntiabile, quia omne scibile est verum aut falsum, et ideo omnis questio reducitur ad aliquem modum enuntiandi. Sed duplex est modus enuntiandi unus in quo hoc verbum est predicatur secundum adiacens, alius in quo predicatur hoc verbum est tertium adiacens. Et omnis que refertur ad modum enuntiandi in quo predicatur hoc verbum est tertium adiacens est questio ponens in numerum, dummodo illud quod queritur et de quo queritur sint diversa secundum essentiam. Sed dicet aliquis per te idem est secundum subiectum questio et enuntiatio sed si questio et enuntiatio sint idem secundum subiectum, cum omnis enuntiatio sit composita, ergo omnis questio est composita, quod falsum est secundum Philosophum falsum est ergo dicere quod omnis questio reducitur ad enuntiationem. Dico quod in omni questione est ratio compositi, quoniam in omni questione est aliquid scitum et aliquid ignoratum, sed propter hoc non oportet quod omnis questio sit questio ponens in numerum. Probatio, quia ubicumque est questio ponens in numerum, ibi illud quod queritur est diversum secundum essentiam ab illo de quo queritur, ut utrum homo sit risibilis sed esse simpliciter dictum non est diversum ab essentia uniuscuiusque, entitas enim uniuscuiusque includitur in essentia uniuscuiusque et ideo, cum talis entitas absoluta queratur per questionem si est, questio si est non dicitur questio ponens in numerum. Et quod entitas sit in essentia uniuscuiusque patet per Commentatorem IV Metaphysice. Cum enim homo est ens, aut ergo per essentiam suam aut per additum, si per essentiam suam, habetur propositum si per additum, oportet illud additum esse ens, quia per non ens non est aliquid ens tunc queram de illo, aut est ens per se aut per aliquid additum, et sic in infinitum. Et iterum si res est ens per aliquid additum, illud additum vel erit de genere substantie vel de genere accidentis. Non de genere substantie, quia ibi inveniuntur tres, scilicet materia, forma aut compositum, sed nullum istorum est additum substantie rei. Nec de genere accidentis, quia si sic, idem sibi ipsi erit causa essendi quia esse cuiuslibet accidentis est causatum a substantia, si tunc dicas quod substantia est ens per aliquod accidens, substantia erit causa illius accidentis sed esse illius accidentis est causatum a substantia, ergo substantia causat illud esse quo est ergo idem erit causa essendi sui ipsius, quod est impossibile. Manifestum est ergo quod questio si est non est questio ponens in numerum, et loquor de esse simpliciter, quia de esse in effectu est alia ratio. Si tu queras de esse in effectu, verum est dicere quod est additum rebus causatis pro tanto, quia nullum causatum est ipsum suum esse, verumtamen esse in effectu non est res addita rebus causatis. Quantum ergo ad hoc quod esse in effectu est quid additum, questio si est est questio ponens in numerum, quantum tamen ad hoc quod esse in effectu non est res addita rebus causatis, questio si est in effectu non est questio ponens in numerum. Sed tu queres qualiter ista duo stant quod esse in effectu sit additum et non sit res addita Similitudo fundata supra albedinem non est res aliqua addita aliquid enim non est compositi v us quamvis sit album et simile quam si sit album solum, et tamen albedo non est similitudo. Eodem modo, quamvis esse in effectu non sit res addita ei cuius est, non tamen esse in effectu est illud cuius est. Ad rationes. Ad 1.1 Ad primam, cum arguitur questio in qua est inherentia etc., dico quod falsum est, immo questio in qua est inherentia unius ad alterum – et sunt diversa secundum essentiam illud quod queritur et de quo queritur – est questio ponens in numerum. Sed quando illud quod queritur et de quo queritur non sunt diversa secundum essentiam, talis est questio simplex, et talis est questio si est. Ad 1.2 Ad aliam, nego minorem probatum enim est quod entitas uniuscuiusque est in esse ipsius. Sed tu dicis nonne possum intelligere rem non intelligendo esse absolutum , preter tamen esse in effectu potest intelligi, quare questio si est secundum quod querit de esse in effectu uno modo est questio ponens in numerum. Ad 1.3 Ad rationem, dico quod questio si est est questio subiecti, passionis et medii. Unde per questionem si est tu potes intelligere querere si est subiectum, et si est medium, et si est passio. Et ista se habent secundum ordinem, quia esse passionis presupponit esse subiecti, esse subiecti presupponit esse medii, et esse medii presupponit esse simpliciter. Et de quolibet istorum est aliquid querere, quia de quolibet est aliquid suppositum et aliquid ignoratum. Questio enim si est passionis presupponit esse subiecti et querit esse passionis, questio si est subiecti presupponit esse medii et querit esse subiecti, questio si est medii presupponit esse simpliciter et querit esse medii. Et esse simpliciter non contingit querere, quia esse simpliciter est illud quod primo occurrit intellectui. Verumtamen de esse in effectu vel de esse in anima bene est questio, de esse tamen simpliciter non est questio, sed hoc presupponitur in unoquoque. Et cum dicitur si est est precognitio etc., dico quod illud quod primo est questio potest esse precognitio primo enim queritur si est et post potest esse precognitio respectu alicuius alterius. Et cum dicitur ulterius esse passionis non est aliquid simplex sed concretum subiecto, dico quod esse passionis est duplex, scilicet essentie et esse existentie. Esse essentie bene est absolutum ad esse subiecti, immo essentia passionis non est essentia subiecti que enim faciunt intellectus distinctos et separatos faciunt essentias distinctas. Propter hoc igitur est absolutum quia ad essentiam suam non pertinet essentia subiecti. Et ideo, quia passio quantum ad illud esse non dependet, ideo de passione illo modo potest esse questio si est ponens in numerum. Questio tamen si est que querit de esse existentie ipsius passionis, cum sit additum essentie, est questio ponens in numerum. Consequenter queratur de questione quid est, et queratur utrum questio quid est sit questio. 1.1 Et arguitur quod non, quia quale est et quantum est non questio, questio ergo nec quid est. Consequentia patet de se. Antecedens etiam patet, quia quale est et quantum est non numerantur inter questiones. 1.2 Item, quod est precognitio non est questio sed quid est est precognitio ergo quid est non est questio. 2 Oppositum patet per Philosophum. 3 Et est intelligendum quod questio quid est est questio, quia de omni eo contingit querere de quo contingit dubitare sed de quidditate rei contingit dubitare. Nam de omni eo contingit dubitare cuius ratio est posterior ratione entis ens enim est illud quod primo est cognitum intellectui nostro, et manifestum est quod de omni eo contingit dubitare quod est posterius primo intellecto, ideo de omni eo contingit dubitare quod est posterius ente. Sed quid est est posterius ipso ente, propter hoc dixit Avicenna quod res certificantur per ens, quia si queratur quid est res, respondetur quod est ens. Si ergo quid est est posterius ente, de eo contingit querere. Et ex hoc sequuntur duo unum est quod questio quid est est distincta a questione si est, et aliud est quod questio quid est presupponit questionem si est. Et utriusque declaratio est, quia questio si est querit de entitate rei absoluta et questio quid est querit de quidditate rei determinata cum enim quero quid est, quero in quo genere est res et quia quidditas rei talis dependet ab esse simpliciter, ideo questio quid est presupponit questionem si est. Et hoc dicit Philosophus postea, quod querentem quid est necesse est cognoscere si est. Sed ulterius queret aliquis dato quod questio quid est sit questio, estne questio ponens in numerum Dico quod non, quia illa est questio ponens in numerum in qua quod queritur et de quo queritur habent essentias distinctas et separatas sed in questione quid est illud quod queritur et illud de quo queritur non habent essentias distinctas, quia illud quod queritur est definitio rei et illud de quo queritur est entitas rei, nunc autem definitio et entitas non sunt essentie distincte. Sed aliquis dicet principium ponit in numerum cum principiato sed quod quid est est principium rei, unde Philosophus in VII dicit quod quod quid est est principium illius cuius est quod quid est si ergo hoc queratur, questio quid est questio ponens in numerum. Item, questio quid est et propter quid non differunt sed questio propter quid est questio ponens in numerum ergo etc. quod dicitur primo, principium etc., quod principium ea ratione qua principium, et causa ea ratione qua causa, ponit in numerum cum principiato. Et cum dicitur quod quid est est principium, dico quod in quod quid est importantur duo, scilicet materia et forma. Et illud quod principaliter importatur forma est, et ideo partes definitionis forme sunt, quia ratione materie non est magis homo est homo quam asinus. Unde considerando ad formam dico quod quod quid est est principium, hoc modo accipiendo habet rationem principii et ponit in numerum cum eo sed accipiendo quod quid est non solum formam, sed formam et materiam, non ponit in numerum, nec est principium eius, sed omnino idem cum eo cuius est quod quid est, nec prius nec posterius ipso. Et cum dicitur quid et propter quid idem sunt, dico quod idem sunt secundum subiectum, differunt tamen secundum rationem. Nam quid subiecti comparatum ad subiectum absolute habet rationem quid, comparatum autem ad subiectum ut est causa inherentie predicati ad subiectum meretur hoc nomen propter quid, et ideo idem est quod quid est subiecti et dicens causam inherentie passionis ad subiectum. Hinc est quod questio propter quid dicitur questio ponens in numerum, quia includit inherentiam passionis ad subiectum, que differunt secundum essentiam passio enim et subiectum differunt numeraliter, habent enim essentias numeratas, esse enim subiecti non est essentia passionis nec e converso. Sed questio quid est non includit talem inherentiam duorum quorum unum differat ab alio secundum essentiam, ideo est questio simplex. Unde dicit Albertus quod illa questio cuius ultimum est scire aliquid simplex est questio simplex, et illa questio cuius ultimum est scire aliquod complexum est questio ponens in numerum. Nunc autem questio quid est et questio si est intendunt scire aliquod incomplexum, ut essentiam rei, questio propter quid est et quia est intendunt scire inherentiam unius ad alterum et causam inherentie, ideo dicuntur questiones ponentes in numerum. Item, licet questio quid est et questio si est in hoc conveniant quod utraque est questio simplex, tamen differunt, quia questio quid est presupponit questionem si est, et iterum quid est se habet ad si est sicut definitio ad definitum definitum autem notius est nobis quam definitio per Aristotelem I Physicorum, quia quanto aliquid est magis confusum tanto magis notum et ideo querentem quid est necesse est cognoscere si est. Ad rationes. Ad 1.1 Ad primam, dico quod quale est et quantum est sunt questiones. Et tu dices ad quam questionem reducuntur Dico quod ad questionem quia est, quia illa est questio quia in qua queritur aliquid de aliquo quod est in essentia distinctum ab eo sed cum queritur quale est et quantum est illud quod queritur est distinctum in esse ab eodem de quo queritur ideo quando queritur quale est aut quantum est est questio quia. Ad 1.2 Ad aliam rationem, dico quod illud quod est precognitio non est questio eodem modo et respectu eiusdem, tamen illud quod est questio potest esse postea precognitio respectu alicuius alterius, sicut quid est subiectum est primo questio et postea est precognitio ad probandum passionem de subiecto, et ideo potest esse questio et precognitio. Consequenter queritur utrum omnis questio sit questio medii. 1.1 Et arguitur quod non, quia si omnis questio esset questio medii, et omnis questio medii est questio propter quid, ergo omnis questio est questio propter quid. Consequens est falsum, ergo et antecedens. Quod autem omnis questio medii et questio propter quid sint idem, probatio, quia idem et est medium et propter quid, ergo questio medii est questio propter quid. Resumatur tunc ratio. 1.2 Item, omnis questio querit aliquid de aliquo et ita questio est alicuius compositi sed medium est quid simplex, ut quod quid est subiecti ergo etc. 2.1 Oppositum patet per Philosophum. 2.2 Et arguitur ratione, quia omnis illa questio est questio medii que potest terminari per medium sed omnis questio determinatur per medium, quia cognito medio cessat omnis questio. 3 Dicendum est ad hoc quod omnis questio est questio medii, quia omnis questio querit causam et causa et medium idem ergo etc. Maior patet inducendo in omnibus, quia questio quid est querit causam formalem, querit enim quidditatem questio propter quid querit causam inherentie predicati ad subiectum, et ita causam et questio si est querit causam, quia questio quid est et si est idem querunt substantialiter, sed quod questio quid est querit magis determinate, illud questio si est querit minus determinate item, et questio quia est querit causam, sicut enim questio quid est querit quid est causa, ita questio quia querit si est causa. Et rationabiliter hoc contingit secundum Albertum, quia omnis volens devenire ad aliquem finem intendit medium per quod potest devenire in finem illum. Et ideo cum in omni questione queratur finis aliquis, manifestum est quod in omni questione oportet ire per medium, et ita omnis questio erit questio medii. Sed secundum Albertum medium potest queri duobus modis, quia aut queritur illud quod est medium aut medium sub ratione medii. Questio quid est querit quid est medium, et si est similiter, sed non sub ratione medii, sed questio propter quid est et quia est querunt medium sub ratione medii, et ideo questio propter quid est maxime questio medii, cum querat medium sub ratione medii et magis querat medium quam questio quia. Non est ergo intelligendum quod omnis questio sit questio medii quia querit medium sub ratione medii, sed aliqua querit illud quod est medium absolute, ut visum est. Et item alia ratio est, quia omnis questio est illius per quod determinatur sed omnis questio determinatur per medium, quia medium est quod quid est subiecti, et cognito quod quid est subiecti cognoscitur quid est subiectum, et hoc cognito cognoscitur si est, quia questio quid est presupponit si est. Item, cognito quid est subiecti cognoscitur utrum aliquid sibi insit, et cognito hoc cognoscitur propter quid ei inest, quare cognito medio absolvitur omnis questio. Ad rationes in oppositum patet solutio. Ad 1.1 Ad primam, dico quod non omnis questio medii est questio propter quid, sed solum illa que querit medium sub ratione medii alie enim questiones querunt de medio absolute, ut visum est. Ad 1.2 Ad aliam, dico quod omnis questio est questio compositi pro tanto, quia non fit questio nisi queratur aliquid de aliquo, tamen non est ita questio compositi quod per compositum terminaretur, immo questio determinatur et absolvitur per simplex. Ut si queratur quid est homo, respondetur quod est animal rationale, et ista significant quid, quod consistit in indivisibili, ut substantiam rei que in indivisibili consistit, et similiter questio si est. Et ita per aliquod simplex absolvitur et determina n tur, et ideo sunt questiones simplices. Consequenter queritur de medio demonstrationis, et primo utrum definitio passionis sit medium in demonstratione, secundo utrum definitio subiecti. 1.1 Et quod definitio passionis apparet, quia medium in demonstratione, sicut dicit Philosophus, est ratio primi termini sed primus terminus in demonstratione est maior extremitas et passio quare etc. 1.2 Item, medium in demonstratione debet esse medium secundum naturam et non solum < secundum rationem>, ergo illud erit medium quod est prius minore extremitate et posterius maiore extremitate sed tale est definitio passionis, ipsa enim posterior est maiore extremitate, scilicet ipsa passione, et est prior minore extremitate, ut subiecto ergo etc. 1.3 Item, medium in demonstratione debet esse eiusdem nature cum eo quod demonstratur, sed quod demonstratur in demonstratione est passio, ergo medium in demonstratione debet esse eiusdem nature cum passione sed tale non potest esse nisi definitio passionis ergo etc. 1.4 Item, medium in demonstratione debet dicere quid est et propter quid sed tale est definitio passionis, dicit enim quid passionis prioris et propter quid passionis posterioris ergo etc. Et iste omnes fere sunt rationes Egidii. 2.1 Oppositum arguitur illud quod demonstratur debet demonstrari per causam alteram, quia Philosophus dicit quod demonstratio est eorum quorum est causa altera, sed passio est illud quod demonstratur, ergo demonstratur per aliam causam sed definitio passionis non est alia causa a passione essentialiter et realiter ergo etc. 2.2 Item, in demonstratione potissima non debet peti principium sed si in demonstratione medium esset definitio passionis, peteretur principium, quia in minori definitio passionis predicatur de subiecto, in conclusione predicatur passio de subiecto ergo demonstratur passio de subiecto per hoc quod definitio passionis inest subiecto. Eque autem notum est quod passio insit subiecto et quod definitio passionis, quare peteretur principium. 3 Ad evidentiam istius questionis intelligendum quod tria sunt in demonstratione, scilicet illud quod demonstratur et illud per quod demonstratur et illud de quo demonstratur aliud. Illud de quo demonstratur est subiectum, per quod est medium, et illud quod demonstratur est accidens vel passio. Sed accidentium sunt duo genera secundum duplicem naturam subiecti, scilicet materie et forme unde quedam sunt accidentia que consequuntur totum aggregatum per formam, quedam autem per materiam. Et quia forma est principium speciei, materia autem individuationis, ideo illa que sequuntur totum per formam dicuntur accidentia consequentia speciem, que autem sequuntur ipsum totum per materiam dicuntur accidentia pertinentia ad individuum. Iterum, quia forma est principium speciei et individua accidunt speciei ut sic, ideo accidentia consequentia formam vel speciem dicuntur accidentia per se, que autem sequuntur individuum dicuntur accidentia per accidens, quia non necessario insunt subiectis neque per se, et ideo sunt duplicia accidentia, scilicet accidentia per se et accidentia per accidens. Et in hoc conveniunt omnes quod accidentia per accidens non sunt demonstrabilia de subiectis nisi intelligatur de accidentibus per accidens falsum est quia cuiuslibet accidentis per accidens est per se subiectum omne enim demonstrabile demonstratur per causam necessariam in subiectis talia autem non habent causam necessariam in subiectis ideo etc. Accidentia autem necessaria et per se sunt demonstrabilia, et in ipsis invenitur ordo inveniuntur enim quedam prima, quedam media, quedam ultima. Et cum talis diversitas sit in accidentibus, quidditas subiecti non est nisi causa unius accidentis primo et per se. Quidditas tamen diversimode considerata bene potest esse causa plurium accidentium, ut quidditas hominis in eo quod animal causa est sentiendi, secundum autem quod rationalis causa risibilis. Et ideo cum natura subiecti sit quid unum et determinatum, ab ipsa non est immediate per se et primo nisi unum, et per illud aliud, et sic usque ad aliquem terminum. Et ideo bene ponitur ordo, quod quedam sunt prima, quedam media, quedam ultima. Et hoc dicit Egidius de hac materia, quia inter passiones causalitatem habentes quedam sunt prime, que sunt medium demonstrandi sed non demonstrantur, cum sint immediata et immediatorum non est demonstratio alie autem sunt medie, que concluduntur per passiones priores et sunt media ad demonstrandum alias, unde et demonstrantur et demonstrant alie autem sunt posteriores, que solum demonstrantur per priores et non demonstrant. Et ideo, cum inter passiones ipsas sit ordo, est una passio que est prima et immediate procedens a subiecto, et hec est medium in demonstratione et hec est indemonstrabilis. Et hoc probat sic, quia si prima passio sit demonstrabilis, aut demonstratur per se ipsam, aut per passionem priorem, aut per posteriorem, aut per subiectum, aut quidditatem eius aut per accidentia per accidens. Non per passionem priorem, cum positum sit ipsam esse primam. Iterum nec per se ipsam, quia tunc esset petitio in demonstratione. Nec per passionem posteriorem, quia illud per quod demonstratur aliquid in demonstratione potissima debet esse causa illius quod demonstratur nulla autem passio posterior potest esse causa passionis prioris quare per ipsam non demonstratur. Item, nec per accidentia per accidens, quia demonstratio non respicit talia accidentia. Item, nec per subiectum ipsum, tunc enim peteretur principium in tali demonstratione ut in maiori si enim accipiatur medium subiectum in maiore, predicatur passio de subiecto, et item in conclusione, quare peteretur principium. Item, nec per quidditatem vel esse essentie subiecti, quia dicit Philosophus quod demonstrationes non augentur per media, immo tanta debet esset proportio inter conclusionem et medium in demonstratione potissima quod tantum debet esse unum medium ad unam conclusionem et e converso manifestum autem quod per quidditatem subiecti demonstratur alia passio posterior quare per ipsam non demonstratur passio prima. Item, nec per esse actuale subiecti, quia tale esse respicit accidentia per accidens talia autem non respicit demonstratio quare etc. Quare ipsa prima passio est indemonstrabilis et ideo ipsa est medium in demonstratione potissima. Contra istud aliquis argueret quod dicitur primo, quod passio prima est indemonstrabilis de subiecto, diceret aliquis quod falsum est. Et ratio huius est ista manifestum est enim quod omnis passio que per se inest subiecto, sive fuerit prima sive mediata sive postrema, est diversa a subiecto, ex hoc quod per se inest subiecto, causam habet in subiecto sed omne quod est diversum a subiecto et causam habet in subiecto potest demonstrari de subiecto quare omnis passio, sive prima sive media sive ultima, demonstrabilis est de subiecto. Nec potest dici quod prima passio non habet causam in subiecto suo, quia omnis passio quantumcumque prima causatur a principiis essentialibus subiecti quare causam habet in subiecto illo per quam poterit demonstrari. Item, in per se accidentibus rei omne illud est demonstrabile de quo contingit querere propter quid, ex quo enim contingit querere propter quid, causam habet, et si causam habet, ergo est demonstrabile sed de omni accidente quantumcumque primo contingit querere propter quid inest subiecto, ex hoc enim quod in intellectu hominis non includitur risibile, et ei inest per se, contingit querere propter quid sibi inest quare erit demonstrabile. Et item in dictis videtur importari contradictio, si ponamus quod esse in effectu sit res addita ipsi rei, sicut ponit, dato quod sit passio et immediate tamen consequitur subiectum, materia enim cum forma causa est primo ipsius esse, et per consequens omnium aliorum, quia omnia accidentia presupponunt esse in effectu et tamen ipse ponit quod esse in effectu potest demonstrari de subiecto suo ut de ente quare prima passio potest demonstrari de suo subiecto. Ad rationes igitur in oppositum. Si demonstratur aut demonstratur per priorem etc., dico quod per nullum horum, sed demonstratur per subiectum et quidditatem subiecti. Et tu dicis unum medium tantum erit in unam conclusionem et per quidditatem subiecti demonstratur esse actuale de subiecto quare etc. Verum est, tantum unum medium erit ad unam conclusionem eque primo, non est tamen inconveniens quod unum medium sit ad multas conclusiones non eque primo. Et ideo dicerem quod per quidditatem subiecti demonstratur passio prima de subiecto item, esse actuale de subiecto demonstratur, sed non primo. Vel posset dici quod licet esse actuale sit passio consequens subiectum, non tamen talis passio est que possit ostendi de subiecto, quia illa passio proprie demonstratur de subiecto demonstratione potissima et per quidditatem subiecti que universaliter inest subiecto, universalitate determinata in hoc libro. Sed esse actuale nulli subiecto inest universaliter preter quam primo principio inesse enim universaliter est quando solum inest illi subiecto, et si insit aliis, inerit illis per naturam illius subiecti. Nunc autem esse in effectu inest aliis ab homine, et item etsi aliis insit non inest illis per naturam hominis, et ideo esse actuale non potest demonstrari de homine. Verumtamen verum est quod esse actuale potest demonstrari de subiecto, sicut dicit Philosophus post, sed hoc est inquantum diversum est secundum rationem a subiecto, et non inquantum est idem essentialiter cum subiecto. Dicendum igitur quod definitio passionis non est medium in demonstratione potissima, et huius causa apparet ex precedentibus nihil enim est medium in demonstratione potissima quod est demonstrabile. Sed universaliter omnis passio, sive prima sive media sive ultima, est demonstrabilis de subiecto, et per consequens ipsarum definitio, quia eadem ratio est de passione et de eius definitione, cum idem sint essentialiter quare neque passio neque definitio passionis erit medium. Ad cuius evidentiam considerandum est quod definitio passionis duplex est quedam dicens quid est nomen, ponens altera nomina, quedam autem dicens quid est ipsa passio, et illa duplex, quia una est que subiectum accipit et principia formalia et essentialia passionis in genere suo, et alia que accipit subiectum in definitione sua, et illa est completissima inter omnes. Manifestum autem quod definitio dicens quid significat nomen non potest esse medium, quia ipsa non est causa sufficiens passionis ad subiectum immo si esset causa sufficiens, cum non entium sit definitio ponens altera nomina, ipsorum posset esse demonstratio, quod negat Philosophus. Item, nec definitio accipiens principia essentialia passionis, quia ista definitio erit essentialiter eadem cum passione ostensum autem est quod omnis passio demonstratur de subiecto vel est demonstrabilis de ipso. Item, nec definitio accipiens principia sui subiecti, quia illud quod est tota demonstratio positione differens non potest esse medium sed talis definitio passionis est tota demonstratio, accipit enim passionem et subiectum et quod quid est subiecti et quod quid est passionis quare non potest esse medium in demonstratione. Licet tamen in demonstratione potissima definitio passionis non sit medium, tamen in aliqua demonstratione bene est medium, quia, ut suppono, medium in demonstratione est definitio subiecti vel primi termini nunc autem possibile est quod una passio demonstretur de alia et ideo definitio talis passionis prioris potest esse medium talis demonstrationis, illa enim definitio dicit quid passionis prime sed propter quid posterioris. Unde bene est invenire passionem demonstrabilem et demonstrantem, similiter passionem demonstratam solum, sed non possumus reperire passionem demonstrantem solum. Ad 1.1 Ad primum ergo, cum dicitur quod primus terminus est passio, dico quod falsum est, sed ipsum subiectum vel quod quid est ipsius subiecti, quia dicit Philosophus in I Physicorum quod subiectum est prius predicato. Tamen licet hoc non diceret, bene diceretur primus terminus illud enim dicitur esse primus terminus quod secundum causalitatem precedit omnia alia in demonstratione et omne illud est medium dicens quod quid est subiecti, dicit enim quid est subiectum et propter quid est passionis, et ideo ipsum quod quid est subiecti vel subiectum est ratio primi termini. Ad 1.2 Ad aliud, medium in demonstratione debet esse medium natura, verum est quod illud debet esse recte medium per quod accipitur cognitio et scientia simpliciter. Certe in his que sunt secundum naturam debet accipi medium quod est medium secundum naturam in illis autem que sunt secundum rationem et intellectum oportet accipere medium in cognoscendo et in intelligendo. Et ideo, cum demonstratio sit actus rationis, manifestum quod debet accipi tale medium quod est prius in cognoscendo et medium recte in cognoscendo. Illud autem est illud de quo notior est ipsa passio quam ipsa passio de subiecto quod significatur per conclusionem vel de quo subiecto et de quo ipsum subiectum est notius quam ipsa passio de subiecto. In demonstratione enim sic procedimus, per hoc enim quod medium inest subiecto concludimus passionem inesse subiecto, quod medium erit tale quod est notius de subiecto quam ipsa passio. Et item in demonstratione sic procedimus quod passio demonstratur de subiecto per hoc quod passio prius inest ipsi medio. Et manifestum est quod passio notior est de medio quam sit de subiecto. Rectissime ergo medium tale ut quod quid est subiecti est medium in cognoscendo et in intelligendo. Ad 1.3 Ad tertium, cum arguitur medium debet esse eiusdem nature cum eo quod demonstratur, dico quod falsum est, quia Philosophus dicit quod illud quod demonstratur demonstratur per causam aliam causa autem alia diversa est per essentiam a causato et ideo medium debet esse diversum ab eo quod demonstratur. Et non requiritur identitas secundum rem, sed proportio que est inter causam et causatum. Et cum dicitur passio est illud quod demonstratur, verum est, et ideo medium ipsius erit aliud a passione erit enim definitio ipsius subiecti quod est causa talis passionis et inherentie ipsius ad subiectum. Ad 1.4 Ad quartum, dicendum quod illud quod dicit quid et propter quid est definitio subiecti dicit enim quid subiecti et propter quid inherentie passionis ad subiectum, et ideo per istam rationem non potius concluditur quod medium sit quod quid est passionis quam ipsius subiecti. Consequenter queritur utrum definitio subiecti sit medium in demonstratione. 1.1 Et arguitur quod non, quia medium in demonstratione debet esse unigeneum cum passione probanda sed quod quid est subiecti non est unigeneum cum passione probanda ergo etc. 1.2 Item, in demonstratione medium debet esse notius subiecto, quia per medium debet demonstrari passio de ipso sed quod quid est subiecti non est notius subiecto, quia est idem cum subiecto ergo etc. 2 Oppositum arguitur, quia definitio subiecti medium est in syllogismo qui procedit ex primis, veris et immediatis sed talis syllogismus est demonstratio ergo definitio subiecti medium est in demonstratione. 3 , tum quia si definitio subiecti esset medium in demonstratione, demonstratio non procederet ex propriis, tum quia demonstratio non procederet ex immediatis, tum quia hoc dato, premisse non confirmarentur per primum principium. Primum declarabant sic, quia quidditas subiecti continet in se virtualiter omnes passiones et proprietates que fluunt ab essentia subiecti. Sicut enim in ipsa arte in quodam principio communi continentur virtualiter omnia illa que possunt produci per artem illam, ita quod sicut ars demonstrandi communis est omnibus illis que possunt produci per artem illam, sic in quidditate subiecti continentur omnes passiones que possunt produci ab illa, ita quod ipsum subiectum sit commune omnibus passionibus que fluunt ab essentia subiecti. Quare si est aliqua demonstratio procedens ex medio quod est quod quid est subiecti, procedet ex communibus. Item, non procederet ex immediatis, quia manifestum est quod ipsa quidditate subiecti non fluunt omnes passiones et proprietates subiecti, sed solum una, et mediante illa omnes alie, usque ad aliquem terminum. Si igitur contingeret per quidditatem subiecti demonstrare omnes passiones, cum non omnes fluant ab ipsa immediate, sequeretur quod demonstratio non procederet ex immediatis. Item, sequeretur quod premisse demonstrationis non confirmarentur per primum principium, quia in demonstratione tali in minore predicatur quod quid est subiecti de subiecto quod quid est autem subiecti est idem cum subiecto, quare, cum ipsa sit immediata, non erit alia prior quare non confirmatur per primum principium. Ista non videntur habere veritatem. Quod enim ipsi dicunt primo, quod si definitio subiecti esset medium in demonstratione, quod demonstratio procederet ex communibus, , quoniam in tali demonstratione proceditur ex propriis, quia illa demonstratio potissime procedit ex propriis in qua medium est appropriatum maxime ei quod demonstratur et ei de quo demonstratur. Sed in demonstratione in qua sumitur pro medio quidditas subiecti, medium appropriatur passioni, cum passio prima immediate fluat ab essentia et quidditate subiecti, hoc autem non esset nisi quidditas subiecti esset appropriata sibi. Et iterum, ad utrumque comparatur in aliquo genere cause, quia comparatur ad passionem sicut causa efficiens eius et ad subiectum sicut causa formalis eius, quia quod quid est subiecti est causa accidentium et dicit totam naturam subiecti, non plus nec minus. Item, manifestum est quod ipsi falsum dicunt secundo, quod si quod quid est subiecti sumeretur pro medio, demonstratio non procederet ex immediatis, quia illa demonstratio procedit ex immediatis que accipit premissas immediatas sed in demonstratione ubi quod quid est subiecti est medium, in maiore comparatur passio ad quod quid est subiecti ut effectus immediatus ad causam, et manifestum est quod ei immediate inest et ita est quartus modus dicendi per se, in minori autem quod quid est subiecti comparatur ad subiectum ut quod quid est ad illud cuius est manifestum est ergo quod premisse sunt immediate. Et tunc ad formam rationum, quando ipsi arguunt primo in ipso subiecto virtualiter continentur passiones etc., dico quod secundum quod Philosophus vult II De generatione, idem manens idem est causa eiusdem per se et primo. Verum est quod quidditas subiecti secundum suam rationem considerata est una, et ideo per se et primo est causa unius passionis. Unde licet quidditas sit communis pluribus operationibus et proprietatibus, tamen appropriatur uni proprietati, sicut quidditas hominis est communis ut ab ipsa procedant iste operationes vegetare, sentire, ratiocinari, tamen ratiocinari per se et primo procedit ab ipsa, et ideo quidditas hominis appropriata est ei quod est ratiocinari. Similiter quod dicunt ulterius quod demonstratio non procederet ex immediatis, dico quod per quidditatem subiecti non demonstratur nisi una passio de subiecto per se et primo, et talis demonstratio est immediata, quia illa passio immediate causatur a principiis subiecti. Unde si per quidditatem subiecti demonstratur passio talis, illa est demonstratio ex immediatis, si autem demonstretur alia passio mediata, manifestum est quod talis demonstratio procedit ex premissis mediatis. Et quod ipsi dicunt tertio, quod premisse demonstrationis non confirmarentur per primum principium, hoc est falsum, quia rationes cuiuslibet termini manifestantur nobis ex terminis communibus, ut entis ergo rationabile quod omnes propositiones que formantur ex terminis specialibus manifestarentur ex propositione que sumitur sive formatur ex terminis communibus, ut entis, ut ex ista ens est ens. Et ideo quantumcumque predicatur idem de se vel quocumque aliquo alio modo in terminis specialibus, nihilominus omnes habent unitatem ex primo intelligibili quod formatur in terminis entis, quoniam secundum Commentatorem ens est illud quod primo occurrit intellectui. Dicendum est igitur alio modo, videlicet quod definitio subiecti medium est in demonstratione. Et ad huius evidentiam considerandum est quod in omni subiecto de quo demonstratur aliqua passio, nos consideramus duplicem naturam materiam et formam. Et ideo, si sint alique forme per se existentes per naturam, de eis ut sic non demonstrantur alique passiones, propter quod scientie particulares, quarum proprie est demonstrare, non se extendunt ad tales substantias unde metaphysicus unde talis non demonstrat, sed inquirit. Et ideo Commentator II Metaphysice dicit quod mathematica sunt in primo gradu certitudinis, et ea sequuntur naturalia, metaphysicalia autem sunt minus certa quoad viam demonstrationis, cum eorum non sit proprie demonstrare demonstratio sed inquisitio simplex, cum non habeant passionem. Et propter hoc demonstrationes non inveniuntur nisi in illis que habent materiam et formam, et propter hoc habent duo genera accidentium secundum istas duas naturas sunt enim quedam consequentia aggregatum per formam, quedam per materiam. Et quod quid est subiecti est causa omnium proprietatum subiecti, quia omnes proprietates sunt posteriores ipso quod quid nunc autem ita est quod illud quod est prius est causa posteriorum, et ideo quod quid est subiecti est causa omnium proprietatum eius et passionum quare quod quid est subiecti vere ponendum est medium. Et istius ultimi declaratio est, quia illud est medium in demonstratione potissima quod non habe n t causam aliam in subiecto et quod est causa omnium aliorum in subiecto sed illud est quod quid est subiecti vel definitio subiecti, quia quod quid est subiecti non habet causam aliam in subiecto fatuum enim est querere quare aliquid est suum quod quid est, ipsum enim est suum quod quid est, quia ipsum est ipsum, sicut fatuum est querere quare homo est homo. Item, illud est medium in demonstratione potissima quo habito non contingit ulterius querere propter quid sed habito quod quid est subiecti pro medio non contingit ulterius querere propter quid est, non queritur quare ipsum inest subiecto. Item, subiecto inest quod quid est subiecti per se et non contingit querere quare subiecto inest, cum in subiecto sit causa predicati. Et hoc est de intentione Philosophi I De anima dicit enim ibi quod quod quid est subiecti est principium omnis demonstrationis, principium autem demonstrationis est medium demonstrationis. Item, Philosophus dicit secundo huius quod medium in demonstratione potissima dicit quid et propter quid quod quid autem subiecti est illud quod dicit quod quid est subiecti et propter quid inherentie passionis ad ipsum manifestum est igitur, ut videtur, quod quod quid est est medium in demonstratione potissima. Item, principium demonstrationis est medium. Quero de illo principio aut est complexum aut incomplexum non potest esse complexum, quia illud quod demonstratur et de quo demonstratur est incomplexum erit ergo medium incomplexum. Si sic, aut erit quod quid est passionis aut quod quid est subiecti non poterit esse quod quid est passionis, cum ipsum sit demonstrabile de subiecto relinquitur ergo quod ipsum sit quod quid est subiecti. Et hoc est quod Philosophus dicit IV Physicorum, capitulo de loco dicit enim quod talis debet queri definitio loci ut ex ipsa reddatur quod quid est loci, et solvatur controversia opinionum, et quod per eam reddatur causa omnium passionum et proprietatum eius. Et ibi dicit Commentator quod perfecte definitiones rerum nate sunt reddere causas omnium accidentium existentium in rebus illis tale ergo debet esse medium in demonstratione ex quo reddatur causa omnium passionum. Hoc autem est definitio subiecti, cum ipsa per sua principia formalia sit causa omnium proprietatum et passionum sibi inherentia, et hoc est intelligendum in demonstratione potissima. Tamen verum est quod in demonstratione non potissima definitio passionis poterit esse medium demonstrandi unam passionem de alia, et ipsa iterum poterit esse medium ad demonstrandum ad aliam et ipsa solum demonstratur, non autem demonstrat. Ad rationes. Ad 1.1 Ad primam, dico quod non oportet quod medium sit unigeneum cum passione ita quod eiusdem nature, sed unigeneum illa unitate que est inter causam et causatum talis autem unitas est inter quod quid est subiecti et passionem. Ad 1.2 Ad aliam rationem, nego minorem quamvis enim subiectum et sua definitio idem sint secundum rem, tamen illud quod subiectum dicit indistincte et confuse, definitio dicit distincte. Unde dicit Philosophus I Physicorum quod definitio dividit in singularia, hoc est distincte indicat omnia principia definiti. Et ideo cum unumquodque magis cognoscatur quando definite cognoscuntur sua principia quam quando confuse, ideo omnis definitio notior est definito, et ideo dicit Avicenna quod definitio datur causa innotescendi. Quia Philosophus dicit quod cognoscentem quid est impossibile est ignorare si est, queritur utrum esse sit additum essentie. 1.1 Et videtur quod sic, quia Boethius dicit super primum quod in omni quod est citra primum differt quod est et quo est sed quod est est ipsa essentia et quo est esse ergo etc. 1.2 Item, sicut vivere ad viventem, sic esse ad ens, quia vivere viventibus esse est sed vivere est additum viventi, quia vivere est movere secundum locum et sentire, secundum Philosophum in De anima, sentire autem et movere secundum locum sunt addita viventi ergo etc. 1.3 Item, hoc arguitur ratione Avicenne, quia omne quod habet esse per essentiam suam ex se ipso determinatum est ad esse, et quod ex se ipso determinatum est ad esse, ex se determinatum est esse tale quod necesse est esse, est ipsum suum esse et tale tantum est unum, scilicet causa prima ergo in rebus omnibus aliis a primo esse erit aliud ab essentia. 1.4 Item, hoc arguitur ratione Thome in tractatu suo De esse et essentia ipsum esse non multiplicatur nisi per aliquod additum sibi additum, esse enim unum huiusmodi non est de se multiplicatum et quia esse primi non est aliquod additum, ideo non est multiplicatum si ergo esse in istis multiplicatur, hoc erit per aliquod additum. 1.5 Item, hoc arguitur ratione Alberti in commento suo super librum De causis omnis effectus primi recedit a simplicitate primi, et ideo in omni effectu primi invenitur aliqua ratio compositionis, sed substantie separate a materia sunt effectus primi, ergo in eis est compositio sed non est ibi compositio materie cum forma nec subiecti cum accidente, ergo in ipsis necessario reperietur compositio esse cum essentia ergo multo fortius in istis inferioribus. 2.1 Oppositum patet per Philosophum IV Metaphysice dicit enim quod substantia uniuscuiusque est simpliciter una et simpliciter ens et ens includit esse et habens esse, ergo substantia uniuscuiusque est essentialiter habens esse ergo esse erit de essentia uniuscuiusque, quare non erit additum. 2.2 Item, Commentator super IV Metaphysice dicit si dicatur sic homo est, li est potest predicare esse diminutum in anima vel esse in effectu. Si dicat esse diminutum in anima, tunc problema de accidente, si esse in effectu, tunc est problema de genere. Sed in tali problemate predicatione predicatum et subiectum pertinent ad eandem essentiam. Ergo etc. 3 Istud est axioma de quo multi dubitant, secundum quod recitat Commentator super IV Metaphysice opinionem Avicenne dicit quod Avicenna dicit quod unumquodque causatorum sit ens per aliquod additum essentie. Et duo erant ipsum moventia unum, quod posuit ens esse de genere denominatorum, esse autem tale dicit intentionem subiecti et accidentis, unde cum ens dicit Philosophus esse, posuit ens sicut subiectum et esse sicut accidens subiecti. Item, dicebat quod ens et res imaginantur in anima tamquam due intentiones et non una, et ista duo significant aliud et aliud in omnibus linguis sed non significarent aliud et aliud nisi unum adderet super aliud in significando, res autem, ut posuit, significat essentiam rei et ideo posuit esse ut additum sibi et accidens essentie. Si Avicenna posuerit quod esse sit res addita essentie, videtur quod falsum posuit, quia si dicatur quod esse sit accidens reale additum, ergo erit ponere decem genera accidentium sed hoc est impossibile ergo etc. Probatio consequentie, quia si esse sit accidens, aut erit in genere qualitatis aut quantitatis, et sic deinceps sed de nullo istorum potest esse, quia omnia novem genera accidentium presupponunt esse, nihil autem se ipsum presupponit quare erunt decem genera accidentium. Quidam dicebant quod esse est in genere actionis. Et hoc est falsum, quia actioni est aliquod contrarium sed esse in effectu non est aliquid contrarium ergo etc. Item, actio presupponit aliquam qualitatem accidentalem sed esse in effectu nullam presupponit, sed omnis qualitas accidentalis presupponit esse in effectu. Falsum est ergo dicere quod est in genere actionis. Ea autem ex quibus fuit motus Avicenna non concludunt. Cum enim dicit quod ens est de genere denominatorum et cum dicit res et ens significant diversa, Commentator respondet dicens quod deceptus fuit, quia non distinxit inter nomina significantia diversas intentiones et eandem intentionem modo tamen diverso. Unde, sicut dicit, tres sunt nomina que convertuntur in suppositis, quedam significant diversas intentiones, ut homo et risibilis, et tamen convertuntur in suppositis, quedam eandem intentionem modo tamen eodem, ut tunica et vestis, quedam autem eandem intentionem, modo tamen diverso, ut unum et ens. Et ideo non est nugatio dicendo ens unum, et propter hoc unum verificatur per aliud, ut ens per unum. Frater Thomas reprobat Avicennam in hoc quod dicit quod esse sit aliquod additum sicut accidens concedit enim quod sit quid additum, sed non sicut accidens, sed quod sit quid constitutum per principia essentialia rei cuius est esse. Si intelligat sicut Avicenna intellexit, quod sit quid reale additum, male intelligit, quia esse esset quidam actus aut ergo actus primus aut secundus. Non actus primus, quia actus primus non differt ab essentia rei sequetur tunc quod esse non sit additum rei. Non secundus, quia talis actus est operatio ut procedens a forma omnis autem talis actus secundus presupponit esse in effectu, nihil autem se ipsum presupponit manifestum est ergo quod esse in effectu non est actus secundus. Si ergo dicatur quod esse in effectu sit quid reale additum preter istos duos actus, oportet ponere actum tertium in entibus, quod est contra Philosophum. Item, in re habente essentiam non invenimus nisi tria, scilicet essentiam et principia essentie et accidentia. Si ergo Thomas ponit quod esse in effectu nullum horum, ergo esse in effectu nihil erit. Albertus in commento suo super librum De causis ponit quod esse in effectu sit additum essentie, motus ex ista ratione, quia omne ens causatum habet esse a primo principio nullum autem ens causatum habet suam essentiam ab alio, sed a se ipso manifestum est igitur quod in quocumque ente causato esse erit aliud ab essentia cuius est esse. Ista ratio non videtur concludere necessarium enim est quod omne illud quod est posterius primo vadat in primum tamquam in suam causam. Cum ergo esse et essentia cuiuscumque entis causati sint posteriora primo principio, vadent in primum tamquam in suam causam, qua ergo ratione causata recipiunt esse a primo, eadem ratione et essentiam. Omissis ergo istis opinionibus, videtur esse aliter dicendum. Ad cuius evidentiam tria sunt consideranda primum est quod de nullo ente causato verum est dicere quod ipsum est suum esse secundum est quod esse est aliquid additum causatis et tertium quod esse non est res addita causatis, unde est additum et non est res addita. Probatio primi est, quia in entibus causatis esse non est aliud quam quidam ordo vel respectus ad producens vel generans unde aliquod causatum, puta homo, dicitur esse ens quia habet respectum ad suum generans per quod introductum est in entibus ergo causatis esse non est nisi ordo ad generans. Sed manifestum est quod nullum entium causatorum est ordo vel respectus. Ergo nullum ipsorum est ipsum suum esse. Probatio secundi est, quia omne illud preter quod potest haberi intellectus rei essentialis, et completus, illud est additum rei sed preter esse potest haberi intellectus rei completus et essentialis, unde dicit Algazel principio sue logice quod possumus intelligere quaternarium non intelligendo si est quaternarius esse ergo est aliquid additum rei. Et confirmatur ratio, quia per eadem principia essentialia intelligo rem re existente et non existente facta ergo variatione in existentia rei, non oportet variationem fieri in intellectu essentiali rei quare esse et non esse est additum essentie rei. Probatio tertii, et hoc contingit declarare ratione Commentatoris IV Metaphysice. Arguamus enim sic homo est ens, aut ergo est ens per suam substantiam aut per aliquid additum sue substantie. Si sit ens per suam substantiam, propositum habetur si per additum, quero de illo addito, quia oportet quod sit ens, aut ergo erit ens per suam substantiam aut per aliquid additum. Si per suam substantiam, eadem ratione fuit standum in primo si per aliquid additum, erit processus in infinitum vel erit dare quod esse sit de essentia rei. Hanc autem rationem Commentatoris aliqui superficialiter considerantes nituntur destruere. Cum ergo queritur utrum sit ens per suam substantiam aut per rem additam, dicunt quod per rem additam ut per esse. Et cum queritur de illo illud erit ens Dicunt quod falsum est, sed est illud quo aliud est ens, sicut ipsi ponunt exemplum homo est albus per albedinem, et tamen albedo non est alba, sed albedo est illud quo homo est albus. Eodem modo dicunt quod esse non est ens, sed est illud quo aliud est ens. Sed istud non valet. Accipiam enim ens quod est predicatum de omni causato et etiam de causa prima, quo ente nihil est latius. Loquendo de tali ente, ego quero utrum esse sit ens. Si sic, propositum habetur. Si non, cum omne quod est preter illud esse sit nihil, cum homo sit formaliter ens per tale esse, ergo homo et quodcumque aliud formaliter erit ens per nihil, quod est impossibile. Et iterum non diceret aliquis quod esse non esset ens nisi quia non est compositum ex esse et habente esse sed non obstante ista compositione potest dici quod unum sit ens ergo multo fortius esse erit ens preter hoc quod non sit compositum. Item, hoc ostenditur alia ratione si homo sit ens per rem additam, aut erit illud additum de genere substantie aut accidentis. Non potest dici quod sit de genere substantie, quia ibi non sunt nisi tria, scilicet materia et forma et aggregatum, quorum nullum est hoc esse, et si sic, aliquod illorum non erit ens per aliquod ens. Item, non potest dici quod sit ens per aliquam rem additam que sit de genere accidentis, quia omne accidens presupponit esse in effectu. Et preter istas res non est alia res quare homo non est ens per rem additam ipsi rei vel essentie in rebus causatis. Apparet ergo quod esse est aliquod additum et non est res addita, ex quibus sequitur quod sit ratio addita homo ergo et quodcumque causatum erit ens non per rem additam sed per rationem additam. Ista autem ratio addita aut erit absoluta aut respectiva. Non potest dici quod homo sit ens per rationem absolutam, quia ut sic magis homo haberet esse in anima quam in re extra, sed respectum habet ad propria accidentia, et ideo sequitur quod sit ens non per rationem aliquam absolutam. Erit ergo ens per rationem aliquam respectivam ad accidens aut per ad agens non per rationem respectivam ad aliquod accidens, quia nullum accidens precedit esse in effectu, sed omne accidens necessario presupponit esse in effectu quare sequitur necessario quod homo sit ens formaliter per respectum ad agens, illud enim solum precedit ipsum in natura. Unde si queratur a me per quid homo est ens formaliter, dico quod per hoc quod est terminus huius generationis substantie autem separate sunt entia per hoc quod sunt termini huius factionis, sed ista sunt entia per hoc quod sunt termini huius factionis ab hoc agente et ab hac materia. Iste autem respectus est aliquid reale quia potest habere esse preter intellectum, sed tamen non est tale reale quod sit de genere accidentis, sed est in eodem genere cum re in quo est res cuius ipsum est. Et ita exponit Egidius fratrem Thomam, ita quod esse sit additum, sed non sicut accidens reale sed sicut accidens rationis, et est idem quod est unumquodque illorum cuius est. Et si quereret aliquis cum relationes quedam sint que immediate fundantur super substantiam, falsum vide n tur quod omnes relationes fundantur super accidens. Dico quod possibile est aliquas relationes esse de genere substantie manifestum est enim quod materia respectum habet ad formam. Iste igitur respectus aut inest materie per rationem substantiam materie aut per additum substantie eius. Si sic, habetur propositum, quod aliquis respectus immediate fundatur super substantiam. Si non, ergo materia habebit respectum et ordinem ad illud additum, aut igitur per substantiam suam, et sic habetur propositum et eadem ratione standum fuit prius. Si per aliquid additum, materia adhuc habet respectum et ordinem ad illud, et sic vel procedetur in infinitum vel erit dare aliquem respectum et relationem immediate fundatam super substantiam. Licet tamen non sit res addita substantie rei, tamen poterit esse aliquod accidens rationis, quia non competit essentie homini secundum quod homo homo enim secundum quod homo neque est neque non est, ut probat Avicenna. Ad rationes igitur dicendum, quia procedunt viis suis que enim probant quod est aliquod additum, bene probant quod non est aliquid additum sicut dictum est. Dicendum tamen per ordinem ad ipsas. Ad 1.1 Ad Boethium, dicendum quod ipse intellexit per hoc quod ipsum quod est et quo est non sunt idem secundum rationem intelligendi, et verum est si autem intelligat quod differant secundum rem, falso intelligit, sicut ostensum est. Ad 1.2 Ad secundum, dicendum quod vivere vel dicit principium vite vel operationem consequentem ad viventem. Si autem intelligitur de principio vite, sic se habet ad vivens sicut esse ad ens sicut enim vivere non est distinctum a vivente, similiter nec esse ab ente. Si autem intelligitur vivere quod est operatio viventis, dico quod non similiter se habet esse ad ens. Ad 1.3 Ad tertium, dicendum quod ex vel dicit circumstantiam cause efficientis, et sic maior est falsa omne enim quod habet formaliter esse ex se determinatur ad esse ex se sicut ab efficiente. Si autem dicat circumstantiam cause formalis, sic vera est propositio omne enim quod est formaliter ex se habet esse. Et accipiendo li ex primo modo Ad 1.4 Ad quartum, esse non multiplicatur nisi per additum, dico quod ista ratio supponit quod ipsum esse quantum est de se sit unius rationis in omnibus entibus, quod tamen falsum est, immo est alia ratio entis secundum quod dicitur de substantia et secundum quod dicitur de accidentibus. Modo si istud esset verum, ipsum non multiplicaretur nisi per aliquod additum, nunc autem non est eiusdem rationis, et ideo potest multiplicari non per aliquid additum. Unde sicut substantia hominis ex se non per aliquod additum diversa est a substantia asini, similiter esse hominis ex se non per aliquod additum diversum est ab esse ntia asini. Ad 1.5 Ad quintum, dicendum quod omnia citra primum recedunt a simplicitate primi, et ab actu primi, et accedunt ad potentiam. Et si per istum accessum et recessum ad potentiam intelligitur compositio, dicendum quod in omni citra primum est quedam compositio, et ex hoc dissolvitur ratio. Et verum est quod in istis substantiis separatis est aliqua compositio in hoc quod recedunt a simplicitate primi. Et cum dicitur sed in ipsis non est compositio materie cum forma, nec accidentis cum subiecto, quare erit compositio essentie cum esse, dico quod est fallacia consequentis, immo preter illam compositionem dabo aliam, ut potentie et actus, vel compositionem rationis vel actus intelligendi. Intelligunt enim per rationem aliam intelligendi a substantia earum nulla enim earum est suum intelligere. Ipsum autem primum non intelligit per rationem aliam intelligendi a substantia eius, et ideo in ipsis substantiis separatis aliis a primo est talis compositio, non autem est ibi compositio essentie cum esse. Consequenter queritur utrum alicuius eiusdem sit definitio et demonstratio. 1.1 Et videtur quod sic, quia passionis est demonstratio sed passionis est definitio ergo eiusdem est definitio et demonstratio. 1.2 Item, cuiuscumque est demonstratio eius est principium demonstrationis ergo cuiuscumque est demonstratio eius est definitio. 2.1 In oppositum est Philosophus. 2.2 Et arguitur ratione quia demonstratio per se est eius quod est ens per accidens, quia demonstratio est conclusionis in qua demonstratur accidens inherere subiecto, et ita demonstratio est complexi sed definitio non est entis secundum accidens nec complexi, sed solius entis per se et incomplexi ergo etc. 3 Ad hoc dicendum quod nullius eiusdem cuius est demonstratio per se et primo est definitio per se. Et hoc apparet, quia definitio est primo eius quid est, et demonstratio per se est eius quia est sed quid est et quia est aliud et aliud quare nullius unius est primo definitio et demonstratio. Item, demonstratio per se et primo est ipsius conclusionis in qua aliqua passio predicatur de subiecto sed talis non est definitio per Aristotelem VII Metaphysice quare etc. Ex his apparet quod nullius eiusdem est definitio et demonstratio. Et hoc convertitur, cum sit negativa universalis, quare demonstratio Aristotelis plana est. Quamvis autem nullius per se et primo sit demonstratio et definitio, eiusdem tamen per accidens potest esse definitio et demonstratio, quia demonstratio est ipsius complexi per se et partium conclusionis est definitio, ideo eiusdem per accidens est definitio et demonstratio. Ad 1.1 Ad primam rationem, dicendum quod demonstratio non est solius passionis primo, sed demonstratio dicit causam inherentie predicati sive passionis ad subiectum, et ex consequenti est demonstratio passionis cuius est per se definitio. Ad 1.2 Ad aliud, dicendum quod definitio bene est principium sed differt secundum quod est principium et secundum quod est principium inherentie passionis ad subiectum, sicut differt quid et propter quid. Et cum ipsa definitio diversimode sic accipitur, potest assignari fallacia accidentis in argumento, quia variatur medium. Queritur utrum solius substantie sit definitio. 1.1 Et quod sic videtur Aristotelem velle dicere in VII Metaphysice. 1.2 Et arguitur ratione, quia definitio est solius entis per se sed sola substantia est ens per se quare etc. 2 Oppositum arguitur omne quod habet quidditatem et genus et differentias potest definiri sed talia sunt accidentia, que non sunt substantie ergo etc. 3 Ad hoc dicendum quod ipsius substantie primo est definitio, et ex consequenti accidentium, sicut vult Philosophus VII Metaphysice. Et ratio huius est, quia definitio dicit quid est rei, sed substantie primo habent quod quid est, et ideo substantiarum primo est definitio. Item, quod quid est substantie ex alio non dependet, sed omnia alia accidentia dependent ad substantiam. Et ideo solius substantie est definitio primo, et aliorum ex consequenti et per habitudinem ad substantiam, quia accidentia dependent a substantia, et ideo accipiunt substantiam in definitione sua. Unde dico quod accidentium est definitio ex consequenti, quia accidentia habent quod quid est cum diminutione et secundum quid et per habitudinem ad substantiam, quia accidentia non sunt entia nisi quia entis, per Philosophum VII Metaphysice, quare etc. Et hoc intelligit Aristoteles dicens quod definitio est substantie primo, et eius non est demonstratio. Ad 1.1 et 1.2 Et per hoc patet ad rationes, quia procedunt viis suis. Consequenter queritur utrum quod quid est possit demonstrari. 1.1 Et arguitur quod sic, quia conclusionis demonstrationis est demonstratio sed quod quid est aliquando concluditur in demonstratione, per Philosophum hic et in primo huius quare etc. 1.2 <> 2 <> 3 Ad hoc est intelligendum quod duplex est quod quid est, quia quoddam est quod quid est subiecti et quoddam passionis. Unde quod quid est passionis potest demonstrari. Sed quod quid est subiecti dupliciter est, loquendo modo logico, quia quoddam est quod quid est quod est idem cum essentia subiecti, immo hoc est illud ipsum, et tale quod quid est non potest demonstrari. Aliud autem est quod quid est quod datur per aliquam causam extrinsecam, sicut per agens vel finem, et tale quod quid est est incompletum, cum non indicet essentiam rei perfecte, et tale quod quid est potest demonstrari, ut quod quid est quod datur per causam finalem potest demonstrari per causam agentem et e converso. Et hoc determinat Aristoteles in littera. Ad 1.1 Unde prima ratio bene probat quod aliquod quod quid est potest demonstrari, et hoc est verum de quod quid passionis. Ad 1.2 Ad secundum, dicendum quod sic arguendo omne risibile est animal rationale etc., bonus est syllogismus, nec est sophisticus nec demonstrativus plures enim sunt modi syllogismorum quam hii, scilicet syllogismus conversivus et circularis etc. Et si aliquis arguat quod ad destructionem unius speciei non sequitur destructio generis, dicendum quod syllogismus non se habet ad syllogismum sophisticum et dialecticum et demonstrativum sicut genus ad species, quia species addit novam formam supra genus. Sed syllogismus aut dialecticus vel demonstrativus vel sophisticus non addunt novum modum arguendi supra rationem syllogismi, sed materiam solum. Unde syllogismus simpliciter se habet ad hos syllogismos particulares sicut una forma vel species ad diversas materias, ut circulus se habet ad circulum eneum vel cupreum. Et si quis arguat quod, cum ratio syllogismi non salvatur nisi in materia probabili vel sophistica vel necessaria, et si in materia sophistica, est syllogismus sophisticus, si in materia probabili, est syllogismus dialecticus, et si in materia necessaria, est syllogismus demonstrativus, et cum iste syllogismus omne risibile est animal rationale mortale omnis homo est risibilis ergo omnis homo est animal rationale mortale sit in materia necessaria, sequitur quod iste syllogismus sit demonstrativus, dicendum quod non sequitur nisi haberet omnes conditiones demonstrationis perfecte. Unde cum non habeat omnes conditiones, quia non procedit ex causis conclusionis, ideo non est demonstratio, sed magis est petitio principii, cum premisse non probent conclusionem. Consequenter queritur utrum quod quid est possit aliqualiter probari per syllogismum, et non dico demonstrari. 1 Et arguitur quod sic per Aristotelem, qui ponit considerationes ad construendum quod quid est et definitionem de aliquo, quod patet ex VI Topicorum quare etc. 2 Oppositum dicit Aristoteles hic. 3 Dicendum quod quod quid est simpliciter non contingit probari per aliquem syllogismum, quia ubi est petitio principii, ibi non est probatio sed in omni syllogismo per quem concluditur quod quid est est petitio principii ideo etc. Maior patet per Aristotelem hic. Ad aliquem tamen contingit probare quod quid est de aliquo per probabilia, et sic facit Aristoteles in Topicis, unde nihil prohibet petitionem principii simpliciter esse probationem quoad aliquem. Ad 1.1 Et per hoc patet ad rationem. Consequenter queritur utrum in syllogismo concludente quod quid est sub ista reduplicatione in eo quod quid est oporteat recipere istam reduplicationem in maiori et in minori propositione. 1 Et videtur quod non, quia sicut se habet quod quid est in premissis ad concludendum quod quid est in conclusione, sic se habet necessarium in premissis ad concludendum necessarium in conclusione sed ad concludendum conclusionem de necessario non oportet utramque premissarum esse de necessario, sed sufficit quod maior sit de necessario ergo etc. 2 Oppositum dicit Aristoteles. 3 Dicendum quod quod quid est est predicatum convertibile cum subiecto, et medium per quo concluditur quod quid est de eo cuius est quod quid est est essentiale et proportionale extremis, et ideo oportet medium accipi sub ista reduplicatione quod quid est ad denotandum essentialem comparationem medii ad extrema. Unde si quod quid est adderetur uni extremo et non alteri, tunc significaretur quod comparatio medii ad unum extremum esset essentialis et ad aliud non, et ideo si sic arguatur omne B est A in eo quod quid est omne C est B, non tenetur ergo omne C est A in eo quod quid est, quia minor non denotatur f esse necessaria, quamvis contingat eam esse necessariam. Ad 1 Ad argumentum in oppositum, dicendum quod ad concludendum conclusionem de necessario sufficit unam premissam esse de necessario, ad concludendum tamen quo quid est de aliquo non sufficit accipere unam premissam cum ista reduplicatione in eo quod quid est, sed oportet utramque sic sumi. Cuius ratio est, quia plus exigitur ad concludendum quod quid est de aliquo quam ad concludendum conclusionem sufficit enim quod conclusio vera sit, et quod non possit esse falsa ad concludendum autem quod quid est de aliquo ista requiruntur, et etiam plus quod ipsum sit essentiale subiecto et etiam cum ipso convertibile. Consequenter queritur utrum quod quid est possit ostendi via divisiva. 1 Et arguitur quod sic, quia omnem viam contingit quod quid est ostendere que omnia predicata essentialia accipit sed talis est via divisiva quare etc. Et hoc est quod videtur Aristotelem velle in VII Metaphysice, ubi docet investigare quod quid est via divisiva ergo etc. 2 Oppositum declarat hic Aristoteles. 3 Dicendum quod quamvis quod quid est possit concludi per viam divisivam de aliquo, non tamen concluditur sub ista intentione quod quid est. Unde si sic arguatur omne animal est rationale vel irrationale, et homo non est irrationale, ex his sequitur quod homo sit rationalis, supposito quod natura tota evacuetur per viam divisivam in propositione prima, non tamen rationale probatur de homine. Quamvis tota natura animalis per rationale et irrationale evacuetur, cum dicitur homo est rationalis, petitur nam eque notum est quod unum contrariorum alicui inheret sicut remotio alterius contrarii ab eodem, et ita via divisiva non probat. Si tamen probaret, hoc non esset sufficienter ostendendo quod quid est sub ratione eius quod quid est. Per predictam ergo rationem divisivam ostenditur quod homo sit rationalis sed tamen quod homo sit rationalis essentialiter non ostenditur quare talis via non ostendit quod quid est sub propria ratione eius. Ad 1 Ad argumentum in contrarium, dicendum quod via divisiva accipiens omnia predicata essentialia sufficienter bene potest ostendere quod quid est alicuius de illo cuius est per remotionem aliorum diversorum essentialium. Illa tamen via non ostendit quo quid est inesse illi cuius est sub propria ratione eius quod quid est, et hoc vult Aristoteles hic et in VII Metaphysice. Aristoteles tamen hic ostendit quod quod quid est non potest demonstrari de aliquo sub propria eius ratione, docens accipere quod quid est cum reduplicatione in utraque premissarum. Vel potest dici quod quid est simpliciter, quamvis non possit ostendi ad aliquem, sicut prius dictum est. Queritur utrum contingat ostendere quod quid est per definitionem eius. 1.1 Et arguitur quod sic, quia nulla est firmior ostensio quam illa que est per definitionem cum igitur contingat quod quid est concludere esse quod quid est alicuius de aliquo per eius definitionem, manifestum videtur quod talis ostensio sit bona. 1.2 Item, omne quod predicatur de aliquo in quid et convertibiliter inest sibi per suum quod quid est sed animal rationale predicatur de homine in quid et convertibiliter, ergo predicatum huius propositionis inest subiecto per suum quod quid est quare etc. 2 <> 3 Dicendum quod quod quid est non potest demonstrari per definitionem, quia probatio videtur petere, cum definitio et definitum convertantur, et ita definitum non potest probari per definitionem, et hoc demonstrative. Quod quid est tamen potest ostendi dialectice per eius definitionem, sicut apparet ex II Topicorum, sed talis ostensio non est simpliciter demonstratio sed secundum quid solum. Ad 1.1 Et per hoc patet ad rationes nisi talis ostensio peteret nunc autem petit simpliciter et secundum rem, quamvis alicui sufficiat talis ostensio pro demonstratione. Ad 1.2 Et per hoc patet ad aliud. Queritur utrum quod quid est unius contrarii possit ostendi per definitionem alterius contrarii. 1.1 Et arguitur quod sic, quia si sic dicatur que maxime differunt contraria significant, ita unum contrariorum per aliud potest ostendi. 1.2 Item, contrariorum contraria sunt quod quid est, cuius ratio est, quia contrarietas est acceptio alicuius oppositionis secundum formam et ita si unum contrariorum definiatur, opposita definitio ostendit quod quid est alterius contrarii quare etc. 2 Oppositum docet Aristoteles. 3 Dicendum quod unum contrarium non potest ostendi per aliud simpliciter, immo simpliciter est petitio, quia unum contrarium non magis est notum de aliquo quam alterum, et ideo unum non potest per aliud ostendi simpliciter, secundum quid tamen unum contrarium habet ostendi per aliud. Et per hoc patet ad rationes procedunt enim viis suis. Queritur utrum cognoscentem quid est oporteat cognoscere si est. 1.1 Et arguitur quod sic, quia quod non est non contingit scire ergo quod contingit scire, ipsum est quare etc. 1.2 Item, sicut propter quid se habet ad quia est, sic quid est se habet ad si est, per Aristotelem in hoc secundo sed si non contingit scire quia est, non contingit scire propter quid est ergo etc. 2 Oppositum dicit Aristoteles dicit enim quod contingit scire quid est triangulus et tamen dubitare si est quare etc. 3 Ad hoc est intelligendum quod questio si est duo potest querere potest enim querere si aliquid est absolute vel si est aliquid in effectu. Si questio querat primo modo, tunc questio quid est presupponit questionem si est, quia illud quod primo ponitur in quod quid est alicuius est natura entis, et ideo ratio entis primo occurrit intellectui de unoquoque. Si autem questio si est querat secundo modo, , cum esse in effectu non sit de ratione entium causatorum, per Aristotelem hic consequenter qui dicit quod si est sive esse potest demonstrari de entibus causatis, et nullum substantiale potest demonstrari, quare etc. Et hoc etiam dicit Avicenna, et Algazel in logicis suis, sicut alibi patet, et prius patuit. Esse igitur in effectu non est de substantia alicuius, sed est consequens ad quodlibet aggregatum ex materia et forma ratione forme, sicut propria passio sequitur ad proprium subiectum et est eiusdem communitatis cum illo. Et est intelligendum quod contingit scire quod quid est absolute et in se non intelligendo si est, sicut contingit scire prius non sciendo posterius aut potest scire quod quid est alicuius sub relatione ad esse in effectu cuius causa est, et tunc intelligendo quid est oportet cognoscere causatum ab eo, quia non contingit cognoscere causam sub ratione cause nisi intelligatur effectus. Unde per illud apparet ad rationem, quia cum arguitur quod quid est se habet ad si est, sicut propter quid ad quia est, sicut dicit Aristoteles in secundo libro, dico quod propter quid est prius quia est, sicut causa est prior suo effectu, et contingit intelligere prius non intelligendo posterius, ideo contingit intelligere et scire propter quid est sine relatione ad quia similiter dico de quid est respectu si est quare etc. Et patet ad rationes, procedunt enim viis suis. Unde Aristoteles in hoc libro quandoque dicit quod non contingit intelligere quid est nisi intelligatur si est, et quandoque dicit oppositum, intelligendo hoc diversimode, sicut expositum est. Ad 1.1 Ad rationem primam, est dicendum quod non est simpliciter non contingit scire, ens tamen apud animam, tale contingit scire, ut figmenta. De talibus tamen non contingit scire quid est simpliciter, et ita de his contingit scire quid per nomen significatur. Ad 1.2 Ad aliud, dicendum quod non contingit scire propter quid nisi sciatur quia, dicendum ad hoc per interemptionem quamvis non contingat scire propter quid sub ratione cause nisi sciatur quia, tamen contingit scire ipsum propter quid secundum se nihil sciendo de quia in actu. Similiter dico de quod quid est respectu eius si est, et hoc apparet, quia quorumcumque est definitio eorum est quod quid est, quod sciri potest. Sed universalium est definitio. Et cum possibile sit aliquid esse universale absque eo quod sit in re, ut domus heptangula non existit in re, existit tamen in suis partibus, quod quamvis composite non sint, compossibiles tamen sunt, iterum, etiam nec ei prohibitum est esse, et tale esse sufficit ad rationem universalis, unde ad cognoscendum quid est non necesse est scire si est presentialiter, quia si sic non contingeret aliquid scire de impressionibus, et sic periret scientia meteororum. Sed cognoscentem quid est necesse est cognoscere si est absolute, id est necesse est scire si res nature fuit per sua principia et causas tantum, etiam ei non est prohibitum esse, et sic scitur eclipsis ipsa non existente quare etc. Queritur utrum contingat scire quid est ycocervus. 1.1 Et arguitur quod sic, quia si non, hoc est quia non est ens penitus, et hoc non est verum, quia de eo quod non est non contingit aliquid enuntiare, per Avicennam in Metaphysica sua sed de chimera sive ycocervo aliquid enuntiat intellectus. Aut quia est ens occultum, et hoc non est verum, per Commentatorem II Metaphysice, qui dicit quod nullum ens est occultum intellectui. Quare etc. 1.2 Item, quod non est non movet intellectum sed chimera movet intellectum quare etc. 2 Oppositum vult Aristoteles dicens quod non contingit aliquid intelligere de ycocervo quare etc. 3 Dicendum, sicut dicit Avicenna de eo quod non est non contingit aliquid intelligere vel enuntiare vel significare si ergo ycocervus habeat aliquod esse cognitum vel significatum, habet aliquam rationem entis quamquam debilem. Unde privationes, secundum Aristotelem in principio IV Metaphysice, aliquam rationem entis habent saltem per attributionem ad suos habitus. Sed esse chimere est esse suarum partium extra animam, tamen nomen chimere illas partes non significat sed compositionem partium, quam impossibile est esse unius in rerum natura, ideo dicit Aristoteles quod hoc non contingit intelligere. Si tamen asinus non esse, adhuc de eo contingeret intelligere quid est, quia non est sibi prohibitum esse. De chimera igitur non contingit intelligere quid est, sed quid est quod significatur per nomen contingit intelligere de chimera. Et sic contingit intelligere de negatione et privatione et infinito. Ad 1.1 Ad argumentum primum, dicendum quod non est non contingit intelligere quid est de ycocervo, quia sibi prohibitum est esse, de eo tamen contingit intelligere quid est quod significatur per nomen, et sic posset definitionem habere. Ad 1.2 Ad aliud, dicendum quod illud quod nullo modo est non movet intellectum sed chimera, quamvis sit non ens in rerum natura, est tamen ens apud animam quare etc. Queritur utrum definitio significet esse illius cuius est definitio. 1.1 Et videtur quod sic, quia quod significat posterius significat prius sed quod quid est posterius est esse, quia questio quid est posterior est questione si est, ergo, cum definitio significet quod quid est, significat esse quare etc. 1.2 Item, quandocumque aliqua duo una cognitione accipiuntur, quidquid significat unum et aliud sed quid est et quia est eadem cognitione cognoscuntur, per Aristotelem VI Metaphysice quare etc. 2 Oppositum dicit Philosophus in littera, dicens quod definitio non significat quia est nec quia possibile est esse, quia si definitio significaret esse, tunc scientem definitionem alicuius non contingeret querere si est illud definitum nunc autem dicit Philosophus contingit querere si est circulus. 3 Dicendum quod definitio potest sumi in comparatione ad definitum de quo enuntiatur, et sic significat definitum esse, et secundum hoc dicit Aristoteles in II huius quod definitio enuntiata de aliquo definito dicit esse affirmative et universaliter. Aut potest definitio accipi secundum se, et sic nec significat esse nec non esse in effectu secundum hunc modum intelligit Aristoteles in primo huius quod definitio non est suppositio indicans esse vel non esse, quia definitio non significat esse vel non esse. Item, definitio solum indicat quod quid est rei sed esse in effectu non est de ipso quod quid est, sed consequens ad ipsum ideo etc. Item, potentia et actus sunt eiusdem generis si igitur definitio non significat actum essendi definiti, ergo nec eius potentia, et secundum hoc dicit Aristoteles quod definitio non significat esse nec posse esse definiti quare etc. Ad 1.1 Ad primum argumentum, dicendum quod esse in effectu non est prius eo quod quid est, quamvis esse simpliciter prius sit, sicut prius patuit quare etc. Ad 1.2 Ad aliud, dicendum quod quod quid est et si est non eadem acceptione in cognitionem accipiuntur quod quid est enim est causa huius quod est si est, et non eadem cognitione cognoscitur causa et effectus. Vel potest dici quod dictum Aristotelis est intelligendum de quia est simpliciter, quando dicit quod quid est et quia est eadem cognitione cognoscuntur, non autem de esse in effectu. Queritur utrum significatum dictionis possit demonstrari sive ostendi. 1.1 Et videtur quod sic, quia eorum quorum est aliqua causa est demonstratio sed quod hoc nomen significet habet aliquam causam, cum hoc non sit ens per se ergo poterit demonstrari per suam causam. 1.2 Item, mediatorum est demonstratio sed hoc nomen significare hoc est mediatum, quia predicatum non cadit in definitione subiecti quare etc. 2.1 In oppositum est Aristoteles. 2.2 Et arguitur ratione, quia illud quod supponitur in scientia tamquam primum non demonstratur in illa sed quid est illud quod per nomen significatur supponitur et est tamquam primum in omni scientia ergo etc. Et hoc est considerandum propter rationem iam tactam, quia illud quod supponitur non ostenditur sed significationes vocabulorum supponuntur in omni scientia igitur etc. Unde si quis neget principia alicuius scientie, semper currendum est ad significationes vocabulorum et per eas ostendit artifex prima principia et si quis neget significationes vocabulorum, cum tali non est ulterius disputandum magis quam cum planta, per Aristotelem IV Metaphysice quare etc. 3 Dicendum igitur quod illud quod debet demonstrari oportet habere causam nobis notam et non indeterminatam sed certam. Sed quod hoc nomen significet hoc, huius est aliqua causa, sed illa est indeterminata, scilicet voluntas imponentis, usus auctorum, et quia voluntas ex infinitis posset moveri et a tali impositione impediri, cum ipsa sit ad placitum, ideo non habemus causam determinatam. Ideo nulla scientia potest demonstrare significationes vocabulorum, et hoc demonstratione a priori, ostendi tamen possunt a posteriori ut per usus auctorum. Sed apparet quod non cuiuslibet habentis aliquam causam est demonstratio, sed habentis causam certam et determinatam, similiter non omnium mediatorum est demonstratio, sed certam causam habentium. Ad 1.1 et 1.2 Et per hoc patet ad rationes. Queritur circa illud capitulum Iterum autem speculandum (93 a 1), et primo utrum aliqua causa sit idem cum eo cuius est causa. 1.1 Et videtur quod sic, quia illud quod ponitur in definitione alicuius est idem illi sed alique cause ponuntur in definitione eorum quorum sunt cause, unde Aristoteles in IV Metaphysice commendat Archistam, quia accipit omnes causas in definitione sua ergo etc. 1.2 Item, hoc idem arguitur de causis, particulariter de causis materialibus et formalibus que videntur esse idem cum eo cuius sunt cause, quia ingrediuntur definitiones et substantiam rei. Et hoc idem dicit Aristotelem hic dicit enim quasdam esse causas easdem cum re et quasdam non. Cause enim intrinsece sunt idem, sed cause extrinsece non sunt idem quare etc. 2 Oppositum arguitur illud non est idem alicui quod ipsum subsequitur sed causa precedit illud cuius est causa, ut patet per definitionem cause, que est ad cuius esse sequitur aliud, ut causatum ergo causa et causatum non sunt idem. 3 Dicendum quod nulla causa simpliciter est idem cum eo cuius est causa, quia causa precedit illud cuius est causa sed nihil precedit se ipsum ergo etc. Sed est intelligendum quod idem dicitur dupliciter, scilicet subiecto et ratione. Et similiter diversum dicitur dupliciter, scilicet subiecto et ratione diversa, diversa subiecto ut Sortes et Plato, eadem subiecto ut albedo et dulcedo in lacte. Unde in aliquibus causa et effectus sunt idem subiecto, ut materia et forma sunt idem subiecto cum eis quorum sunt cause . Unde quamvis homo componatur ex materia et forma, alia tamen est ratio hominis et alia ratio materie et alia ratio forme, et hoc apparet si consideremus ad propria eorum. Si autem consideremus ad causam agentem et effectum eius, tunc aliquando differunt subiecto et conveniunt ratione, ut quando eadem est forma generantis et generati, ut cum homo generatur ex homine et calidum ex calido et aliquando causa agens et effectus non conveniunt in forma, conveniunt tamen in subiecto. De causa autem finali ultima, quam voco operationem rei, manifestum quod ipsa differt a re cuius est causa in ratione causa autem finalis proxima, quam voco formam rei, se habet ad rem sicut forma se habet ad illud cuius est forma. Unde quedam cause per Aristotelem sunt idem rei, ut forma et materia, que per causam intrinsecam non demonstrantur, unde dicit Aristoteles quod definitio data per ultimam formam demonstrari non potest, causa tamen materialis forte demonstrari potest per formam, sed cause extrinsece non sunt idem cum eo cuius sunt cause, ut agens et finis. Ad 1.1 Ad primum argumentum, dicendum quod non omne quod ponitur in definitione alicuius est idem sibi in essentia, quia definitiones quedam dantur per additamenta, ut definitiones accidentium, et quedam per accidentia, sicut quorumdam accidentium, et in his non est verum quod assumptum est, sed solum in definitione substantie. Ad 1.2 Ad aliud, sicut prius patuit in dicendo que sunt cause eedem rebus quarum sunt cause et que non, et hoc dico secundum rem planum enim est quod cause sub ratione cause differunt ab effectibus saltem secundum rationem. Queritur utrum aliqua causa possit demonstrari, sicut dicit Aristoteles. 1.1 Et videtur quod non, quia immediatorum non est demonstratio sed causa per se est immediata illius cuius est causa ergo etc. 1.2 Item, si causarum per se sit demonstratio, ergo cuiuslibet cause erit demonstratio et ita demonstrationes procedent in infinitum, cum omnis demonstratio fiat per causam, quod est inconveniens quare etc. 2 Oppositum dicit Aristoteles, dicens causas mediatas demonstrabiles esse. 3 Advertendum quod dupliciter est demonstratio, scilicet propter quid, et talis procedit per causam proximam, et demonstratio quia, et talis procedit a causa remota ad propinquam vel ab effectibus ad causam. Unde in aliquibus effectus sunt notiores suis causis, et tales cause possunt demonstrari per effectus. Similiter et demonstratione propter quid possunt quedam cause demonstrari, quia cause sibi invicem sunt cause, per Aristotelem II Physicorum, unde cum causa formalis sit prior secundum rationem quam causa materialis, quia materia fit propter formam, et ideo causa materialis et eius definitio demonstrari potest per causam formalem et eius definitionem. Cum finis sit causa causarum, ideo per causam finalem possunt omnes alie cause demonstrari. Ad argumenta in oppositum. Ad 1.1 Ad primum, dicendum quod non omnes cause immediate insunt rei nisi in genere subiecti, quedam tamen sunt cause esse rei per alias, et ideo quedam per alias demonstrari possunt. Ad 1.2 Ad secundum, dicendum quod cause unde causa est non est demonstratio, sed cause unde mediata est per causam priorem est demonstratio, et ideo non concludit dicta ratio. Queritur utrum contingat scire per causam. 1 Et videtur quod non, quia sic nihil sciretur nisi sciretur causa prima sed scire causam primam perfecte est impossibile quare etc. 2.1 Oppositum dicit Aristoteles. 2.2 Et apparet per definitionem eius quod est scire, que est per causam cognoscere, etc. 3 Ad questionem dico quod contingit scire per causam, quia sicut se habet aliquid ad esse similiter ad cognitionem sed res habet esse per suam causam ergo per eam cognoscitur. Sed est intelligendum quod quamvis eadem sint principia essendi et cognoscendi, non tamen sub eadem ratione, quia principia cognitionis sunt universalia et principia essendi sunt particularia. Et sicut omnia habent principium essendi a primo principio, similiter et cognoscendi, sed differt aliqualiter, quia causa prima, inquantum est principium cognoscendi omnium, accipi debet in universali sub ratione entis, et ita patet quod causa prima inquantum particulariter accepta est non est a nobis cognoscibilis, inquantum tamen in universali accipitur maxime cognoscibilis est et omnia in virtute eius cognoscuntur. Sed tunc quereret aliquis qualiter causa prima potest particulariter accipi secundum quod est principium essendi, cum tamen accipiatur in universali secundum quod est principium cognoscendi, cum ipsa causa essendi omnium sit sicut et cognoscendi. Dicendum quod causa prima universalis est causalitate, sub esse tamen particulari, sed non est universalis predicatione nisi prout sumitur sub ratione entis. Ad 1 <> Queritur utrum ad cognitionem rei completam exigatur cognitio omnium causarum. 1.1 Et videtur quod sic per Aristotelem I Physicorum, ubi dicit quod non opinamur scire donec sciamus omnes causas propinquas et remotas et principia et usque ad elementa et dicit ibidem Commentator quod doctrina non debet cessare de aliquo ente quousque habeatur universaliter cognitio omnium causarum illius et hoc in quolibet genere quare etc. 1.2 Item, si scire est causam rei cognoscere, ergo in tantum deficit unusquisque a cognitione rei in quantum deficit a cognitione cause ergo si contingit aliquam rem simpliciter scire, necesse est omnes causas eius cognoscere. 2.1 Oppositum arguitur demonstratio propter quid facit simpliciter scire, et tamen non accipit omnes causas conclusionis cuius facit scientiam, sed solum causam efficientem quare etc. 2.2 Item, definitio est principium sufficiens cognoscendi rem, et tamen non accipit omnes causas, sed intrinsecas solum quare etc. 2.3 Item, I Ethicorum, medicus est causa sufficiens sanitatis, et tamen medicus non inducit sanitatem usque in causam primam, sed in causas particulares, quia ad operandum parum prodest primam causam cognoscere. 3 Intelligendum quod sicut non sunt eadem nobis nota et nota nature, sic nec sunt eedem cause cognitionis nostre et nature rei. In natura enim unumquodque est notum ex illis ex quibus entitatem habet, et quia habet entitatem ex omnibus suis causis, ideo etc. Et quia aliquando effectus sunt nobis notiores suis causis, sicut ista inferiora sunt notiora superioribus, quia magis sensibilia et magis propinqua, ideo nos cognoscimus aliquando causas per effectus, et non semper sunt eadem principia rei et doctrine nostre. Ad 1.1 et 1.2 Et per hoc patet ad rationes. Prime enim ostendunt quod ad cognitionem simpliciter habendam exigitur cognitio omnium causarum sed talis cognitio non est possibilis humano intellectui. Secundum tamen quod dicit Commentator, per demonstrationem habemus nos cognitionem alicuius secundum quod eius cognitio possibilis est intellectui humano, et non secundum naturam rei et non simpliciter. Similiter etiam definitio facit nos scire rem quantum ad eius principia intrinseca, sed talis scientia non est completa rei cognitio, et ideo demonstratio et definitio faciunt scire in aliquo genere cause simpliciter, non tamen absolute simpliciter. Queritur utrum ad hoc quod aliquid perfecte et simpliciter sciatur oporteat scire omnes causas eius. 1.1 Et videtur quod non, quia demonstratio facit scire simpliciter sed demonstratio non facit scire per omnes causas coniunctim, sed divisim per Aristotelem hic ideo etc. 1.2 Item, si demonstratio faceret scire per quamlibet causam, tunc nihil possit demonstrari nisi cognosceretur causa prima, quod est inconveniens ideo etc. 2 Oppositum dicit Aristoteles et Commentator I Physicorum. 3 Ad hoc dicunt aliqui quod ad hoc quod aliquid sciatur perfecte oportet cognoscere omnes causas in genere, non tamen oportet cognoscere omnes causas eius extrinsecas sive extra genus, ut cum mathematicus velit aliquid scire in genere quantitatis, oportet cognoscere omnes causas eius in illo genere, et hoc sufficit. Sed hoc non est verum, quia nihil perfecte cognoscitur quousque cognoscantur omnes cause eius, unde si aliquod ens in genere habeat causas extra genus oportet illas cognoscere, quia sicut unumquodque se habet ad esse, ita se habet ad esse verum sed esse verum est esse cognitum quare sicut unumquodque se habet ad esse, ita et ad cognitionem rectam. Si igitur aliqua sint cause rei extrinsece in essendo, ergo et in cognoscendo, et sicut contingit devenire ad causam primam simpliciter in essendo, ita et in cognoscendo, et sicut omnia sunt in virtute primi, ita etiam omnia in virtute eius cognoscuntur. Cause tamen in essendo sunt particulares, in cognoscendo universales unde causa prima est principium cognitionis humane sub ratione universali, principium tamen primum sub esse particulari est finis cognitionis nostre. Ad argumenta. Ad 1.1 Ad primum, dicendum quod demonstratio facit scire simpliciter sed in demonstratione oportet multa supponere, ut causam materialem, de qua supponitur esse unde quamvis demonstratio non accipiat omnes causas pro medio, per demonstrationem tamen habemus cognitionem omnium causarum. Ad 1.2 Ad secundum, prius, scilicet qualiter contingit primam causam cognoscere, quoniam sub esse universali, et qualiter non, quoniam sub esse particulari. Queritur utrum materia sit cognoscibilis. 1.1 Et videtur quod sic, quia omne illud quod ponitur in definitione alicuius est cognoscibilis sed materia ponitur in definitione alicuius ergo etc. 1.2 Item, omne quod habet aliquam rationem entis est scibile secundum quod rationem entis habet sed materia prima habet aliquam rationem entis ergo etc. 2 Oppositum dicit Aristoteles super I Physicorum, ubi ipse dicit quod materia cognoscibilis est per analogiam ad formam et Aristoteles V Metaphysice dicit quod materia cognoscitur per privationem quare etc. 3 Dicendum quod prima materia cognoscibilis est, cum per causam materialem aliquando demonstretur effectus et principium demonstrationis scibile est ideo etc. Sed est intelligendum secundum Aristotelem IX Metaphysice quod nihil cognoscitur per se nisi ens actu, scilicet per formam materia igitur secundum se non est cognoscibilis, sed per formam. Ad 1.1 et 1.2 Et per hoc patet ad rationes. Queritur utrum aliquid possit demonstrari per causam materialem. 1.1 Et videtur quod non, quia ad illud per quod debet demonstrari aliquid sequitur illud demonstrandum esse sed ad materiam nihil sequitur esse sed possibile esse ergo etc. 1.2 Item, causa debet esse notior suo effectu sed causa materialis secundum se non est nota quare etc. 2 Oppositum dicit Aristoteles. 3 Dicendum quod causa materialis dicitur de materia que solum est in potentia, et etiam de partibus que habent rationem materie respectu totius. Secundum Aristotelem II Physicorum et V Metaphysice materiam primam possumus considerare dupliciter, uno modo secundum se solum, alio modo secundum quod est summe disposita ad formam. Per causam autem materialem simpliciter primam et indispositam nihil contingit demonstrare, sicut probant due prime rationes per causam tamen materialem secundo modo acceptam, scilicet ut est sub dispositionibus debitis, sic contingit per eam aliquid demonstrare, et sic ad materiam sequitur aliquid esse, et etiam sic materia notior est suo effectu. Verum tamen est quod neutro modo intelligit Philosophus hic, sed per causam materialem intelligit partes que habent rationem materie respectu totius. Et quod Aristoteles sic intelligat patet in littera per exemplum eius unde partes tales sigillatim accepte sunt notiores toto, et ad illas partes sequitur totum quare etc. Et per hoc patet ad rationes. Queritur utrum aliquid possit demonstrari per causam formalem ipsius. 1 Et videtur quod non, quia illud quod demonstratur et per quod aliquid demonstratur differunt sed forma non differt ab eo cuius est forma ergo etc. 2.1 In oppositum est Aristoteles. 2.2 Et arguitur ratione, quia illa que demonstrantur demonstrantur per ea que cadunt in ratione eorum, cum medium debeat esse unigeneum extremis sed illud quod cadit in ratione alicuius habet rationem forme ideo etc. 3 Dicendum ad hoc quod in demonstratione simpliciter non contingit demonstrare per causam formalem, et hoc passionis, quia causa formalis et passio cuius est causa formalis sunt idem, et nihil potest per se ipsum simpliciter demonstrari. Verum tamen est quod contingit passionem demonstrari per causam formalem eius subiecti, sed per causam formalem huius passionis non contingit passionem demonstrari. Sed intelligendum est quod forma aliquando dicitur altera pars formalis hominis, aliquando dicitur forma illud quod ponitur in ratione alicuius, ut animal rationale mortale est forma hominis, et sic contingit per causam formalem ultimo dictam passionem demonstrari, quia talis causa formalis notior est eo cuius est causa. Ad 1 Et per hoc patet ad rationes. Expliciunt questiones libri Posteriorum secundum magistrum Simonem Anglicum bene dicte per universa studia.